link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.27.1 (p. 438,9 )
[1] Post haec, Rugianis ex pacto comitatum praebentibus, castellum Walogastum obsidetur a rege. [2] Quod quamquam in Sclavia situm foret, a communi tamen eius dicione secretum propriis ducibus regebatur. [3] Ab huius incolis Pomeraniae satrapa Bugisclavus in auxilium evocatus, pacis magis quam belli consilia circumspexit. [4] Quam etiam pro iis apud regem hoc modo composuit, ut non solum ipsi regi parerent, sed etiam neminem ex piratis sui fluminis ostiis excedere sustinerent eamque pactionem obsidibus firmarent.

Dan  14.27.2 (p. 438,17 )
[1] Illic forte, rugianis ad contionem vocatis, cum Bernardo quodam Henrici filio, qui, quod neptem regis in matrimonio habebat, duobus eum navigiis secutus fuerat, iurgium incidit. [2] Interrogati enim ab eo, cur illustrissimi Saxoniae ducis gratiam amplecti supervacuum ducerent, cum se nullo in momento Saxonici nominis respectum ponere respondissent, quid virium duci esset, brevi agnituros subiunxit. [3] Tunc quidam, principis, quem tanti aestimaret, potentiam floccipendentes, Bernardi percontationem ac minas ludibrio insectabantur. [4] Ea altercatione per regem sedata, Masco quidam, inter Rugianos natu atque auctoritate praestantissimus, luminibus orbatus, sed ingenii sagacitate perspicuus nec annis quam animo vivacior: 'Concitatioris', inquit, 'petulantiae equis mos est, quo artius retinentur, hoc vehementius habenas tendere. [5] Laxentur itaque Saxonibus freni, ne retentationis nimietate rumpantur. [6] Siquidem et nobis ipsorum et ipsis nostra perquam nota est virtus.' [7] Quae vox apud ducem vulgata inter eum ac regem simultatum seminarium fuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek