Dan
14.15.1 (p. 394,3 )
[1] Interea Sclavorum expeditio ad
orientales Sialandiae partes inusitatae multitudinis classe nuntiatur
ingressa.
[2] Qui quoniam rus ante vastarant, cuncta praedae vacua praetergressi,
inopinatam aggredi Roskildiam statuunt.
[3] Igitur, ne fumi indicio proderentur, incendio penitus abstinebant.
[4] Accedebat eorum audaciae, quod ex speculatoribus otiosam urbem regemque
procul ex ea profectum acceperant.
[5] Quo nuntio instructi, intacto rure, eam contentius petebant.
[6] Ex quibus nonnulli pernicioribus equis suburbium prope liminaque
civitatis accesserant.
[7] Rex ipse, dum nocturnam vigiliam sopore avidius redimit, sero paratu
tanti discriminis nuntium excipiebat.
Dan
14.15.2 (p. 394,12 )
[1] Primus ex Danis Radulphus, equestris
militiae apprime peritus, promptioris equi beneficio in hostem occurrit.
[2] Sed cum solitarius esset, nunc evitando hostes, nunc persequendo, opem
ab exercitio mutuatus est.
[3] Quoties inculta camporum offenderat, ob armaturae molem aegrius fugam
conficiebat; nam Sclavos simili pondere vacuos liberior equorum pernicitas
adiuvabat.
[4] Quo viso, plus viribus equi quam velocitati confisus, cursum ad
cultiores agros de industria dirigere coepit.
[5] Igitur caballi, quibus vires parum suppeterent, officiente stipula,
praestantem robore equum imitari non poterant.
[6] Ita dum agilitatis equinae certamen ad virium conamen transtulit, ab
instantibus occupari nequivit; quippe densior seges plus vilium iumentorum
quam robusti animalis cursum debilitavit.
[7] Interrogatus, quis esset, mercatorem respondit.
[8] Percontantibus, quasnam merces haberet, respondit arma, quibus equos
commutare soleret; sed et eum, quem insideret, hoc sibi mercimonio
obvenisse subiunxit.
[9] Regem quoque Roskildiae esse rogatus asseruit.
[10] Illis eum necessarios suos allocuturum urbe nuper excessisse
dicentibus, egressum quidem eum, sed reversum astruxit.
[11] Quod quia cum speculatorum affirmatione non conveniebat, in mendaciis
duxerunt.
[12] Idcirco autem Radulphus circa regis statum veris utendum putavit,
quod, si qua a se veraciter ederentur, contrario modo hostibus credidit
existimanda.
Dan
14.15.3 (p. 394,31 )
[1] Interea regii equites, ut quisque
apparatu velox ac manu strenuus erat, Radulpho admixti, in unam cohortem se
receperant, incursaturi illico hostem, ni Radulphus intuitu paucitatis
auxilia sociorum exspectanda duxisset.
[2] Tantam iis victoriae certitudinem assidua bellorum felicitas
suggerebat.
[3] Contra Sclavi revocatos a praeda socios in aciem corrogant.
[4] Radulphus, ubi primum excitati pulveris indicio regem affore
deprehendit, supervenientis auxilii fiducia proelium facit.
[5] Cedentibus Sclavis cum pedites necarentur, equites, seorsum in globum
contracti, prius velut ex consulto terga vertebant, mox imminentem a tergo
regem, equitum eius paucitate conspecta, conversi fugarunt.
[6] Quos Radulphus, intermissa peditum strage, cum suis adortus, in veram
et praecipitem fugam coegit.
[7] Sed ab iisdem longius insectandis, quod equis praestarent, revocatus,
admixta regia cohorte, ferrum ad pedites retulit.
[8] Fugientibus tanta adhuc praedandi cupiditas inerat, ut occisorum
arietum corporibus pellem cursitando detraherent.
[9] Quantum in illorum pectoribus avaritiae clausum putemus, qui inter
extrema pericula, abiectis armis, ignobilem praedam et vilia fugae
impedimenta, quo melius sibi consulerent, deserere passi non sunt!
[10] Paucissimi ex iis, in litus elapsi, per lubricum pelagi nando navigia
petiverunt.
[11] Nonnulli, fuga cupidius inita, caeco metu undas ingressi, passim
exanimati sunt, praecipitato in mare spiritu, quem ab hoste servare
studuerant.
Dan
14.15.4 (p. 395,9 )
[1] Interea Sclavorum equites, velut ex
abdito provolantes, victoriam regi e manibus per insidias eripere
conabantur.
[2] Igitur Dani, dum ad finem pugnae perventum autumant, proelium iterant.
[3] Quorum virtute victi Sclavi, fuga avidius sumpta, adeo salutem suam
ferro subtrahere gestiebant, ut per maritimae rupis ardua semet cum equis
effeminato pavore praecipitantes, vitam finirent et inter scopulos spiritum
deformi corporum ruina deponerent, quem audacter in acie profundere
dubitassent.
[4] Abducendis igitur navigiis ob ingentem nautarum stragem aegre remigia
suppetebant.
Dan
14.15.5 (p. 395,17 )
[1] Iisdem temporibus, effusis piraticae
habenis, a Wandalicis finibus Eidoram usque omnes per Orientem vici incolis
vidui ruraque culturae expertia iacuere.
[2] Sialandia ab ortu et meridie marcida situ vastitate torpebat.
[3] Siquidem agrestium inops patriae loco praedonibus fuit.
[4] Fioniae nihil residuum praeter paucos incolas piratica fecerat.
[5] Falstria, spatio quam virtute contractior, incolarum fortitudine
parvitatis damna pensabat; quippe tributarii ignara iugi aut pacto hostem
aut viribus summovebat.
[6] At Lalandia, tametsi Falstriae granditate praestaret, pacem tamen
pensione petebat.
[7] Cetera vastitas occuparat.
[8] Itaque non armis, non urbibus confisum; anfractus aequorum, quo minus
piratas admitterent, praelongis palis ac sudibus obstruebantur.
Dan
14.15.6 (p. 395,27 )
[1] advertens igitur rex nutantes patriae
res et iam paene collapsas se propriis viribus a piratica vindicare
nequire, Henrici ducis, cuius insignes ea tempestate vires fuere, adversum
Sclavos opem pecuniis promerendam putavit.
[2] Cui mille quingentas argenti libras mercedis nomine pollicitus, publica
collatione summam explevit.
[3] At Henricus, cuius venalis magis quam utilis amicitia esset, pecuniam
assecutus, vel quia noluit vel quia nequivit, parum stabiliter in promisso
se gessit.
[4] Ita rex, non accepta pace, dum patriae rebus consulere quaerit,
miseriam eius dedecore cumulavit.
[5] Quae res adversum eum popularium iram acrius destrinxit, deforme
ducentium pacem censu, non armis exquiri communemque patriam regis vitio
esse deceptam.