Dan
4.1.1 (p. 85,2 )
[1] Peracta vitrici strage, Amlethus facinus
suum incerto popularium iudicio offerre veritus, latebris utendum
existimavit, donec, quorsum inconditae plebis vulgus procurreret,
didicisset.
[2] Igitur vicinia, quae noctu incendium speculata fuerat, mane causam
conspecti ignis nosse cupiens, collapsam in cineres regiam animadvertit
ruinasque eius adhuc tepidas perscrutata nihil praeter informes combustorum
corporum reliquias reperit.
[3] Adeo autem vorax flamma omnia perederat, ut ne index quidem exstaret,
ex quo tantae cladis causa accipi posset.
[4] Corpus quoque Fengonis ferro confossum inter cruentas spectabatur
exuvias.
[5] Aliis indignatio patens, aliis maeror, quibusdam gaudium occultum
incesserat.
[6] Hi ducis lamentabantur interitum, hi sopitam parricidae tyrannidem
gratulabantur.
[7] Ita regiae necis eventus dividua spectatorum sententia excipiebatur.
Dan
4.1.2 (p. 85,14 )
[1] Ea vulgi tranquillitate Amlethus
relinquendarum latebrarum fiduciam adeptus, accersitis, quibus artiorem
patris memoriam inhaerere cognoverat, contionem petit, in qua orationem
huiusmodi habuit: 'Non vos moveat, proceres, praesens calamitatis facies,
si quos miserabilis Horwendilli exitus movet; non vos, inquam, moveat,
quibus in regem fides, in parentem pietas servata est. Parricidae, non
regis, intuemini funus.
[2] Luctuosior siquidem illa facies erat, cum ipsi regem vestrum ab
iniquissimo parricida, ne dicam fratre, flebiliter iugulatum vidistis.
[3] Ipsi laceros Horwendilli artus, ipsi corpus crebris vulneribus
absumptum plenis miserationis oculis aspexistis.
[4] Quem ab atrocissimo carnifice spiritu spoliatum, ut patria libertate
exueretur, quis dubitet?
[5] Una manus ei fatum et vobis servitutem iniecit.
[6] Quis igitur tam amens, ut Fengonis crudelitatem Horwendillianae
praeferat pietati?
[7] Mementote, qua vos Horwendillus benevolentia foverit, iustitia
coluerit, humanitate dilexerit.
[8] Memineritis ademptum vobis mitissimum regem, iustissimum patrem,
subrogatum tyrannum, suffectum parricidam, erepta iura, contaminata omnia,
pollutam flagitiis patriam, impositum cervicibus iugum, ereptum libertatis
arbitrium.
Dan
4.1.3 (p. 85,30 )
[1] At nunc his finis, cum suis auctorem
criminibus obrutum, suorum poenas scelerum parricidam pependisse cernatis.
[2] Quis mediocriter prudens spectator beneficium iniuriae loco duxerit?
Quis mentis compos proprium in auctorem scelus recidisse condoleat?
[3] Quis cruentissimi lictoris cladem defleat aut crudelissimi tyranni
iustum lamentetur interitum?
[4] Praesto est auctor rei, quam cernitis.
[5] Ego quidem et parentem et patriam ultione prosecutum me fateor.
[6] Opus, quod vestris pariter manibus debebatur, exercui.
[7] Quod vos mecum communiter condecebat, solus implevi.
[8] Adde quod neminem tam praeclari facinoris socium habui, nec cuiuspiam
mihi comes opera fuit.
[9] Quamquam haud ignorem, vos huic manum daturos negotio, si petissem, a
quibus fidem regi, benevolentiam principi servatam non dubito.
[10] Sed sine vestro discrimine nefarios puniri placuit.
[11] Neque enim alienos humeros oneri subiciendos putabam, cui sustentando
proprios suffecturos credebam.
Dan
4.1.4 (p. 86,6 )
[1] Incineravi ego alios, solum Fengonis
truncum vestris manibus concremandum reliqui, in quo saltem iustae ultionis
cupidinem exsatiare possitis.
[2] Concurrite alacres, exstruite rogum, exurite impium corpus, decoquite
scelestos artus, spargite noxios cineres, disicite immites favillas; non
urna, non tumulus nefandas ossium reliquias claudat.
[3] Nullum parricidii vestigium maneat, nullus contaminatis artubus intra
patriam locus exsistat, nulla contagium vicinia contrahat; non mare, non
solum damnati cadaveris hospitio polluatur.
[4] Cetera ego praebui, id solum vobis pietatis officium relictum est.
[5] His exsequiis prosequendus tyrannus, hac pompa parricidae funus
ducendum.
[6] Sed neque eius cineres, qui patriam libertate nudaverit, a patria tegi
convenit.
Dan
4.1.5 (p. 86,16 )
[1] Praeterea quid meas revolvam aerumnas?
calamitates recenseam? retexam miserias? quas ipsi me plenius nostis.
[2] Ego a vitrico ad mortem quaesitus, a matre contemptus, ab amicis
consputus annos flebiliter exegi, dies calamitose duxi, incertum vitae
tempus periculis ac metu refertum habui.
[3] Postremo omnem aetatis partem maxima cum rerum adversitate
miserabiliter emensus sum.
[4] Saepe me tacitis intra vos questibus sensu vacuum gemebatis; deesse
ultorem patri, parricidio vindicem.
[5] Quae res occultum mihi vestrae caritatis indicium attulit, in quorum
animis necdum regiae cladis memoriam exolevisse cernebam.
[6] Cuius itaque tam asperum pectus, tam saxeus rigor, quem non passionum
mearum compassio molliat, aerumnarum miseratio non flectat?
[7] Miseremini alumni vestri, movemini infortuniis meis, qui ab Horwendilli
nece immunes geritis manus.
[8] Miseremini quoque afflictae genetricis meae, et reginae quondam vestrae
exstincto congaudete dedecori, quae viri sui fratrem interfectoremque
complexa geminum ignominiae pondus femineo perpeti corpore cogebatur.
Dan
4.1.6 (p. 86,31 )
[1] Quamobrem ut ultionis studium occultarem,
obscuravi ingenium, adumbratum, non verum inertiae habitum amplexatus sum;
stoliditatis figmento usus sapientiae commentum texui, quod nunc an efficax
fuerit, utrum finis sui complementum attigerit, vestro conspectui patet;
vos tantae rei arbitros habere contentus sum.
[2] Ipsi parricidales favillas pedibus proculcate, despicamini cineres
eius, qui iugulati fratris uxorem polluit, flagitio temeravit, dominum
laesit, maiestatem proditionis scelere lacessivit, acerbissimam vobis
tyrannidem intulit, libertatem ademit, incesto parricidium cumulavit.
Dan
4.1.7 (p. 86,39 )
[1] Me tam iustae vindictae ministrum, tam
piae ultionis aemulum, patricio suscipite spiritu, debito prosequimini
cultu, benigno refovete contuitu.
[2] Ego patriae probrum dilui, matris ignominiam exstinxi, tyrannidem
repuli, parricidam oppressi, insidiosam patrui manum mutuis insidiis elusi,
cuius, si superesset, in dies scelera percrebrescerent.
[3] Dolebam et patris et patriae iniuriam; illum exstinxi, vobis atrociter
et supra quam viros decuerat imperantem.
[4] Recognoscite beneficium, veneramini ingenium meum, regnum, si merui,
date; habetis tanti auctorem muneris, paternae potestatis heredem non
degenerem, non parricidam, sed legitimum regni successorem et pium noxae
parricidalis ultorem.
[5] Debetis mihi recuperatum libertatis beneficium, exclusum afflictantis
imperium, ademptum oppressoris iugum, excussum parricidae dominium,
calcatum tyrannidis sceptrum.
[6] Ego servitute vos exui, indui libertate, restitui culmen, gloriam
reparavi, tyrannum sustuli, carnificem triumphavi.
[7] Praemium penes vos est; ipsi meritum nostis, a vestra merces virtute
requiritur.'
Dan
4.1.8 (p. 87,13 )
[1] Flexerat hac oratione adolescens omnium
animos; quosdam ad miserationem, alios ad lacrimas usque perduxit.
[2] At ubi quievit maeror, rex alacri cunctorum acclamatione censetur.
[3] Plurimum quippe spei in eius industria ab universis reponebatur, qui
tanti facinoris summam profundissimo astu texuerat, incredibili molitione
concluserat.
[4] Mirari illum complures videres tanto temporis tractu subtilissimum
texisse consilium.
Dan
4.1.9 (p. 87,19 )
[1] His apud Daniam gestis, ternis navigiis
impensius adornatis socerum visurus ac coniugem Britanniam repetit.
[2] In clientelam quoque armis praestantem iuventutem asciverat exquisito
decoris genere cultam, ut, sicut cuncta despicabili dudum habitu gesserat,
ita nunc magnificis ad omnia paratibus uteretur et, quicquid olim
paupertati tribuerat, ad luxuriae impensam converteret.
[3] In scuto quoque, quod sibi parare iusserat, omnem operum suorum
contextum ab ineuntis aetatis primordiis auspicatus exquisitis picturae
notis adumbrandum curavit.
[4] Quo gestamine perinde ac virtutum suarum teste usus claritatis
incrementa contraxit.
Dan
4.1.10 (p. 87,28 )
[1] Istic depingi videres Horwendilli
iugulum, Fengonis cum incestu parricidium, flagitiosum patruum, fratruelem
ridiculum, aduncas stipitum formas, suspicionem vitrici, dissimulationem
privigni, procurata tentamentorum genera, adhibitam insidiis feminam,
hiantem lupum, inventum gubernaculum, praeteritum sabulum, initum nemus,
insitam oestro paleam, instructum indiciis adolescentem, elusis comitibus
rem seorsum cum virgine habitam.
[2] Cerneres itaque adumbrari regiam, adesse cum filio reginam, trucidari
insidiatorem, trucidatum decoqui, cloacae coctum infundi, infusum suibus
obici, caeno artus insterni, instratos beluis absumendos relinqui.
[3] Videres etiam, ut Amlethus dormientium comitum secretum deprehenderit,
ut oblitteratis apicibus alia figurarum elementa substituerit, ut dapem
fastidierit potionemque contempserit, ut vultum regis arguerit, ut reginam
sinistri moris notaverit.
[4] Aspiceres quoque legatorum suspendium, adolescentis nuptias figurari,
Daniam navigio repeti, inferias convivio celebrari, comitum loco baculos
percontantibus ostendi, iuvenem pincernae partes exsequi, destricto per
industriam ferro digitos exulcerari, gladium clavo pertundi, convivales
plausus augeri, increbrescere tripudia, aulaeam dormientibus inici,
iniectam uncorum nexibus offirmari, pertinacius sopitos involvi, tectis
torrem immitti, cremari convivas, depastam incendio regiam labefactari,
Fengonis cubiculum adiri, gladium eripi, inutilem erepti loco constitui,
regem privigni manu proprii mucronis acumine trucidari.
[5] Haec omnia excultissimo rerum artificio militari eius scuto opifex
studiosus illeverat, res formis imitatus et facta figurarum adumbratione
complexus.
[6] Sed et comites ipsius, quo se nitidius gererent, oblitis tantum auro
clipeis utebantur.
Dan
4.1.11 (p. 88,11 )
[1] Quos Britanniae rex benignissime exceptos
regii apparatus impensis prosequitur.
[2] Qui inter epulandum, an Fengo viveret integrisque fortunis esset,
cupide percontatus, cognoscit e genero ferro periisse, de cuius frustra
salute perquireret.
[3] Cumque interfectorem eius crebris percontationibus investigaret, eundem
cladis eius auctorem ac nuntium exstare didicit.
[4] Quo audito, tacitum animi stuporem contraxit, quod ad se promissam
quondam Fengonis ultionem pertinere cognosceret.
[5] Ipse siquidem ac Fengo, ut alter alterius ultorem ageret, mutua quondam
pactione decreverant.
[6] Trahebat itaque regem hinc in filiam pietas, in generum amor, inde
caritas in amicum et praeterea iurisiurandi firmitas, ipsa quoque mutuae
obtestationis religio, quam violare nefarium erat.
[7] Tandem cum affinitatis contemptu iuratoria praeponderavit fides,
conversusque ad ultionem animus necessitudini religionem anteposuit.
[8] Sed quoniam hospitalitatis sacra violare nefas credebatur, aliena manu
ultionis partes exsequi praeoptavit, innocentiae speciem occulto facinore
praetenturus.
Dan
4.1.12 (p. 88,25 )
[1] Igitur insidias officiis texit
laedendique curam adumbratis benevolentiae studiis obscuravit.
[2] Et quia coniunx eius nuper morbo consumpta fuerat, Amlethum
reparandarum nuptiarum legationem suscipere iubet, admodum se singulari
ipsius industria delectatum praefatus.
[3] Regnare siquidem in Scotia feminam asserebat, cuius vehementer
connubium affectaret.
[4] Sciebat namque eam non modo pudicitia caelibem, sed etiam insolentia
atrocem, proprios semper exosam procos amatoribus suis ultimum irrogasse
supplicium, adeo ut ne unus quidem e multis exstaret, qui procationis eius
poenae capite non luisset.
Dan
4.1.13 (p. 88,33 )
[1] Proficiscitur itaque Amlethus, quamquam
periculosa legatio imperaretur, iniuncti muneris obsequium non detrectans,
sed partim domesticis servis, partim regis vernaculis fretus.
[2] Ingressusque Scottiam, cum haud procul reginae penatibus abesset,
recreandorum equorum gratia iunctum viae pratum accessit ibique loci specie
delectatus quieti consuluit, iucundiore rivi strepitu somni cupidinem
provocante, ordinatis, qui stationem eminus observarent.
[3] Quo audito, regina denos iuvenes exterorum adventum apparatumque
speculaturos emittit.
[4] Quorum unus vegetioris ingenii, elusis vigilibus, pervicacius subiens
clipeum Amlethi, quem capiti forte dormiturus affixerat, tanta lenitate
submovit, ut ne superiacentis quidem quietem turbaret aut cuiuspiam ex
tanto agmine somnum perrumperet, dominam non modo nuntio, sed etiam rerum
indicio certiorem redditurus.
[5] Delegatas quoque ei litteras loculis, quibus asservabantur, pari
calliditate subduxit.
Dan
4.1.14 (p. 89,6 )
[1] Quibus regina ad se perlatis, clipeum
curiosius contemplata, ex affixis notulis totius argumenti summam elicuit
eumque affore intellexit, qui exactissimo prudentiae consilio fretus de
patruo paternae cladis poenas acceperit.
[2] Litteras quoque nuptiarum suarum petitionem continentes intuita, totos
oblitteravit apices, quod senum admodum connubium abhorreret, iuvenum
complexus appeteret.
[3] Inscripsit autem mandatum perinde atque a Britanniae rege sibi
transmissum et eius titulo pariter ac nomine consignatum, quo se latoris
peti coniugio simularet.
[4] Quin etiam facta, quae ex eius scuto cognoverat, scripto complectenda
curavit, ut et clipeum litterarum testem et litteras clipei interpretes
existimares.
[5] Deinde eos, quorum exploratione usa fuerat, scutum referre litterasque
loco suo restituere iubet, eodem fallaciae genere Amlethum insecuta, quo
eum in cavillandis comitibus usum acceperat.
Dan
4.1.15 (p. 89,18 )
[1] Interea Amlethus clipeum capiti fraude
subductum expertus, occlusis de industria oculis, quietem callidius
simulat, quod vero sopore amiserat, ficto recuperaturus.
[2] Alteram quippe fallendi vicem hoc pronius ab insidioso quaerendam
putavit, quo solam prosperius egerit.
[3] Nec eum opinio fefellit.
[4] Speculatorem quippe, clandestino aditu scutum ac chartam pristino loco
reponere cupientem, prosiliens corripit captumque vinclorum poena coercuit.
[5] Deinde, excitatis comitibus, reginae penates accedit.
[6] Cui ex soceri persona consalutatae scriptum eiusdem sigillo obsignatum
porrexit.
[7] Quod cum accepisset Herminthruda (reginae id nomen erat)
perlegissetque, operam Amlethi industriamque verbis impensioribus prosecuta
iustas Fengonem poenas pependisse dicebat, ipsum vero Amlethum rem humana
aestimatione maiorem incomprehensae profunditatis ingenio molitum, quod non
solum paterni exitii maternique concubitus ultionem inscrutabili sensus
altitudine commentus fuisset, verum etiam regnum eius, a quo crebras
insidias expertus fuerat, conspicuis probitatis operibus occupasset.
Dan
4.1.16 (p. 89,33 )
[1] Quamobrem mirari se tam eruditi ingenii
virum uno nuptiarum errore labefactari potuisse, qui, cum humanas paene res
claritate transscendat, in ignobilem obscuramque copulam prolapsus
videatur.
[2] Quippe coniugem eius servis parentibus esse, quamquam eos fortuna
regiis honoribus exornasset.
[3] In expetendis siquidem coniugiis prudenti non formae fulgorem, sed
generis metiendum.
[4] Quapropter, si rite copulam appetat, prosapiam aestimet nec specie
capiatur, quae cum illecebrarum irritamentum sit, multorum candorem
inaniter fucata deterserit.
[5] Esse vero, quam sibi nobilitate parem asciscere possit.
[6] Se siquidem nec rebus tenuem nec sanguine humilem eius amplexibus
idoneam fore, utpote quam nec regiis opibus vincat nec avito splendore
praecellat.
[7] Quippe reginam se esse et, nisi refragaretur sexus, regem existimari
posse; immo, quod verius est, quemcumque toro suo dignata fuerit, regem
exsistere, regnumque se cum amplexibus dare.
[8] Ita et nuptiis sceptrum et sceptro nuptias respondere.
[9] Nec parvi beneficii esse eam proprios offerre amplexus, quae circa
alios ferro repulsam exsequi consueverit.
[10] Hortatur itaque, placendi studium in se transferat, in se votum
nuptiale deflectat genusque formae praeferre discat. Haec dicens astrictis
in eum complexibus ruit.
Dan
4.1.17 (p. 90,12 )
[1] Ille tam comi virginis eloquio delectatus
in mutua prorumpit oscula, alternos complexuum nodos conserit sibique, quod
virgini, placitum protestatur.
[2] Fit deinde convivium, accersuntur amici, corrogantur primores, nuptiae
peraguntur.
[3] Quibus expletis, cum nupta Britanniam repetit, valida Scottorum manu
propius subsequi iussa, cuius opera adversum varios insidiarum obiectus
uteretur.
Dan
4.1.18 (p. 90,18 )
[1] Redeunti Britannici regis filia, quam in
matrimonio habebat, occurrit.
[2] Quae quamquam se superductae pelicis iniuria laesam quereretur,
indignum tamen aiebat maritali gratiae pelicatus odium anteferri neque se
adeo virum aversaturam, ut, quod ei fraudulentius intentari sciat, silentio
occultare sustineat.
[3] Habere enim se pignus coniugii filium, cuius saltem respectus
coniugalem matri caritatem commendare debuerit.
[4] 'Ipse enim,' inquit, 'matris suae pelicem oderit, ego diligam; meos in
te ignes nulla calamitas sopiet, nullus livor exstinguet, quin et in te
sinistre excogitata detegam et, quas deprehenderim insidias, pandam.
[5] Quamobrem cavendum tibi socerum putes, quod ipse legationis proventum
carpseris omnemque eius fructum in temet, eluso mittentis voto, pervicaci
usurpatione transtuleris.'
[6] Qua voce se coniugali quam paternae caritati propiorem ostendit.
Dan
4.1.19 (p. 90,30 )
[1] Haec loquente ea, adest Britanniae rex
generumque artius quam affectuosius amplexatus convivio excipit,
liberalitatis specie fraudis propositum celaturus.
[2] Amlethus, cognita fraude, metum dissimulanter habuit, ducentisque
equitibus in comitatum receptis, subarmalem vestem indutus obsequitur
invitanti maluitque regiae simulationi periculose parere quam turpiter
repugnare.
[3] Adeo honestatem in cunctis observandam putabat.
[4] Quem comminus obequitantem rex sub ipsa bipatentium portarum testudine
adortus iaculo transegisset, ni ferrum subarmalis togae durities
repulisset.
[5] Amlethus, levi recepto vulnere, eo loci se contulit, ubi Scotticam
iuventutem exspectandi officio fungi iusserat, captivo novae coniugis
speculatore ad regem remisso, qui se destinatas dominae litteras loculorum
custodiae furtim exemisse testando crimen in Herminthrudam refunderet
ipsumque accurato genere excusationis reatu proditionis absolveret.
Dan
4.1.20 (p. 91,3 )
[1] Quem rex avidius fugientem insequi non
moratus maiore copiarum parte privavit, ita ut Amlethus die postero salutem
proelio defensurus, desperatis admodum resistendi viribus, ad augendam
multitudinis speciem exanima sociorum corpora partim subiectis stipitibus
fulta, partim propinquis lapidibus affixa, alia viventium more equis
imposita, nullo armorum detracto, perinde ac proeliatura seriatim in aciem
cuneumque digesserit.
[2] Nec rarius mortuorum cornu erat quam viventium globus.
[3] Stupenda siquidem illa facies erat, cum exstincti raperentur ad
proelia, defuncti decernere cogerentur.
[4] Quae res auctori otiosa non fuit, cum ipsae exstinctorum imagines,
lacessentibus solis radiis, immensi agminis speciem darent.
[5] Ita enim inania illa defunctorum simulacra pristinum militum numerum
referebant, ut nihil ex eorum grege hesterna strage deminutum putares.
[6] Quo aspectu territi Britanni pugnam praecurrere fuga, a mortuis
superati, quos vivos oppresserant.
[7] Quae victoria nescio callidior an felicior existimanda sit.
[8] Rex dum segnius fugam intendit, ab imminentibus perimitur Danis.
[9] Victor Amlethus, ingenti praeda acta convulsisque Britanniae spoliis,
patriam cum coniugibus petit.