link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  13.1.1 (p. 342,2 )
[1] Igitur Nicolaus, suscepto regno, adeo animum ab omni fastu aversum habuit, ut nihil ex pristina mansuetudine sua decerperet, totamque praeteritae vitae consuetudinem retinens cum fortuna animum mutare passus non est, ne potius fortunae mores quam moribus fortunam subicere videretur. [2] Praeterea, ne patriam sumptuosa clientela ac voracibus oneraret impensis, quotidianam militiam suam sex tantum aut septem clipeis ob exturbanda latrocinia contentam habuit, nec petulantiorem regem quam militem egit. [3] Duxit autem Margaretam, patre Ingone Sueonum rege, matre vero Helena natam, cuius castitatem rex Norvagiensium Magnus coniugio delibaverat.

Dan  13.1.2 (p. 342,11 )
[1] Qui cum sedulo Sueones adortus in Hallandenses etiam arma proferret, inopinata eorum irruptione perculsus, ut erat calceamentis vacuus, probrosum ad naves recursum habuit eiusque fugae deformitatem etiam cognomine usurpavit. [2] Cuius manum Ingo saluti suae pertinaciter imminentem ferre nequiens, merendae pacis gratia filia ei in matrimonium tradita, periculum beneficio repulit. [3] Ex hac itaque Margareta Magnus prolem non sustulit, Nicolaus infelicibus subolem auspiciis propagavit.

Dan  13.1.3 (p. 342,18 )
[1] Cuius filius Ingo, initio adolescentiae effrenis equi lascivia excussus eiusdemque ungulis artuatim obtritus, splendidissimum sanguinem luteis viarum sordibus erogavit, tristissimoque fati genere consumptus, sparsis viatim membris, lacerum humi cadaver iacuit. [2] Paedagogus quippe, eum equo assuefacere cupiens, habenas manu continere permisit, quarum regimini intempestivus adolescens, pede subselliis inhaerente, contiguum solo corpus habuit.

Dan  13.1.4 (p. 342,24 )
[1] Magnus vero, felicioribus naturae quam fortunae incrementis evectus, taeterrimum consanguineae caedis piaculum edidit atque notissimum perfidiae exemplum evasit. [2] Cui mater ampliorem propinquorum favorem affinitatum beneficio creare cupiens, Henrico Regnaldi fratris, Kanuto Ingiburgam sororis filiam coniugio copulavit. [3] Paterna vero bona in aequales admodum portiones partitione redegit, unam sibi, ceteras nuptis, quas praefatus sum, divisionis parilitate contribuens. [4] Hinc Danorum Sueonumque dissensio orta ac deinde compluribus inimicitiarum incrementis coalita ad hoc usque tempus veteris odii tenacissima perseverat. [5] Praeter haec Ingritha, Ubboni cuidam postmodum denupta, Nicolao ex pelice nata proditur.

Dan  13.1.5 (p. 342,34 )
[1] At Margareta non solum divinarum aedium opes latifundiis auxit, sed et totis viribus ad augendum earum splendorem incubuit sacerdotalisque cultus inopiam exquisito ornamentorum genere permutavit. [2] Enimvero quo rem divinam ornatiorem efficeret, pallas laticlavias ceteraque sacerdotii insignia condere atque sacrorum usibus erogare curae habuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek