link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  1.1.1 (p. 10,2 )
[1] Dan igitur et Angul, a quibus Danorum coepit origo, patre Humblo procreati non solum conditores gentis nostrae, verum etiam rectores fuere. [2] Quamquam Dudo, rerum Aquitanicarum scriptor, Danos a Danais ortos nuncupatosque recenseat. [3] Hi licet faventibus patriae votis regni dominio potirentur rerumque summam ob egregia fortitudinis merita assentientibus civium suffragiis obtinerent, regii tamen nominis expertes degebant, cuius usum nulla tunc temporis apud nostros consuetudinum frequentabat auctoritas.

Dan  1.1.2 (p. 10,9 )
[1] Ex quibus Angul, a quo gentis Anglicae principia manasse memoriae proditum est, nomen suum provinciae, cui praeerat, aptandum curavit, levi monumenti genere perennem sui notitiam traditurus. [2] Cuius successores postmodum Britannia potiti priscum insulae nomen novo patriae suae vocabulo permutarunt. [3] Magni id factum a veteribus aestimatum. [4] Testis est Beda, non minima pars divini stili, qui in Anglia ortus sanctissimis suorum voluminum thesauris res patrias sociare curae habuit, aeque ad religionem pertinere iudicans patriae facta litteris illustrare et res divinas conscribere.

Dan  1.1.3 (p. 10,17 )
[1] Verum a Dan (ut fert antiquitas) regum nostrorum stemmata, ceu quodam derivata principio, splendido successionis ordine profluxerunt. [2] Huic filii Humblus et Lotherus fuere, ex Grytha summae inter Theutones dignitatis matrona suscepti.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek