Dan
4.8.1 (p. 101,3 )
[1] Cui Frotho succedit cognomento Vegetus,
qui ipsam cognominis speciem corporis animique firmitate testatus, denis
Norvagiae ducibus bello consumptis, insulam, quae ex eo postmodum nomen
obtinuit, ipsum postremo regem invasurus accessit.
[2] Frogerus hic erat gemina admodum sorte conspicuus, quod non minus armis
quam opibus illustris regiam ditionem athletico decoraret officio tantumque
gymnicis palmis quantum dignitatis ornamentis polleret.
[3] Hic, ut quidam ferunt, Othino patre natus a diis immortalibus
beneficium praestare rogatis muneris loco obtinuit non ab alio vinci quam,
qui certaminis tempore subiectum pedibus eius pulverem manu convellere
potuisset.
[4] Quem Frotho tanta a superis firmitate donatum comperiens duelli
postulatione sollicitat, deorum indulgentiam fallacia tentaturus.
[5] Primum igitur imperitiae simulatione dimicationis ab ipso documentum
efflagitat, cuius eum usu experientiaque callere sciat.
Dan
4.8.2 (p. 101,16 )
[1] Ille hostem professioni suae non solum
cedere, sed etiam supplicare gavisus, sapere eum asseruit, senili
industriae iuvenilem animum subiciendo, quod ei facies cicatricibus vacua
fronsque nullis armorum vestigiis exarata tenuem huius rei notitiam exstare
testetur.
[2] Ita e diverso bina quadratae formae spatia cubitalibus figurata
lateribus humi denotat, a locorum usu documenti initium editurus.
[3] Quibus descriptis, assignatam uterque sibi partem complectitur.
[4] Tum Frogerum Frotho arma secum ac locum permutare iubet.
[5] Nec difficilis admissio fuit: Frogerum siquidem hostilium nitor
concitabat armorum, quod Frotho praeditum auro capulum loricamque pari
specie radiantem, sed et cassidem in eundem modum eximio comptam fulgore
gestaret.
[6] Igitur Frotho, loco, quo Frogerus excesserat, pulvere correpto, omen
sibi victoriae datum existimavit.
[7] Nec augurio elusus continuo Frogerum occidit, tam parvulo vaframento
maximam fortitudinis gloriam assecutus.
[8] Quippe, quod nullius ante viribus licuit, astutia praestitit.