Dan
5.12.0 (p. 137,12 )
[1] Victor Frotho pacem per omnes gentes
reficere cupiens, ut uniuscuiusque rem familiarem a furum incursu tutam
praestaret otiumque regnis post arma assereret, armillam unam in rupe, quam
Frothonis petram nominant, alteram apud Wik provinciam, habita cum
Norvagiensibus contione, defixit, edictae a se innocentiae experimentum
daturas, subductis iisdem in omnes regionis praesides animadvertendum
minatus.
[2] Itaque summo cum praefectorum periculo aurum absque custodia mediis
affixum triviis magnum avaritiae irritamentum exstabat, opportuna rapinae
praeda plena cupiditatis ingenia provocante.
[3] Statuit idem, ut navigantes repertis ubicumque remis licite fruerentur.
[4] Amnem vero transituris usum equi, quem vado proximum reperissent,
liberum esse concessit; eodem descendendum fore constituit, cum priores
eius pedes solum attingerent, postremos adhuc unda sublueret.
[5] Talium siquidem commodorum beneficia potius humanitatis quam iniuriae
nomine censenda credebat.
[6] Ceterum reum capitis fieri, qui superato amne equi usum longius
expetere praesumpsisset, instituit.
[7] Iussit etiam, ne quis aedem vel arcam seris offirmatam haberet aut rem
ullam claustrorum custodia contineret, triplicem amissorum restitutionem
promittens.
[8] Praeterea tantum alieni cibi in commeatus assumi fas esse, quantum uni
cenae sufficeret, promulgabat.
[9] Quam si quis in capiendo mensuram excederet, furto obnoxius haberetur.
[10] Furi vero traiectis ferro nervis in suspendium acto lupum collateralem
affigi praecepit, ut malitiam hominis acerbitati beluae similitudo
exaequaret poenae.
[11] Eandem quoque in furtorum conscios multam extendi curavit.