link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  6.1.1 (p. 143,2 )
[1] Defuncto Frothone, Dani Fridlevum, qui apud Rusciam educabatur, falso exstinctum rati, cum iam regnum heredis inopia claudicare nec in regia gente continuari posse videretur, hunc sceptro dignissimum arbitrati sunt, qui illustrandi Frothonis gratia recenti eius tumulo plenum laudis carmen affigeret famamque exstincti regis specioso posteris titulo commendaret. [2] Tunc quidam Hiarnus Danicae admodum poesis peritus, ut claritatem viri insigni dictorum monumento prosequeretur, praemii magnitudine concitatus more suo barbarum condidit metrum. [3] Cuius intellectum quattuor versiculis editum in haec verba transscripsi:
                     [4] Frothonem Dani, quem longum vivere vellent,
                     per sua defunctum rura tulere diu.
                     [5] Principis hoc summi tumulatum caespite corpus
                     aethere sub liquido nuda recondit humus.

Dan  6.1.2 (p. 143,15 )
[1] Quo carmine edito, auctorem Dani diademate munerati sunt. [2] Ita ab iis epitaphium regno repensum imperiique pondus paucarum litterarum contextui donatum est. [3] Adeo exili impendio ingens praemium stetit. [4] Eximium exigui poematis pretium famam quoque Caesarianae retributionis excessit. [5] Divus siquidem Iulius victoriarum suarum toto orbe editarum scriptorem illustratoremque municipio donare contentus exstitit, nunc vero rusticano regnum prodiga plebis humanitas erogavit. [6] Sed ne Africanus quidem in rependendis operum suorum monumentis munificentia Danos aequavit: illic enim elucubrati voluminis merces auro simplici stetit, hic agresti sceptrum incondita versuum paucitas ministravit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek