link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.1.1 (p. 104,2 )
[1] Defuncto Fridlevo, filius Frotho septem annos natus concordi Danorum arbitrio subrogatur. [2] Tantum siquidem ab universis Fridlevi memoriae ac nomini tributum, ut tam tenero eius sanguini regnum daretur. [3] Iidem, contione praehabita, infantiam regis a tutoribus excipiendam duxerunt, ne ob principis puerilitatem rerum excideret summa. [4] Habito ergo delectu, Westmarus et Colo fratres in educationis regiae ministerium arcessuntur. [5] Isulfo quoque et Aggoni octoque aliis illustribus viris non modo regis tutela credita, verum etiam gerendi sub ipso regni potestas indulta. [6] Abunde iis vires animique suppetebant, crebra non corporis tantum, sed etiam ingenii dote pollentibus. [7] Ita Danorum rem publicam, exspectato regis robore, vicaria tutabantur officia.

Dan  5.1.2 (p. 104,12 )
[1] Uxor Colonis erat Gøtwara, quae eximiae procacitate facundiae quantumlibet disertos ac loquaces enervare solebat. [2] Altercando quippe efficax erat et in omni disceptationum genere copiosa. [3] Pugnabat siquidem verbis, non modo quaestionibus freta, verum etiam pervicacibus armata responsis. [4] Imbellem nemo feminam debellare poterat, a lingua spicula mutuantem. [5] Quosdam verbositatis petulantia refellebat, alios veluti quibusdam cavillationum nexibus implicatos fallaciarum laqueis strangulabat. [6] Adeo vegetum mulieri ingenium fuit. [7] Ceterum condere pacta aut rescindere praepotens erat, utriusque horum efficaciam oris aculeo gestans. [8] Quippe disicere foedera ac sociare callebat. [9] Ita ad utrumlibet anceps linguae commercium fuit.

Dan  5.1.3 (p. 104,22 )
[1] Duodecim Westmaro filii erant, ex quorum numero tribus commune Grep nomen incessit. [2] Hos simul conceptos idem partus absolvit, ortus aequalitatem vocabuli societate testantes. [3] His summa caestibus aut ferro dimicandi peritia exstitit. [4] Colo terna filiorum sorte gaudebat. [5] Soror regis Gunwara erat, cui ob eximiam formae pulchritudinem Speciosae cognomen exstabat. [6] Filii Westmari Colonisque, cum et aetate iam puberes et animis acres essent, fiducia in temeritatem versa, ad obscenos ac degeneres ritus inquinatam flagitiis indolem contulerunt. [7] Adeo enim insolenter se indomiteque gesserunt, ut, constupratis aliorum nuptis ac filiabus, proscripsisse pudicitiam atque in prostibulum relegasse viderentur. [8] Corruptis quoque matronarum fulcris, ne toris quidem virginalibus abstinebant. [9] Suus nullum thalamus securitate donabat, nec quisquam fere patriae locus luxuriae eorum vestigiis vacuus erat. [10] Mariti metu, coniuges corporum suorum ludibrio vexabantur. [11] Iniuriis obtemperatum est: cessit copularum respectus, violensque amplexuum usus exstabat; publicata est Venus, coniugiorum reverentia pereunte; raptim luxuria petebatur. [12] In causa otium erat, quod expertia agitationis corpora amica vitiis quiete diffluerent.

Dan  5.1.4 (p. 105,6 )
[1] Tandem Grep, hoc nomen participantium maximus, ut diffusum libidinis motum certa sponte sisteret, errabundae Veneris portum in germanae regis amore petere ausus exstitit. [2] Nec apte quidem; nam sicut vagabundam atque erroneam voluptatem verecundiae frenis coerceri oportuit, ita a populari prolem regiam concupisci temerarium fuit. [3] Illa proci petulantiam pertimescens, quo tutior ab iniuria foret, saeptum vallo conclave petivit. [4] Adhibiti sunt ei triginta vernaculi, qui iugem corporis eius custodiam excubando praestarent.

Dan  5.1.5 (p. 105,13 )
[1] Igitur contubernales Frothonis circa indumentorum usum feminea admodum ope defecti, cum non haberent, unde nova assuere aut lacera reficere possent, regem celebrandi coniugii monitis adhortantur. [2] Ille primum excusationis verba ab aetatis teneritudine mutuatus, ad postremum perseverantiori suorum rogatui cessit. [3] Quo curiosius a monitoribus habilem connubio suo feminam perquirente, praecipue regis Hunorum filia collaudatur. [4] Ad haec Frotho, repugnandi ratione pertinacius quaesita, a patre didicisse se refert non expedire regibus e longinquo copulam peti nec Venerem nisi a finitimis posci.

Dan  5.1.6 (p. 105,21 )
[1] Quod audiens Gøtwara cavilla regem amicis reluctari cognovit. [2] Cuius ut vacillantem firmaret animum fiduciamque pusillae mentis erigeret: 'Iunioribus,' inquit, 'nuptiae competunt; senes sepulcrum manet. [3] Adolescentiae gressus votis fortunaque proficiunt; inops ad bustum senecta devergit. [4] Spes iuventam consequitur; senium exspes inclinat occasus. [5] Adolescit sors puberum, numquam infectum omissura quod coepit.' [6] Ob cuius dicti venerationem postulationis officium suscipere rogata, refragandi rationem senii praetentione componit nec se tam ardui mandati gerulam ob infirmum aetatis habitum fore posse testatur. [7] Rex pretio opus agnoscens, aureo torque prolato, legationis praemium pollicetur. [8] Habebat namque torques nexilia bullarum caelamina intersitaque regum simulacra, quae ad interioris fili ductum nunc contrahi, nunc dirimi possent, ornamentum luxui potius quam usui praeparatum. [9] Westmarum quoque et Colonem cum eorum filiis in idem legationis opus accersiri placuit, quod eorum sollertiam Frotho repulsae rubore carituram putaret.

Dan  5.1.7 (p. 105,35 )
[1] Ii simul cum Gøtwara profecti prius triduano ab Hunorum rege convivio excepti sunt, quam legationis suae consultum expromerent. [2] Is enim antiquitus recipiendorum hospitum usus exstabat. [3] Extracto in triduum epulo, virgo regia pleno comitatis alloquio legatis blanditura progreditur. [4] Nec parum convivalibus hospitum gaudiis praesentiae eius iucunditas attulit. [5] Cui Westmarus, crebrescentibus poculis, propositi seriem iocosa admodum assertione detexit, puellae mentem familiari collocutionis genere tentaturus. [6] Itaque quo minus sibi repulsam conscisceret, compositis in risum verbis legationis negotium praecurrebat, inter convivales plausus ludicrum ausus sociare sermonem. [7] Illa se Frothonem tamquam famae et claritudinis inopem fastidire dicebat. [8] Nulli etenim quondam illustrium feminarum connubiis idonei censebantur, nisi qui sibi ingens famae pretium gestarum insigniter rerum fulgore struxissent. [9] Summum in proco vitium desidia fuit. [10] Nihil magis in nuptiarum petitore quam claritatis inopia damnabatur. [11] Sola gloriae ubertas ceterarum rerum opulentiam exhibebat. [12] Puellae quoque non tam procantium se formas quam edita speciose facinora mirabantur.

Dan  5.1.8 (p. 106,11 )
[1] Igitur legati voti desperatione torpentes ulteriorem rei conatum Gøtwarae prudentiae tradunt. [2] Illa non verbis modo, sed etiam sucis in Venerem mixtis virginem enervare conata, asserere coepit Frothonem laeva tamquam dextra uti, item nandi dimicandique promptissimam habere peritiam. [3] Oblata quoque potione rigorem puellae cupidine permutavit Veneremque et voluptatem abolitae indignationis loco constituit. [4] Deinde Westmarum Colonemque cum eorum liberis de industria adire regem iterandaeque legationi insistere iubet; postremo si difficilem accepissent, pugnae provocatione praevenire repulsam.

Dan  5.1.9 (p. 106,19 )
[1] Igitur Westmarus regiam cum armatis ingressus: 'Iam aut precibus obsequi,' inquit, 'aut pugna precantes aggredi necesse erit. [2] Elegimus speciose defungi quam infecta legatione reverti, ne repulsa foedi propositoque vacui, unde gloriam impetrare speravimus, eius contrarium referamus. [3] Si natam negas, admitte pugnam; alterum necesse est praestes. [4] Mori aut exaudiri volumus; apud te si non laeta, saltem tristia percepturi sumus. [5] Gratius nostram Frotho cladem quam repulsam excipiet.' [6] Nec plura elocutus iugulum regis ferro se petiturum minatur. [7] Contra rex non decere ait amplitudinem regiam, quem honore praecelleret, aequare conflictu, nec oportere dignitate impares pugnae paritate conferri. [8] At Westmarus nihil de certaminis exhortatione remittens ad ultimum ipsam virginis mentem explorare iubetur, quod antiqui in matrimoniorum delectu libera nupturas optione donassent. [9] Haerebat siquidem animo rex inter metum pugnae pudoremque trepida fluctuatione suspensus. [10] Ita Westmarus ad praecordialem puellae sententiam relegatus, sciens feminam omnem ut volubilis animi, ita versilis esse propositi, tanto rem fidentius exsequi coepit, quanto virginum votis plus varietatis inesse compertum habuit. [11] Auxit curae eius fiduciam adiecitque studio spem simplicitas virginis proprio permissa consilio libertasque feminae politioribus blanditiarum delenimentis palpanda, non modo abduci facilis, verum etiam obsequi praeceps. [12] Pater vero, quo certius filiae mentem inspiceret, legatos subsequi coepit.

Dan  5.1.10 (p. 106,39 )
[1] Illa prius in amorem proci latenti potionis operatione perducta, plura se de Frothonis indole referebat spe praesumpsisse quam fama, quippe cum is ab illustri genus parente duxerit, naturaque omnis suae soleat origini respondere. [2] Quamobrem iuvenem sibi non tam praesentis quam futuri splendoris intuitu placuisse. [3] Quibus auditis mirabundus pater, sed ne permissam quidem puellae licentiam rescindere passus, Frothonis eam coniugio pollicetur. [4] Quam postmodum, provisis abunde commeatibus, tollens magnifico rerum apparatu, consequentibus se legatis, Daniam adire deproperat, sciens neminem patre melius filiam nuptiis oblaturum. [5] Frotho sicut iucundissime sponsam excepit, ita futuri quoque soceri maiestatem amplissimis honoribus celebravit, quem, peractis taedis, magna auri argentique summa donatum dimisit.

Dan  5.1.11 (p. 107,10 )
[1] Igitur Hanunda usus (Hunorum haec regis filia erat) florentissima pace triennium duxit. [2] Cuius contubernales, otio petulantiam nacti, partam quiete lasciviam improbissimis extulere sceleribus. [3] Quosdam enim restibus in sublime pertractos more agitabilis pilae pendula corporum impulsione vexabant; aliis haedinum incedentibus corium substernentes lubrici tergoris offendiculo per occultum funis raptum incautos subegere gressus; alios veste nudatos variis verberum suppliciis lacerabant; alios clavis affixos laquei more suspensionis multavere ludibrio; quorundam barbae et verticis pilos faculis torruerunt; aliis pubem atque inguina subiecto torre cremabant. [4] Advenas ossibus converberabant; alios ad intemperantiam compulsos immoderata potione rumpebant. [5] Virginibus nubere non licebat, nisi quarum castitas iis ante delibata fuisset. [6] Nemini filiam nuptum dare licebat nisi gratiam ipsorum favoremque mercato. [7] Nulli matrimonium contrahendi fas erat, si eorum non pretio praeemisset assensum. [8] Praeterea non in virgines modo, verum etiam in matronarum turbam passim dissolutissimae libidinis suae flagitia porrexerunt. [9] Mixtam petulantiae rabiem duplex furoris species agitabat. [10] Convenis hospitibusque receptuum loco convicia praebebantur. [11] Tot ludibriorum irritamenta a petulantibus et lascivis reperta sunt. [12] Adeo sub rege puero temeritas libertate nutrita est. [13] Nihil enim tantum peccandi licentiam protrahit quantum ultionis poenaeque dilatio.

Dan  5.1.12 (p. 107,30 )
[1] Tam effrenata militum procacitas non exteris tantum, sed etiam patriae invisum fecerat regem. [2] Dolenter siquidem ferebant Dani superbe sibi ac crudeliter imperari. [3] Grep vero haud humili contentus Venere eo se temeritatis effudit, ut cum regina commercio libidinis habito tam regi perfidus quam ceteris violentus exsisteret. [4] Adolevit deinde paulatim infamia, tacitoque gradu criminis suspicio serpsit, ante vulgo comperta quam regi. [5] Grep enim in omnes, qui vel modicam huius rei mentionem egissent, animadvertere solitus accusationem sui formidabilem fecerat. [6] Opinio tamen sceleris primum susurris alita est, dehinc excepta rumoribus; difficilis siquidem apud conscios alieni criminis occultatio est.

Dan  5.1.13 (p. 108,1 )
[1] Procus Gunwarae creber exstabat. [2] Igitur Grep, repulsae ultionem clandestinis artibus impetrare conatus, aestimandi procos arbitrium flagitat, exquisitissimis puellam nuptiis deberi testando. [3] Obscurabat autem iram, ne virginis odio quaesitum videretur officium. [4] Oranti rex merita iuvenum inspectanda permittit. [5] Primum itaque cunctos Gunwarae petitores convivii simulatione contraxit ac deinde conclave, cui puella assueverat, desectis eorum capitibus cingens crudele ceteris spectaculum praebuit.

Dan  5.1.14 (p. 108,8 )
[1] Nihil tamen eius apud Frothonem gratiae detractum est, quo minus consueto familiaritatis officio fungeretur. [2] Conveniendi siquidem regis copiam pretio peti debere constituit, neminem alloquio eius usurum pronuntians, ni munera detulisset. [3] Neque enim tanti ducis aditum trito consuetudinis genere, sed plenis ambitionis studiis impetrandum edixit, regiae caritatis simulatione crudelitatis infamiam levaturus. [4] Taliter lacessitum vulgus afflictationis suae querelam tacitis gemitibus agitabat. [5] Nulli miseriam temporum culpandi palam animus erat, nemini ingruentem calumniam apertis efferendi querimoniis ausus incesserat; internus omnium praecordia dolor hoc acrius quo occultius lacerabat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek