link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  4.1.1 (p. 85,2 )
[1] Peracta vitrici strage, Amlethus facinus suum incerto popularium iudicio offerre veritus, latebris utendum existimavit, donec, quorsum inconditae plebis vulgus procurreret, didicisset. [2] Igitur vicinia, quae noctu incendium speculata fuerat, mane causam conspecti ignis nosse cupiens, collapsam in cineres regiam animadvertit ruinasque eius adhuc tepidas perscrutata nihil praeter informes combustorum corporum reliquias reperit. [3] Adeo autem vorax flamma omnia perederat, ut ne index quidem exstaret, ex quo tantae cladis causa accipi posset. [4] Corpus quoque Fengonis ferro confossum inter cruentas spectabatur exuvias. [5] Aliis indignatio patens, aliis maeror, quibusdam gaudium occultum incesserat. [6] Hi ducis lamentabantur interitum, hi sopitam parricidae tyrannidem gratulabantur. [7] Ita regiae necis eventus dividua spectatorum sententia excipiebatur.

Dan  4.1.2 (p. 85,14 )
[1] Ea vulgi tranquillitate Amlethus relinquendarum latebrarum fiduciam adeptus, accersitis, quibus artiorem patris memoriam inhaerere cognoverat, contionem petit, in qua orationem huiusmodi habuit: 'Non vos moveat, proceres, praesens calamitatis facies, si quos miserabilis Horwendilli exitus movet; non vos, inquam, moveat, quibus in regem fides, in parentem pietas servata est. Parricidae, non regis, intuemini funus. [2] Luctuosior siquidem illa facies erat, cum ipsi regem vestrum ab iniquissimo parricida, ne dicam fratre, flebiliter iugulatum vidistis. [3] Ipsi laceros Horwendilli artus, ipsi corpus crebris vulneribus absumptum plenis miserationis oculis aspexistis. [4] Quem ab atrocissimo carnifice spiritu spoliatum, ut patria libertate exueretur, quis dubitet? [5] Una manus ei fatum et vobis servitutem iniecit. [6] Quis igitur tam amens, ut Fengonis crudelitatem Horwendillianae praeferat pietati? [7] Mementote, qua vos Horwendillus benevolentia foverit, iustitia coluerit, humanitate dilexerit. [8] Memineritis ademptum vobis mitissimum regem, iustissimum patrem, subrogatum tyrannum, suffectum parricidam, erepta iura, contaminata omnia, pollutam flagitiis patriam, impositum cervicibus iugum, ereptum libertatis arbitrium.

Dan  4.1.3 (p. 85,30 )
[1] At nunc his finis, cum suis auctorem criminibus obrutum, suorum poenas scelerum parricidam pependisse cernatis. [2] Quis mediocriter prudens spectator beneficium iniuriae loco duxerit? Quis mentis compos proprium in auctorem scelus recidisse condoleat? [3] Quis cruentissimi lictoris cladem defleat aut crudelissimi tyranni iustum lamentetur interitum? [4] Praesto est auctor rei, quam cernitis. [5] Ego quidem et parentem et patriam ultione prosecutum me fateor. [6] Opus, quod vestris pariter manibus debebatur, exercui. [7] Quod vos mecum communiter condecebat, solus implevi. [8] Adde quod neminem tam praeclari facinoris socium habui, nec cuiuspiam mihi comes opera fuit. [9] Quamquam haud ignorem, vos huic manum daturos negotio, si petissem, a quibus fidem regi, benevolentiam principi servatam non dubito. [10] Sed sine vestro discrimine nefarios puniri placuit. [11] Neque enim alienos humeros oneri subiciendos putabam, cui sustentando proprios suffecturos credebam.

Dan  4.1.4 (p. 86,6 )
[1] Incineravi ego alios, solum Fengonis truncum vestris manibus concremandum reliqui, in quo saltem iustae ultionis cupidinem exsatiare possitis. [2] Concurrite alacres, exstruite rogum, exurite impium corpus, decoquite scelestos artus, spargite noxios cineres, disicite immites favillas; non urna, non tumulus nefandas ossium reliquias claudat. [3] Nullum parricidii vestigium maneat, nullus contaminatis artubus intra patriam locus exsistat, nulla contagium vicinia contrahat; non mare, non solum damnati cadaveris hospitio polluatur. [4] Cetera ego praebui, id solum vobis pietatis officium relictum est. [5] His exsequiis prosequendus tyrannus, hac pompa parricidae funus ducendum. [6] Sed neque eius cineres, qui patriam libertate nudaverit, a patria tegi convenit.

Dan  4.1.5 (p. 86,16 )
[1] Praeterea quid meas revolvam aerumnas? calamitates recenseam? retexam miserias? quas ipsi me plenius nostis. [2] Ego a vitrico ad mortem quaesitus, a matre contemptus, ab amicis consputus annos flebiliter exegi, dies calamitose duxi, incertum vitae tempus periculis ac metu refertum habui. [3] Postremo omnem aetatis partem maxima cum rerum adversitate miserabiliter emensus sum. [4] Saepe me tacitis intra vos questibus sensu vacuum gemebatis; deesse ultorem patri, parricidio vindicem. [5] Quae res occultum mihi vestrae caritatis indicium attulit, in quorum animis necdum regiae cladis memoriam exolevisse cernebam. [6] Cuius itaque tam asperum pectus, tam saxeus rigor, quem non passionum mearum compassio molliat, aerumnarum miseratio non flectat? [7] Miseremini alumni vestri, movemini infortuniis meis, qui ab Horwendilli nece immunes geritis manus. [8] Miseremini quoque afflictae genetricis meae, et reginae quondam vestrae exstincto congaudete dedecori, quae viri sui fratrem interfectoremque complexa geminum ignominiae pondus femineo perpeti corpore cogebatur.

Dan  4.1.6 (p. 86,31 )
[1] Quamobrem ut ultionis studium occultarem, obscuravi ingenium, adumbratum, non verum inertiae habitum amplexatus sum; stoliditatis figmento usus sapientiae commentum texui, quod nunc an efficax fuerit, utrum finis sui complementum attigerit, vestro conspectui patet; vos tantae rei arbitros habere contentus sum. [2] Ipsi parricidales favillas pedibus proculcate, despicamini cineres eius, qui iugulati fratris uxorem polluit, flagitio temeravit, dominum laesit, maiestatem proditionis scelere lacessivit, acerbissimam vobis tyrannidem intulit, libertatem ademit, incesto parricidium cumulavit.

Dan  4.1.7 (p. 86,39 )
[1] Me tam iustae vindictae ministrum, tam piae ultionis aemulum, patricio suscipite spiritu, debito prosequimini cultu, benigno refovete contuitu. [2] Ego patriae probrum dilui, matris ignominiam exstinxi, tyrannidem repuli, parricidam oppressi, insidiosam patrui manum mutuis insidiis elusi, cuius, si superesset, in dies scelera percrebrescerent. [3] Dolebam et patris et patriae iniuriam; illum exstinxi, vobis atrociter et supra quam viros decuerat imperantem. [4] Recognoscite beneficium, veneramini ingenium meum, regnum, si merui, date; habetis tanti auctorem muneris, paternae potestatis heredem non degenerem, non parricidam, sed legitimum regni successorem et pium noxae parricidalis ultorem. [5] Debetis mihi recuperatum libertatis beneficium, exclusum afflictantis imperium, ademptum oppressoris iugum, excussum parricidae dominium, calcatum tyrannidis sceptrum. [6] Ego servitute vos exui, indui libertate, restitui culmen, gloriam reparavi, tyrannum sustuli, carnificem triumphavi. [7] Praemium penes vos est; ipsi meritum nostis, a vestra merces virtute requiritur.'

Dan  4.1.8 (p. 87,13 )
[1] Flexerat hac oratione adolescens omnium animos; quosdam ad miserationem, alios ad lacrimas usque perduxit. [2] At ubi quievit maeror, rex alacri cunctorum acclamatione censetur. [3] Plurimum quippe spei in eius industria ab universis reponebatur, qui tanti facinoris summam profundissimo astu texuerat, incredibili molitione concluserat. [4] Mirari illum complures videres tanto temporis tractu subtilissimum texisse consilium.

Dan  4.1.9 (p. 87,19 )
[1] His apud Daniam gestis, ternis navigiis impensius adornatis socerum visurus ac coniugem Britanniam repetit. [2] In clientelam quoque armis praestantem iuventutem asciverat exquisito decoris genere cultam, ut, sicut cuncta despicabili dudum habitu gesserat, ita nunc magnificis ad omnia paratibus uteretur et, quicquid olim paupertati tribuerat, ad luxuriae impensam converteret. [3] In scuto quoque, quod sibi parare iusserat, omnem operum suorum contextum ab ineuntis aetatis primordiis auspicatus exquisitis picturae notis adumbrandum curavit. [4] Quo gestamine perinde ac virtutum suarum teste usus claritatis incrementa contraxit.

Dan  4.1.10 (p. 87,28 )
[1] Istic depingi videres Horwendilli iugulum, Fengonis cum incestu parricidium, flagitiosum patruum, fratruelem ridiculum, aduncas stipitum formas, suspicionem vitrici, dissimulationem privigni, procurata tentamentorum genera, adhibitam insidiis feminam, hiantem lupum, inventum gubernaculum, praeteritum sabulum, initum nemus, insitam oestro paleam, instructum indiciis adolescentem, elusis comitibus rem seorsum cum virgine habitam. [2] Cerneres itaque adumbrari regiam, adesse cum filio reginam, trucidari insidiatorem, trucidatum decoqui, cloacae coctum infundi, infusum suibus obici, caeno artus insterni, instratos beluis absumendos relinqui. [3] Videres etiam, ut Amlethus dormientium comitum secretum deprehenderit, ut oblitteratis apicibus alia figurarum elementa substituerit, ut dapem fastidierit potionemque contempserit, ut vultum regis arguerit, ut reginam sinistri moris notaverit. [4] Aspiceres quoque legatorum suspendium, adolescentis nuptias figurari, Daniam navigio repeti, inferias convivio celebrari, comitum loco baculos percontantibus ostendi, iuvenem pincernae partes exsequi, destricto per industriam ferro digitos exulcerari, gladium clavo pertundi, convivales plausus augeri, increbrescere tripudia, aulaeam dormientibus inici, iniectam uncorum nexibus offirmari, pertinacius sopitos involvi, tectis torrem immitti, cremari convivas, depastam incendio regiam labefactari, Fengonis cubiculum adiri, gladium eripi, inutilem erepti loco constitui, regem privigni manu proprii mucronis acumine trucidari. [5] Haec omnia excultissimo rerum artificio militari eius scuto opifex studiosus illeverat, res formis imitatus et facta figurarum adumbratione complexus. [6] Sed et comites ipsius, quo se nitidius gererent, oblitis tantum auro clipeis utebantur.

Dan  4.1.11 (p. 88,11 )
[1] Quos Britanniae rex benignissime exceptos regii apparatus impensis prosequitur. [2] Qui inter epulandum, an Fengo viveret integrisque fortunis esset, cupide percontatus, cognoscit e genero ferro periisse, de cuius frustra salute perquireret. [3] Cumque interfectorem eius crebris percontationibus investigaret, eundem cladis eius auctorem ac nuntium exstare didicit. [4] Quo audito, tacitum animi stuporem contraxit, quod ad se promissam quondam Fengonis ultionem pertinere cognosceret. [5] Ipse siquidem ac Fengo, ut alter alterius ultorem ageret, mutua quondam pactione decreverant. [6] Trahebat itaque regem hinc in filiam pietas, in generum amor, inde caritas in amicum et praeterea iurisiurandi firmitas, ipsa quoque mutuae obtestationis religio, quam violare nefarium erat. [7] Tandem cum affinitatis contemptu iuratoria praeponderavit fides, conversusque ad ultionem animus necessitudini religionem anteposuit. [8] Sed quoniam hospitalitatis sacra violare nefas credebatur, aliena manu ultionis partes exsequi praeoptavit, innocentiae speciem occulto facinore praetenturus.

Dan  4.1.12 (p. 88,25 )
[1] Igitur insidias officiis texit laedendique curam adumbratis benevolentiae studiis obscuravit. [2] Et quia coniunx eius nuper morbo consumpta fuerat, Amlethum reparandarum nuptiarum legationem suscipere iubet, admodum se singulari ipsius industria delectatum praefatus. [3] Regnare siquidem in Scotia feminam asserebat, cuius vehementer connubium affectaret. [4] Sciebat namque eam non modo pudicitia caelibem, sed etiam insolentia atrocem, proprios semper exosam procos amatoribus suis ultimum irrogasse supplicium, adeo ut ne unus quidem e multis exstaret, qui procationis eius poenae capite non luisset.

Dan  4.1.13 (p. 88,33 )
[1] Proficiscitur itaque Amlethus, quamquam periculosa legatio imperaretur, iniuncti muneris obsequium non detrectans, sed partim domesticis servis, partim regis vernaculis fretus. [2] Ingressusque Scottiam, cum haud procul reginae penatibus abesset, recreandorum equorum gratia iunctum viae pratum accessit ibique loci specie delectatus quieti consuluit, iucundiore rivi strepitu somni cupidinem provocante, ordinatis, qui stationem eminus observarent. [3] Quo audito, regina denos iuvenes exterorum adventum apparatumque speculaturos emittit. [4] Quorum unus vegetioris ingenii, elusis vigilibus, pervicacius subiens clipeum Amlethi, quem capiti forte dormiturus affixerat, tanta lenitate submovit, ut ne superiacentis quidem quietem turbaret aut cuiuspiam ex tanto agmine somnum perrumperet, dominam non modo nuntio, sed etiam rerum indicio certiorem redditurus. [5] Delegatas quoque ei litteras loculis, quibus asservabantur, pari calliditate subduxit.

Dan  4.1.14 (p. 89,6 )
[1] Quibus regina ad se perlatis, clipeum curiosius contemplata, ex affixis notulis totius argumenti summam elicuit eumque affore intellexit, qui exactissimo prudentiae consilio fretus de patruo paternae cladis poenas acceperit. [2] Litteras quoque nuptiarum suarum petitionem continentes intuita, totos oblitteravit apices, quod senum admodum connubium abhorreret, iuvenum complexus appeteret. [3] Inscripsit autem mandatum perinde atque a Britanniae rege sibi transmissum et eius titulo pariter ac nomine consignatum, quo se latoris peti coniugio simularet. [4] Quin etiam facta, quae ex eius scuto cognoverat, scripto complectenda curavit, ut et clipeum litterarum testem et litteras clipei interpretes existimares. [5] Deinde eos, quorum exploratione usa fuerat, scutum referre litterasque loco suo restituere iubet, eodem fallaciae genere Amlethum insecuta, quo eum in cavillandis comitibus usum acceperat.

Dan  4.1.15 (p. 89,18 )
[1] Interea Amlethus clipeum capiti fraude subductum expertus, occlusis de industria oculis, quietem callidius simulat, quod vero sopore amiserat, ficto recuperaturus. [2] Alteram quippe fallendi vicem hoc pronius ab insidioso quaerendam putavit, quo solam prosperius egerit. [3] Nec eum opinio fefellit. [4] Speculatorem quippe, clandestino aditu scutum ac chartam pristino loco reponere cupientem, prosiliens corripit captumque vinclorum poena coercuit. [5] Deinde, excitatis comitibus, reginae penates accedit. [6] Cui ex soceri persona consalutatae scriptum eiusdem sigillo obsignatum porrexit. [7] Quod cum accepisset Herminthruda (reginae id nomen erat) perlegissetque, operam Amlethi industriamque verbis impensioribus prosecuta iustas Fengonem poenas pependisse dicebat, ipsum vero Amlethum rem humana aestimatione maiorem incomprehensae profunditatis ingenio molitum, quod non solum paterni exitii maternique concubitus ultionem inscrutabili sensus altitudine commentus fuisset, verum etiam regnum eius, a quo crebras insidias expertus fuerat, conspicuis probitatis operibus occupasset.

Dan  4.1.16 (p. 89,33 )
[1] Quamobrem mirari se tam eruditi ingenii virum uno nuptiarum errore labefactari potuisse, qui, cum humanas paene res claritate transscendat, in ignobilem obscuramque copulam prolapsus videatur. [2] Quippe coniugem eius servis parentibus esse, quamquam eos fortuna regiis honoribus exornasset. [3] In expetendis siquidem coniugiis prudenti non formae fulgorem, sed generis metiendum. [4] Quapropter, si rite copulam appetat, prosapiam aestimet nec specie capiatur, quae cum illecebrarum irritamentum sit, multorum candorem inaniter fucata deterserit. [5] Esse vero, quam sibi nobilitate parem asciscere possit. [6] Se siquidem nec rebus tenuem nec sanguine humilem eius amplexibus idoneam fore, utpote quam nec regiis opibus vincat nec avito splendore praecellat. [7] Quippe reginam se esse et, nisi refragaretur sexus, regem existimari posse; immo, quod verius est, quemcumque toro suo dignata fuerit, regem exsistere, regnumque se cum amplexibus dare. [8] Ita et nuptiis sceptrum et sceptro nuptias respondere. [9] Nec parvi beneficii esse eam proprios offerre amplexus, quae circa alios ferro repulsam exsequi consueverit. [10] Hortatur itaque, placendi studium in se transferat, in se votum nuptiale deflectat genusque formae praeferre discat. Haec dicens astrictis in eum complexibus ruit.

Dan  4.1.17 (p. 90,12 )
[1] Ille tam comi virginis eloquio delectatus in mutua prorumpit oscula, alternos complexuum nodos conserit sibique, quod virgini, placitum protestatur. [2] Fit deinde convivium, accersuntur amici, corrogantur primores, nuptiae peraguntur. [3] Quibus expletis, cum nupta Britanniam repetit, valida Scottorum manu propius subsequi iussa, cuius opera adversum varios insidiarum obiectus uteretur.

Dan  4.1.18 (p. 90,18 )
[1] Redeunti Britannici regis filia, quam in matrimonio habebat, occurrit. [2] Quae quamquam se superductae pelicis iniuria laesam quereretur, indignum tamen aiebat maritali gratiae pelicatus odium anteferri neque se adeo virum aversaturam, ut, quod ei fraudulentius intentari sciat, silentio occultare sustineat. [3] Habere enim se pignus coniugii filium, cuius saltem respectus coniugalem matri caritatem commendare debuerit. [4] 'Ipse enim,' inquit, 'matris suae pelicem oderit, ego diligam; meos in te ignes nulla calamitas sopiet, nullus livor exstinguet, quin et in te sinistre excogitata detegam et, quas deprehenderim insidias, pandam. [5] Quamobrem cavendum tibi socerum putes, quod ipse legationis proventum carpseris omnemque eius fructum in temet, eluso mittentis voto, pervicaci usurpatione transtuleris.' [6] Qua voce se coniugali quam paternae caritati propiorem ostendit.

Dan  4.1.19 (p. 90,30 )
[1] Haec loquente ea, adest Britanniae rex generumque artius quam affectuosius amplexatus convivio excipit, liberalitatis specie fraudis propositum celaturus. [2] Amlethus, cognita fraude, metum dissimulanter habuit, ducentisque equitibus in comitatum receptis, subarmalem vestem indutus obsequitur invitanti maluitque regiae simulationi periculose parere quam turpiter repugnare. [3] Adeo honestatem in cunctis observandam putabat. [4] Quem comminus obequitantem rex sub ipsa bipatentium portarum testudine adortus iaculo transegisset, ni ferrum subarmalis togae durities repulisset. [5] Amlethus, levi recepto vulnere, eo loci se contulit, ubi Scotticam iuventutem exspectandi officio fungi iusserat, captivo novae coniugis speculatore ad regem remisso, qui se destinatas dominae litteras loculorum custodiae furtim exemisse testando crimen in Herminthrudam refunderet ipsumque accurato genere excusationis reatu proditionis absolveret.

Dan  4.1.20 (p. 91,3 )
[1] Quem rex avidius fugientem insequi non moratus maiore copiarum parte privavit, ita ut Amlethus die postero salutem proelio defensurus, desperatis admodum resistendi viribus, ad augendam multitudinis speciem exanima sociorum corpora partim subiectis stipitibus fulta, partim propinquis lapidibus affixa, alia viventium more equis imposita, nullo armorum detracto, perinde ac proeliatura seriatim in aciem cuneumque digesserit. [2] Nec rarius mortuorum cornu erat quam viventium globus. [3] Stupenda siquidem illa facies erat, cum exstincti raperentur ad proelia, defuncti decernere cogerentur. [4] Quae res auctori otiosa non fuit, cum ipsae exstinctorum imagines, lacessentibus solis radiis, immensi agminis speciem darent. [5] Ita enim inania illa defunctorum simulacra pristinum militum numerum referebant, ut nihil ex eorum grege hesterna strage deminutum putares. [6] Quo aspectu territi Britanni pugnam praecurrere fuga, a mortuis superati, quos vivos oppresserant. [7] Quae victoria nescio callidior an felicior existimanda sit. [8] Rex dum segnius fugam intendit, ab imminentibus perimitur Danis. [9] Victor Amlethus, ingenti praeda acta convulsisque Britanniae spoliis, patriam cum coniugibus petit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek