link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.22.1 (p. 414,9 )
[1] Eodem anno civitas Arusiensis acerrimis piratarum incursibus afflicta proditur. [2] Tunc quoque Falstrensibus paucitatem suam adversus infinitam Sclavorum classem publica munitione tuentibus, cum forte pincerna regis ad alia negotia obeunda in eam provinciam missus communi obsidione premeretur, provincialium quidam, arbitris regis segnitiem exprobrando, dixisse fertur priores reges in talis, praesentem vero in prima pedum parte calcaribus assuevisse. [3] Quod dictum pincerna, desidiae conscientia provocatus, maligna animi interpretatione regiis auribus modo, quo non debuit, inculcavit et, quod suae contumeliae erat, in maiestatis opprobrium transtulit.

Dan  14.22.2 (p. 414,18 )
[1] Alia quoque haud leviori criminatione adversum Falstrenses asperatum regis animum inflammabat, unius praecipitis linguae vehementiam universorum excidio multare cupiens. [2] Siquidem impiisimam iis proditionis noxam affixit, quasi consiliorum omnium adversum Sclaviam conceptorum indicia ad eam transmittere solitis, familiaritatemque, quam interdum conciliandae sibi salutis gratia ad hostes habebant, in crimen deducens, obsequia, quae timori potius quam caritati erogabant, perfidiae deputabat. [3] Nam et captivos a Sclavis sibi commissos in custodia asservare et plerumque patriae arma, metu potius quam benevolentia adducti, lato hostibus nuntio praecurrere consueverant, scilicet ut salutem suam, quam viribus protegere nequibant, saltem beneficio munirent.

Dan  14.22.3 (p. 414,29 )
[1] Huius itaque pestifera rex exhortatione corruptus reliquias Falstriae ferro penitus exhaurire constituit atque ad id peragendum Sialandiae dumtaxat ministerium sufficere credidit. [2] Absalone ergo orientalibus insulae copiis praeesse iusso, occidentales ipse ductare statuit, ingentibus passim exiguisque navigiis exercitum traiecturus. [3] At Sialandenses, quod cum Falstrensibus diutinas ac vehementes inimicitias gesserant, acceptas iniurias communibus armis pensare cupientes, ultro imperium obsequio praecurrebant, laetati regem sibi adversum aemulos belli ducem auctoremque futurum.

Dan  14.22.4 (p. 414,37 )
[1] Sed hunc eius errorem, sinistris monitis concitatum, fortunae violentia felici remedio praecucurrit. [2] Nam cum rex magnis viribus succinctus iter ingredi vellet, apud Ryngstadium subita febri implicitus, Absalonem, remissis copiis, ocius ad se venire iubet. [3] Ita pestiferae regis molitioni opportuna valetudinis conquassatio remedio fuit. [4] Nec minus Waldemari innocentiae quam insontis populi saluti misso caelitus languore consultum. [5] Quam porro tunc non solum deformem, sed etiam miserabilem rei Danicae statum fuisse credendum est, cum foris hostilibus, intus regiis armis appeteretur? [6] Quis vero divino numine effectum ambigat, ne patriae reparator futurus in ipso paene fulgoris sui primordio regnum, quod ex hostium manibus erepturus erat, obrueret, quia patriae habenas tenenti difficillimo morbo quam maximo facinori implicari satius fuit?

Dan  14.22.5 (p. 415,10 )
[1] Itaque languore in dies acrius grassante, Absalon pro salute regia votis excubare non destitit. [2] Ad ultimum veluti remedii desperatione perfusus, cum unicum in virtute divina auxilium restare animadverteret, ad eam propitiandam summa cum exanimatione vota pro aegroto nuncupaturus accessit divinamque rem sacerdotali veste amictus rite peregit, sacrificia deinde legitimis verbis confecta ad aegrum detulit ac paene exanimi delibanda porrexit. [3] Quibus ille refectus, continuo oborto sudore, bonae valetudinis habitum recuperavit.

Dan  14.22.6 (p. 415,17 )
[1] Antistes tamen, adhuc de eius convalescentia dubius, languore ex molestia contracto, repente corporis firmitate defici coepit, ac nisi caeleste remedium affulsisset, spes tantae indolis in ipso ortu suo occubuisset. [2] Sed nec illi sanitatis alienatio impedimento fore potuit, quo minus curam regis, quam sospes gesserat, aeger exsequeretur. [3] Ratus siquidem emendatam ipsius valetudinem tristi nuntio corrumpi posse, affectionem suam ei nuntiari prohibuit, ne subita animi tristitia implicatus in pristinam pestem relaberetur. [4] Sospitate reddita, ambo tam exitialis propositi interpellatori Deo saluberrimae admonitionis grates solvebant, errorisque eos non sine rubore paenitentia subiit, cogitatae impietatis effectum divinae animadversionis beneficio sublatum esse gaudentes. [5] Salubriori itaque sententia animum amplectente, a civium periculis ad hostes usque lacessendos studium traduxerunt.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek