Dan
5.4.1 (p. 126,3 )
[1] Post haec Sclavorum mandatur irruptio.
[2] Ad quam coercendam Ericus cum octo navigiis destinatur, quippe Frotho
rudis adhuc rei bellicae videbatur.
[3] Ericus igitur, ne virilem umquam operam detrectaret, susceptum
gratulanter officium fortiter exsequendum curavit.
[4] Qui cum piratas septenis navibus esse cognosceret, una tantum e suis
advectus reliquas ligneis propugnaculis cingi tonsisque arborum ramalibus
obduci iubet.
[5] Deinde, cum hosticae classis numerum plenius speculaturus procederet,
insequentibus se Sclavis, ocius ad suos refugere coepit.
[6] At hostes, ut insidiarum ignari, ita fugientem comprehendere avidi,
crebro incunctantique fluctus remigio concussere.
[7] Naves enim Erici liquido cognosci non poterant, frondentis silvae
speciem praeferentes.
[8] Qui cum angustiori se maris flexui tradidissent, subito Erici classe
conclusos vident.
[9] Sed primum inusitata facie stupidi navigio nemus agi putabant, deinde
fraudem foliis subesse cognoscunt.
[10] Seram ergo incuriae paenitentiam agentes habitam incautius
navigationem remetiri tentabant.
[11] Sed dum puppes obvertere parant, ab hoste eas insiliri conspiciunt.
[12] Ericus vero, subducto in litus navigio, funda procul in hostes saxa
torquebat.
[13] Igitur Sclavorum caesi plerique, quadraginta capti fuere, qui postea
vinculis ac fame coerciti inter varias cruciatus angustias spiritum
deposuerunt.
Dan
5.4.2 (p. 126,21 )
[1] Interea Frotho traiciendae in Sclaviam
expeditionis gratia tam e Danis quam ex finitimis ingentem acciverat
classem.
[2] Huius minima ratis exstabat, quae bissenos veheret nauticos totidemque
remigiis agi posset.
[3] Post haec Ericus, sociis patientius praestolari iussis, actae iam
cladis famam Frothoni perlaturus occurrit.
[4] Cumque navigando puppim forte piraticam vadosis ac minus altis
gurgitibus inflictam haerere conspiceret, quod res fortuitas dictorum
gravitate prosequi solitus erat: 'Obscura est,' inquit, 'ignobilium sors
fortunaque vilium sordida.'
[5] Deinde, nave propius applicata, piratas proprium contis navigium
expedire connisos ac circa eius servationem impensius occupatos oppressit.
Dan
5.4.3 (p. 126,30 )
[1] Quo peracto cum ad regiam classem
redisset, Frothonem nuntia victoriae salutatione reficere cupiens salvum
fore florentissimae pacis auctorem iubet.
[2] Rex verum eius dictum fieri precatus augurem esse sapientis animum
affirmabat.
[3] Ericus vera a se dici parvulaque victoria maioris omen afferri
respondit, exiguis saepe rebus magnarum praesagia captari testatus.
[4] Regem deinde manum spargere hortatus Iutiae equitatum terreno
proficisci itinere iubet, reliqua exercitus parte marinum ineunte
compendium.
[5] Tanta autem navigiorum frequentia mare compleverat, ut nec receptui
portus nec castris litora aut commeatibus impensae suppeterent.
[6] Terrestris autem acies tanta fuisse fertur, ut compendii gratia
complanasse montes, meabiles effecisse paludes, lacunas aggeribus
exaequasse vastissimasque voragines iniectis molibus explesse dicatur.
Dan
5.4.4 (p. 127,3 )
[1] Interea Strumico Sclavorum rege belli
indutias per legatos petente, Frotho tempus apparatui negat, affirmans
hostem indutiis instrui non oportere.
[2] Praeterea hactenus se bellicorum operum expertem vixisse, nec debere
eorum initia ancipiti rerum exspectatione suspendere, quod quisquis primam
feliciter militiam gesserit, consimilem de cetero fortunam sperare possit.
[3] Tale enim quemque omen habiturum pugnae, quale congressionum principia
dederint, cum initiales bellorum successus sequentibus augurio fore
soleant.
[4] Ericus responsi prudentiam laudat, affirmans ita ludum foris agi
oportere, prout domi fuerit inchoatus, Danos a Sclavis provocatos esse
significans.
[5] Quod dictum acerrimo proelio prosecutus, Strumico cum gentis suae
fortissimis interfecto, residuos in fidem accepit.
Dan
5.4.5 (p. 127,14 )
[1] Tum Frotho convocatis Sclavis per
praeconem edixit, ut, si qui inter eos rapinae aut furto assuevissent,
ocius exhiberentur, promittens se talium mores primis honoribus donaturum.
[2] Iussit etiam, ut quicumque malarum artium studiis calluissent, praemia
recepturi prodirent. Grata Sclavis promissio fuit.
[3] Cuius spem quidam cupidius quam consideratius secuti prius prodidere se
ipsos, quam alieno possent indicio declarari.
[4] Quos tanta lucri cupiditas fefellit, ut ruborem quaestui postponentes
crimen pro gloria ducerent.
[5] Quibus sponte exhibitis: 'Hac,' inquit, 'Sclavi, vos ipsos patriam
peste vacuefacere convenit.'
[6] Continuoque eos a lictoribus abripi iussos in altissimas cruces civium
manu suffigendos curavit.
[7] Plures a paucioribus punitos crederes.
[8] Ita callidi ingenii rex, dum veniam, quam victis hostibus tribuit,
crimen confessis negavit, totam paene Sclavicae gentis stirpem consumpsit.
[9] Sic indebiti praemii cupiditatem debita consecuta est poena, iustoque
supplicio indignae mercedis aviditas adacta est.
[10] Crediderim iure exitio traditos, qui, cum taciturnitatis munimento
salutem servare potuissent, voce periculum acciverunt.