link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.8.1 (p. 276,1 )
[1] Post haec Haraldus totam regni classem exserens, ne parvo apparatu magnae molis pondus aggrederetur, iunctis hominum boumque copiis inusitatae magnitudinis saxum, Iutico litore repertum, quo matris tumulum insigniret, abstrahi iussit.

Dan  10.8.2 (p. 276,5 )
[1] Interea, qui cum Suenone classi praeerant, Haraldi imperium, tum quia divino cultui favorem tribuerat, tum quia inusitatis plebem oneribus adigebat, perosi, quendam compositum et subornatum, qui Suenonem, an arma adversus patrem sumere regnoque potiri vellet, callide percontaretur, inducunt. [2] Quo mandato Sueno ad regnum parricidio petendum adductus, percontanti grates habuit libenterque se patriae dignatione usurum respondit. [3] Quo accepto, maiores, explorata eius cupiditate, rem securius amplectentes, occultis animorum commentis audacter evidentiam praebuerunt. [4] Enimvero, quod clandestinis motibus texuerant, apertius exsecuti, continuo regem eum publica acclamatione decernunt.

Dan  10.8.3 (p. 276,15 )
[1] Inter haec Haraldus, circa tractum lapidis occupatus, quendam suorum e classe supervenientem artius percontari coepit, an tantam alias molem mortali manu tentatam conspexerit. [2] Ille se maioris ponderis ductum humanis viribus effectum recenter oculis subiecisse commemorat. [3] Quod rege crebris percontationibus prosequente: 'Nuper', inquit, 'cum Dania tibi subduceretur, intereram; ipse, uter onerosior tractus exstiterit, penses.' [4] Ita Haraldus, dum alieno iudicio coepti gloriam quaerit, erepti regni nuntium accepit. [5] Paenituit tunc regem pecudalibus iugis humanas alligasse cervices; nam cum, omisso vehendae molis proposito, tractum saxi in belli apparatum convertere voluisset, gravissimum militis supercilium expertus est. [6] Exercitus namque, tam probrosi officii contumelia lacessitus, pro quo iugum tulerat, arma capere recusavit. [7] Neque enim maiestatis imperio aut prece adduci potuit, ut eius capiti incolumitatem quaereret, qui omnium cervices erubescenda iussione damnasset. [8] Nonnulli tamen popularis sententiae expertes inter publicae consternationis procellas consueta se erga regem caritate gesserunt. [9] Quibus adiutoribus usus, dum filii conatus armis elidere nititur, acrius sanguinis sui viribus oppugnatur. [10] Siquidem bello a Suenone victus, fugam suam Sialandiae credidit contractisque ex ea viribus rursum consimilem fortunae habitum navali ex certamine retulit. [11] Iamque domesticis exuto copiis externa manus imploranda restabat. [12] Igitur relicta patria, Iulinum Danicis armis refertum, utpote fidissimum militiae suae gremium, exsilio petivit.

Dan  10.8.4 (p. 276,36 )
[1] Interea Sueno, nondum paterno odio pietatem violasse contentus, conciliandae sibi plebis gratia, effusis impietatis habenis, delendorum sacrorum curam animo pertinacius sumpsit, omnique divinitatis cultu patria eiecto, victimarios templis, aris libamenta restituit. [2] Quem rursum pater mixtis Danorum Sclavorumque copiis apud Helgenes litus aggressus, diem proelio tam fugae quam victoriae alienus extraxit. [3] In quo defatigati exercitus nectendae pacis gratia posteram lucem colloquio tribuunt, cum forte Haraldus creandae compositionis fiducia licentius evagatus in angustiores nemoris partes concessit. [4] Ubi cum exinaniendi ventris gratia arbustis insideret, a Tokone iniuriarum suarum ultionem sitiente sagitta vulnus excepit, indeque saucius a suis Iulinum relatus celerem vitae exitum habuit. [5] Corpus eius, Roskildiam missum, apud sacrarium nuper ab ipso conditum sollemnem sepulturae locum recepit. [6] Ingrata enim olim bonorum suorum patria, piissimi ducis opera sera animadversione complectens, quod minus vitae eius praestiterat, funeri plenius deferendum putavit, omnibusque humanitatis nervis exsequiarum cultui insistens, cuius spiritum superbe oderat, clementer cineres amplexata est.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek