Dan
1.7.1 (p. 25,1 )
[1] Ea tempestate cum Othinus quidam Europa
tota falso divinitatis titulo censeretur, apud Upsalam tamen crebriorem
deversandi usum habebat eamque sive ob incolarum inertiam sive locorum
amoenitatem singulari quadam habitationis consuetudine dignabatur.
[2] Cuius numen Septentrionis reges propensiore cultu prosequi cupientes
effigiem ipsius aureo complexi simulacro statuam suae dignationis indicem
maxima cum religionis simulatione Byzantium transmiserunt, cuius etiam
brachiorum lineamenta consertissimo armillarum pondere perstringebant.
[3] Ille tanta sui celebritate gavisus mittentium caritatem cupide
exosculatus est.
[4] Cuius coniunx Frigga, quo cultior progredi posset, accitis fabris aurum
statuae detrahendum curavit.
[5] Quibus Othinus suspendio consumptis statuam in crepidine collocavit,
quam etiam mira artis industria ad humanos tactus vocalem reddidit.
[6] At nihilominus Frigga, cultus sui nitorem divinis mariti honoribus
anteponens, uni familiarium se stupro subiecit; cuius ingenio simulacrum
demolita aurum publicae superstitioni consecratum ad privati luxus
instrumentum convertit.
[7] Nec pensi duxit impudicitiam sectari, quo promptius avaritia frueretur,
indigna femina, quae numinis coniugio potiretur.
[8] Hoc loci quid aliud adiecerim quam tale numen hac coniuge dignum
exstitisse?
[9] Tanto quondam errore mortalium ludificabantur ingenia.
[10] Igitur Othinus, gemina uxoris iniuria lacessitus, haud levius imaginis
suae quam tori laesione dolebat.
[11] Duplici itaque ruboris irritamento perstrictus plenum ingenui pudoris
exsilium carpsit eoque se contracti dedecoris sordes aboliturum putavit.
Dan
1.7.2 (p. 25,23 )
[1] Cuius secessu Mithothyn quidam praestigiis
celeber, perinde ac caelesti beneficio vegetatus, occasionem et ipse
fingendae divinitatis arripuit barbarasque mentes novis erroris tenebris
circumfusas praestigiarum fama ad caerimonias suo nomini persolvendas
adduxit.
[2] Hic deorum iram aut numinum violationem confusis permixtisque
sacrificiis expiari negabat ideoque iis vota communiter nuncupari
prohibebat, discreta superum cuique libamenta constituens.
[3] Qui cum Othino redeunte, relicta praestigiarum ope, latendi gratia
Pheoniam accessisset, concursu incolarum occiditur.
[4] Cuius exstincti quoque flagitia patuere, siquidem busto suo
propinquantes repentino mortis genere consumebat tantasque post fata pestes
edidit, ut paene taetriora mortis quam vitae monumenta dedisse videretur,
perinde ac necis suae poenas a noxiis exacturus.
[5] Quo malo offusi incolae egestum tumulo corpus capite spoliant, acuto
pectus stipite transfigentes; id genti remedio fuit.
Dan
1.7.3 (p. 25,36 )
[1] Post haec Othinus, coniugis fato pristinae
claritatis opinione recuperata ac veluti expiata divinitatis infamia, ab
exsilio regressus cunctos, qui per absentiam suam caelestium honorum
titulos gesserant, tamquam alienos deponere coegit subortosque magorum
coetus veluti tenebras quasdam superveniente numinis sui fulgore discussit.
[2] Nec solum eos deponendae divinitatis, verum etiam deserendae patriae
imperio constrinxit, merito terris extrudendos ratus, qui se caelis tam
nequiter ingerebant.