Dan
16.3.1 (p. 539,25 )
[1] Indignum adolescentem, cuius virtus
externi principis acumine tentaretur!
[2] Compluribus enim Caesaris legationibus curiam adire paternaeque
amicitiae successionem expetere iussus, intercedente amicorum consilio,
quam modestissime rescripsit, excusationis verbis a regnandi novitate
quaesitis.
[3] Siquidem arbitris eius excussa atque explorata Caesaris calliditas
erat, iisdem perfidiae laqueis filii simplicitatem circumvenire studentis,
quibus olim patris credulitatem implicatam habuerat.
[4] Cui cum Caesar erepturum se regnum aliique daturum plena minarum
epistola respondisset, solum hoc rescribere contentus fuit, quaerendum
videlicet Caesari esse, priusquam sibi regnum adimat, qui Daniam in eius
beneficio reponere cupiat.
[5] Qua responsi libertate non solum minantem elusit, verum etiam plurimum
a se fiduciae in civium animis reponi docuit.
Dan
16.3.2 (p. 539,37 )
[1] Apud quem Caesar frustra monitis egisse
se videns, Syfridum, qui sororem ipsius in matrimonio habebat, subornat,
quod litterarum suarum instinctu nequibat, alienae vocis supplemento
persuasum habere conando.
[2] Qui ubi Daniam intravit, quanta regis caritate ob sororis eius
matrimonium teneretur, quantisque Caesar viribus esset, exposito,
Absalonem, sunonem et Esbernum, qui soli ex amicis cum rege admittebantur,
tum fidei, quam Kanuto, cuius tutores exsisterent, deberent, tum fiduciae,
quam eiusdem pater in eorum pectoribus reposuerat, admonitos, orare coepit,
ne amicorum nomine hostes agendo creditum sibi pupillum, annis et consilio
tenerum, grave et intolerabile belli onus suscipere iubeant eumque sub
titulo tuendae libertatis regno exuant.
[3] Quin potius salutaribus illum consiliis informare curae habeant
Romanique imperatoris curiae ascribi deforme non ducant.
Dan
16.3.3 (p. 540,9 )
[1] Respondet Absalon de se dubium non esse,
quin utiles, si nosset, monitus Kanuto libenter fuerit porrecturus, a quo
ita Caesaris amicitiam expeti velit, ut propriae eius maiestatis decus
incolume servaretur.
[2] Nam et Waldemarum, Frederici partes amicitiamque secutum, nihil fide
eius aut promissione fallacius repperisse.
[3] Proinde Syfridum nosse debere Kanuto Caesarique aequum regnandi ius
esse neque minore cum libertate hunc Danici regni quam illum Romani imperii
gubernacula continere.
Dan
16.3.4 (p. 540,16 )
[1] Igitur indignante Syfrido plenaque
minarum ac fastus responsa fundente: 'An tu', inquit, 'ex temet ipso Daniam
pensas eamque ut Thuringiam a Caesare, cum volet, quam facillime capi posse
existimas?
[2] Proinde abi imperatorique tuo perfer Danorum regem ne minimam quidem
obsequii partem dignitati eius ac nomini delaturum.'
[3] Dignum hoc contemptu dixerim, qui propior alieno imperio quam propriae
affinitati tam invisam Danicae libertati legationem suo monitu administrare
sustinuit.
Dan
16.3.5 (p. 540,23 )
[1] His auditis Caesar spernenti se regi,
quia bellum nequivit, odium inflixit, animo, non ferro contemptum ulturus.
[2] Spe tamen potiendae Daniae non omissa, civilium in ea malorum motum
exspectandum putabat, seditione dividuam gentem minore cum virium suarum
periculo oppugnandam sperando.
[3] Quam opportunitatem aliquamdiu quaesitam a fortuna sibi negari
conspiciens, Sclaviae satrapam Bugiszlavum, quem nuper Kazimari fratris
decedentis orbitas heredem effecerat, crebris muneribus amplissimisque
promissionibus in Danica bella sollicitat.