link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.3.1 (p. 305,11 )
[1] Hoc loci splendida Haraldi memoria tempestivam sui exhibet mentionem. [2] Qui cum fratre cassus salutem suam intra patriam tueri non posset, fugam Byzantio credidit. [3] A cuius rege homicidii crimine damnatus domestico draconi lacerandus obiectari praecipitur; nihil enim eius morsu ad necandos reos valentius ducebatur. [4] Cui in carcerem eunti ingenuae fidei servus ultro sese damnationis comitem obtulit. [5] Exuit vernam, ut socium ageret, mortemque excipere quam domino deesse maluit. [6] Utrumque is, qui custodiae praeerat, curiosius observatum per os antri inermem excussumque demisit. [7] Itaque nudato ministro, Haraldum verecundiae gratia linteo tantum discinctum excepit. [8] A quo clam armilla donatus pisciculis pavimentum instravit, ut haberet draco, in quo primae famis procursum effunderet, reorumque carceralibus tenebris offusi occuli vel parvulam prospiciendi copiam ipso squamarum nitore capesserent. [9] Tunc Haraldus lecta cadaverum ossa angustiis telae consertioris implicuit iisdemque in unum globum coactis veluti clavam effecit. [10] Cumque allapsus draco in obiectam perquam avide praedam irrueret, dorsum eius veloci saltu conscendens, cultellum tonsorium, quem secum forte tectum attulerat, umbilico, qui solus ferro patebat, immersit. [11] Sectionem enim rigidissimis squamis obsitus serpens cetera corporis parte spernebat. [12] Hunc cultellum Waldemarus rex, res gestas cognoscendi ac referendi cupidissimus, robigine exesum vixque secandi sufficientem ministerio, familiaribus saepe monstrabat. [13] Sed neque Haraldus ob sessionis eminentiam ingenti beluae ore corripi dentiumve acumine noceri aut caudae voluminibus elidi poterat. [14] Minister vero, compacto gestamine usus, converberatum beluae caput ad sanguinem et necem usque crebris ictuum ponderibus contundebat. [15] Quo cognito rex, ultione in admirationem versa, fortitudini supplicium remisit salutemque animositati tribuendam putavit. [16] Nec poenam remisisse contentus addidit caritatem: navigio enim stipendioque donatos abire permisit; cumque crimini supplicium deberet, fortitudini pepercit virtutemque colere quam culpam punire maluit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek