link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  6.3.1 (p. 146,8 )
[1] Dani vero Fridlevum adventantem experti, cuius iam pridem obitum falso didicerant nuntio, missis qui eum accerserent, Hiarnonem regno cedere iubent, quod ipsum precario ac perfunctorie gerere videretur. [2] Qui tanto honore defungi non passus, spiritum pro gloria erogare quam in obscuram vulgi sortem concedere praeoptavit. [3] Quamobrem, ne regiis honoribus exutus pristinum fortunae habitum recipere cogeretur, praesentem armis tueri constituit.

Dan  6.3.2 (p. 146,15 )
[1] Itaque dividua regio praeruptis consternationis motibus agebatur. [2] Alii siquidem ab Hiarnonis partibus stabant, alii Fridlevi titulis ob egregia Frothonis merita astipulati sunt, haerebatque vulgi discors suffragium, his praesentium habitum, illis praeteritorum memoriam venerantibus. [3] Praeponderavit tamen Frothonianae recordationis intuitus, eiusque suavitas maiorem Fridlevo favoris partem conciliavit. [4] Plerique enim, quibus altior sensus exstabat, rusticae condicionis hominem, quique ad insperatum rerum culmen praeter generis ius solo fortunae beneficio pervenisset, regno submovendum censebant, ne verum honoris heredem adulterinus possessor elideret. [5] Fridlevus vero Danorum legatos redire iubet, Hiarnonem aut regnum deponere aut acie secum confligere rogaturos.

Dan  6.3.3 (p. 146,26 )
[1] At Hiarno lucis aviditatem honori anteferre salutemque gloriae dispendio quaerere morte tristius ratus, dum bello Fridlevum excipit, in Iutiam obtritus aufugit victoremque denuo reparata manu aggressus, haustis ferro sociis, fugam absque comite habuit, quam insula vocabulum ex eius nuncupatione sortita testatur. [2] Igitur humiliorem animo fortunam expertus, cum se gemina strage omnibus propemodum copiis exutum videret, traiecto in dolum studio, obscurato oris habitu Fridlevum accedit, ipsum quaesitis per familiaritatem insidiis necaturus. [3] A quo susceptus aliquamdiu servitii simulatione propositum occultabat. [4] Siquidem decoquendi salis opificem professus inter sordidioris ministerii famulos ignobilia exsequebatur officia. [5] Cibi quoque capiendi tempore discubitu ultimus exsistere solebat. [6] Praeterea balneis abstinebat, ne nudato corpore crebris vulnerum vestigiis proderetur. [7] Quo rex absolvendae suspicionis gratia lavari compulso, ut hostem ex cicatricibus cognovit: 'Age,' inquit, 'improbissime latro! qualiter in me consulturus fores, si interficiendi tui cupidum liquido comperisses?' [8] Ad haec stupefactus Hiarno: 'Ex provocatione te', ait, deprehensum aggrederer, quo maiore demendae criminationis copia potireris.' [9] Quem mox Fridlevus sententiae suae exemplo provocatum oppressit, tumulo cadaver obruens interfecti vocabulum referente.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek