Dan
14.44.1 (p. 490,40 )
[1] Eo tempore princeps Rugiae Tetysclavus
cum Iarimaro fratre superveniens, gratiis Absaloni actis, tum ei, tum
ceterae classi suffecturos excubiis commeatus benignissime praestitit
iisque inter navigia dividendis industrios ex nostris viros praefici
postulavit.
[2] Sed Iutis allata passim et sine distributione rapientibus, Absalon hac
munificentia ulterius uti noluit, excepto quod halec e captura sibi deferri
constituit, ne obsequium iniuria rependeretur.
[3] Inde domum repetiturus apud insulam Phymam sequacem Iutorum classem
dimittit.
[4] Quorum incautior pars, dum australia Fioniae latera praetervehitur,
apud urbem a Kanuto Priszlavi filio conditam piratis obviis, terrestri sibi
fuga consuluit navesque suas metu deserere pudori non duxit.
Dan
14.44.2 (p. 491,9 )
[1] Qua fama accensus Absalon, contracta
ocius classe, magno scrutandi studio loca, quae maxime piratis familiaria
noverat, indagabat.
[2] Igitur opacos insularum anfractus et abstrusos maris angulos assidua
navigatione rimatus, miseras captarum navium reliquias tristiaque praedae
vestigia repperit.
[3] Quarum inventu ultionis avidior redditus, divisa classe separatim
lustrationis officium peragi iussit; ipse ad insulam Masnetam cum potiore
Syalandensium classe concessit.
Dan
14.44.3 (p. 491,16 )
[1] Iamque praeviae navigationis excursu
sociae classis conspectu excesserat, cum forte quidam in destinato
consistens litore crebra pillei ventilatione colloquium eius expetere
videbatur.
[2] Quem magnae rei nuntium arbitratus, incognita ex eo cognoscendi
cupidine, velo posito, terram cymba petivit agnitique eminus hominis fidem
prima voce damnavit, quod egressae nuper a Sclavis piraticae parum eo
praescius fuerat.
[3] Is namque bissenas nummum libras annuatim mercedis loco pactus, quoties
quattuor pluresve piratici myoparones Daniam petere statuissent, indicia ad
Absalonem se delaturum promiserat.
[4] Cuius non alia salvandi promissi ratio exstitit, quam quod ante
pactionem secum initam piratas profectos asseruit.
[5] Idem Absalonem, quorsum tenderet, percontatus, ut comperit domos
repetere velle, tunc denique expeditionem ab eo solvi, cum inchoari
debuerat, astruebat.
[6] Iam quippe a Sclavis adversum Daniam ingentem classem esse contractam;
quod ut cognitum sibi compertumque fore, ita ambiguum exstare, quasnam
Daniae partes hoc paratu petere destinaverint.
Dan
14.44.4 (p. 491,30 )
[1] AEstuante Absalone et, quo se hostes
effusuri essent, praediscere cupiente, explorationem promittit,
praequisito, quo nuntium referre debeat.
[2] Absalon promontorium Mønense designat rogatque tempus, quo
obvium mittere debeat; ille diem sextus definit.
[3] Nec diutule moratus abscedit priusque conspectum fefellerat, quam comes
Absalonis classis appelleret.
[4] Nostrorum siquidem praesentiam perosus, repente dilabi curae habuit,
ne, re comperta, proditi civium consilii morte aut exsilio supplicia
lueret.
Dan
14.44.5 (p. 491,37 )
[1] Nec Absalon tacite habuit; siquidem
acceptum nuntium venienti sociorum classi, suppresso auctoris vocabulo,
publicavit, praefatus tunc a se domos repeti, cum classem exseri satius
foret.
[2] Ignaris cunctis, quonam id auctore compertum haberet, tantamque eius
praescientiam admirantibus, bifariam optione divisa deliberare eos iubet,
aucta classe an contracto equitatu venturum hostem repellere mallent.
[3] Quod si neutrum probent, vel litorum incolas, quo minus piratarum
saevitiae pateant, propriis relictis, tutioribus recipi locis iubeant.
Dan
14.44.6 (p. 492,6 )
[1] Igitur magnates, concordi sententiarum
voto neque incertam hostium appulsionem equitatu excipere promptum neque
litorale vulgus ad interiora reicere speciosum ducentes, navaliter
confligendum decernunt.
[2] Igitur portubus augendae classis gratia repetitis, remiges, velata
navigia dimittere iussi, passim ad petendos alterius expeditionis commeatus
discurrere coeperunt.
[3] Absalon ob nonnulla negotia Roskyldiam proficiscitur.
[4] Quem inde revertentem hibernum subito frigus excepit, cuius tanta vis
fuit, ut etiam aquas repente crustaret; cumque Syalandensium populares,
contractis alimentis, onustos commeatibus currus navigia repetendo
ductarent, tanta glacialis luti moles rotarum orbes implicuit, ut prorsus
gyrare non possent.
[5] Quippe pertinax gelu veluti glutino quodam lignis limum astrinxerat.
[6] Quo evenit, ut curruum rectores, iisdem relictis, iumenta oneribus
subderent ipsique pedestrium ductorum officia subirent; quorum ocreas
gelatae sordium tabes, supra quam tibiae ferre poterant, onerabant.
[7] Hos cum Absalon equo praeteriens miseratoriis verbis prosequeretur
duraque pro patria perpeti praedicaret, responderunt maioris aerumnae esse
captivum piraticis in transtris considere plusque se ex praesenti labore
voluptatis quam amaritudinis capere.
Dan
14.44.7 (p. 492,23 )
[1] Igitur expeditionem orsus, cum prope
Mønam venisset,obvium accipit, quem nuper ad eiusdem insulae
promontorium novarum rerum ex Sclavo cognoscendarum causa transmiserat.
[2] Illic accepit classem Sclavicam Sualdensi in portu morantem petendae
Mønae propositum gerere, in australi ipsius litore equites, pedites
in septentrionali edituram, navigia vero Kyalbyensis sinus anfractibus
immissuram; quam idcirco copias spargendas duxisse, ne incolis ullus fugae
locus admitteretur.
[3] Quo comperto, optimum arbitratus est tranquillo navigationis genere
Coztam petere nec prius ab ea devertere, quam classis hostica se ipsam ex
consulto praedicti sinus angustiis infudisset; cui si inopinatae
supervenire queat, reliquas hostium copias occupatu facillimas autumabat,
quibus nullus absque navigiis reditus pateat.
Dan
14.44.8 (p. 492,34 )
[1] Sclavis segnius agentibus, dilationem
miratus Falstriam petit ibique e tota classe bina navigia legit, quibus
hostium actus speculari praecepit.
[2] Horum alterum Sialandensibus, alterum Falstrensibus instruere iussum,
statuo, ut, si eadem ab hoste capi contigisset, reliquae classis impensis
redemptio taxaretur.
[3] Quod audiens, qui a Sialandensibus in alterius navigii regimen ascitus
fuerat, operam se daturum asseverabat, ne redemptionis beneficium
captivitatis iniuria pacisci necesse habeat; quod non ignaviae causa
officium detrectando, sed vigilantis industriae fiducia securitatem
praesumendo astruxit.
Dan
14.44.9 (p. 493,1 )
[1] Verum Absalone Coztam regresso, Gnemerus
quidam, convivio Falstrensibus praebito, navem, quae speculandi gratia ab
iis expediri debuerat, epularum dulcedine retentabat; siquidem, humanitatis
specie fraudem occultans, omnium sobrietatem eximio potionis onere
fatigatam ad salutare Absalonis imperium exsequendum lentam nimis
inhabilemque reddiderat.
[2] Is Gnemerus, nimia Sclavorum familiaritate corruptus, nostrae gentis
consilia latenter iis prodere consueverat; eodem quoque tempore
Sialandensium classem corpore magis quam animo secutus fuerat.
[3] Ad cuius penates Sclavi, iam portu Sualdensi petendae Falstriae
proposito egressi, praemittunt, qui ipsum super Danorum negotiis secretius
percontentur.
[4] Tunc vero Gnemerus, ab Absalone in classem vocatus, patriae excubias
specie, re vera insidias exhibebat.
[5] Qua de re nuntii per eius domesticos certiores effecti, mature suis,
quae acceperant, indicant.
Dan
14.44.10 (p. 493,13 )
[1] Ea res Sclavicae classis coeptum
propositumque frustrata est.
[2] Itaque, ceteris rebus omissis, ad sinum, quem Viridem vocant, appellere
contenti fuere.
[3] In cuius litore crucem religiosa ab incolis cura constructam excidere
adorsi sunt, insigni stipitis ruina maiorem piraticae gloriam habituri.
[4] Cuius sacrilegae temeritatis supplicia postmodum turpissima fuga
tristissimoque naufragio pependerunt.
[5] Falstrensibus quoque hesterno mero sauciis supervenissent, ni
Sialandicus speculator, inter remos aegre delapsus, ebriis somnum clamore
dempsisset.
Dan
14.44.11 (p. 493,20 )
[1] Per quem Absalon cognito hostium
occursu, noctu Inguarum et Olavum, probatae sollertiae viros, levibus
navigiis ex insula Boka ad speculandum eorum consilium dirigit.
[2] Quibus profectis, eorundem reditum praestolari non passus, abscessum
prosequi statuit, praecurrendos potius quam imitandos existimans, ne longa
nuntii exspectatione cuncta tardius exsequeretur.
[3] Meminerat siquidem moris esse Sclavis exercitum ducturis antelucanos
amare procursus rebusque celeriter confectis festinis studere regressibus.
[4] Quos ne tardius aggrederetur, remigium maturius instruit, una
speculatoris ac ducis partes acturus.
Dan
14.44.12 (p. 493,28 )
[1] Quem Sclavi diluculo conspicati,
adventanti cunctas navium suarum puppes opponunt, proris in altum aversis,
perinde ac fugae, non proelio consulturi.
[2] At ubi Sialandensium signum enituit, vehementi remorum conatu veram
fugam intendunt, corpore viros, animo feminas exhibentes.
[3] Nec aegre Absalon fugientibus institit; a quorum insecutione coorta
subito tempestate prohibitus, Falstriam repetivit.
[4] Tanta autem undarum colluvio fuit, ut navium quaevis in aliam
iactaretur, nec collisioni levi opera succurri poterat, periculo omnes
aeque pulsante, perissentque nostri, nisi tempestati cedere maturavissent.
Dan
14.44.13 (p. 493,37 )
[1] Igitur Sclavi, cum remigio adversum
undarum saevitiam eluctari nequirent veloque sibi consulere vellent,
tempestatis magnitudine eversis navigiis mergebantur.
[2] Quorum periclitationis certissimum indicium crebra piraticarum navium
fragmenta, regionis nostrae litoribus appulsa, dedere.
[3] Bina ex iis navigia, remigum virtute a fluctibus defensa, in Iarimarum
Rugiae principem inciderunt, qui postmodum alterum ex iis Absaloni praemii
nomine transmisit, utriusque captionem ipsius negotio imputans.
[4] Sollemnis hic dies Nicolai nomine erat, cuius auspiciis effectum est,
ut Sclavorum exercitus ad hoc usque tempus Daniam hostiliter petere ausus
non fuerit.
Dan
14.44.14 (p. 494,7 )
[1] Iamque nostros reditum intendentes (ut
hieme fieri assolet) repentinum gelu conclusit, quod tantae violentiae
erat, ut ipsam sinus, in quo pernoctabant, superficiem enata subito glacies
occuparet.
[2] Huic tanta soliditas inerat, ut spissitudinem eius unico ictu
transverberare non posses.
[3] Cumque eximia glaciei moles portu egressuris obsisteret, industria
provisum est, ut unius navis praecessu ceterarum insecutio expediretur.
[4] Sed nec una quaevis praeeundi officio diutule fungi poterat, quod
partes carinarum extrinsecae glacialium crustularum acumine perinde ac
ferri impressione exederentur.
[5] Quamobrem praecessionis vices inter navigia aequo ordine dividi curatum
est.
[6] Ita demum, per maritimos anfractus navigatione protracta, in apertum
pelagus perventum est indeque ad propria cuique remeatum.
[7] Iamque Absalon, temporum supputatione habita, universas praesentis anni
partes, ternis mensibus exceptis, piratico labore emensus fuerat.
Dan
14.44.15 (p. 494,20 )
[1] Postera aestate apud Eydoram inter
Henricum et regem communium negotiorum agitatio, contractis utriusque
provinciae principibus, habebatur.