link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.4.1 (p. 272,18 )
[1] Interea, defuncto apud Norvagiam Haraldo, filius eius Haquinus, patriam hereditariae pensionis ignominia exuere cupiens, cum Haraldum, auditis, quae Caesar apud Iutiam gesserat, Germanicis diutule bellis implicandum speraret, palam detrectandae stipis audaciam praebuit, plus spei ac fiduciae ex Saxonicis armis quam suis viribus capiens. [2] Verum Haraldus, rebus cum imperatore compositis, consortium catholicae religionis amplexus, divinam humanamque pacem regno suo conciliavit, sicque, Haquinum conceptae inaniter spei irritum reddens, se ipsum errore, patriam proeliis liberavit.

Dan  10.4.2 (p. 272,26 )
[1] Comperta vero Haquini defectione, tanto in Norvagicae iuventutis contumaciam asperius animadvertendum putavit, quanto eam adversum se cervicem insolentius extulisse cognovit. [2] Missa igitur adversus hanc Iulinae piraticae manu, Bo atque Siwaldo ducibus contemptus sui ultionem mandavit. [3] Quorum Haquinus perspectis copiis, cum intolerabile rebus suis onus imminere cognosceret, excipiendi eius materia non suppetente, tamquam humanae opis diffidentia diviam amplexus, superos inusitato piaculo propitiandos curavit, Duos siquidem praestantissimae indolis filios hostiarum more aris admotos potiendae victoriae causa nefaria litatione mactavit nec sanguinis sui interitu regnum emere dubitavit patrisque nomine quam patria carere maluit. [4] Sed quid hoc rege stultius, qui geminam carissimorum pignorum stragem incertis unius pugnae eventibus impendendo fortunam belli parricidio petere et orbitatem suam muneris loco diis bellorum fautoribus erogare sustinuit?

Dan  10.4.3 (p. 273,1 )
[1] Quo evenit, ut Dani manum cum eo navali certamine conserentes, quocumque militaris discursus impetum contulissent, infestam nimbi vim, qua tamquam ab hoste laederentur, exciperent. [2] Ceterum coorti imbris maleficium ita nostrorum vertices inusitatis grandinis ictibus converberavit, ut eorum oculi veluti quibusdam nimborum spiculis lacessiti prospiciendique penitus facultate defecti graviorem ab elementis pugnam quam ab hoste sentirent. [3] Accidit ergo, ut Norvagienses, caeli quam suis viribus feliciores, Danos destrictam adversum se numinum iram haud dubie sentientes ante fuga quam caedibus implicarent.

Dan  10.4.4 (p. 273,9 )
[1] Inter quos Karlshefni ac Siwaldus a victoribus capti, quamquam dimicando speciosissimam rei militaris operam edidissent, aliquanto tamen plus laudis in vinculis quam proelio meruerunt. [2] Haquinus enim, celeberrimam Danicae iuventutis fortitudinem exploratius nosse cupiens, duos, qui captivorum patientiam plenius experirentur, admovit. [3] Tantum enim virium animis eorum a natura insitum esse fama fuerat, ut etiam receptis in vultum ictibus ne leves quidem superciliorum nutus ederent atque adversus omne percussoris irritamentum in eodem animum habitu continerent.

Dan  10.4.5 (p. 273,17 )
[1] Cuius experientiae gratia prior Siwaldus, ingenti satellitis fuste percussus, oculos motu vacuos praebuit; quin etiam eo minus fortunae cessit, quo miserius virtutis suae experimentum habuit. [2] Nec minus in reliquo mentis robur apparuit. [3] Karlshefni enim alium, destricta securi capiti suo imminentem, pulsu pedis humi prostravit applicatumque cervici suae ferrum manibus ferire conantis excutiens, ut erat vinculatus, arripuit, quemque lapsu affecerat, capite spoliavit. [4] Enimvero ut strenuo, ita impigro nisu periculum audacia praecucurrit. [5] Neque enim captivi virtus inter vinculorum stridorem vigore suo exui potuit; quin et inter gravissimas contumelias eo clariorem fortitudinis suae experientiam praebuit, quo incitatiorem fortunae adversum se fremitum sensit. [6] Sed nec illi aut mortis propinquitas aut catenarum contumelia, quo minus liberum fortitudinis opus ederet, obstare valuit.

Dan  10.4.6 (p. 273,29 )
[1] Quorum constantiam admirans tyrannus, ut utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animadverteret, remissionem poenae, dummodo partes suas fide atque amicitia colerent, pollicetur. [2] Illi vero, violentum obsequium vitae respectui erogare indecorum putantes, utpote alienae fidei quam propriae saluti propiores, condicione insolentius spreta, turpi pacto prorogandi spiritus beneficium expetere noluerunt. [3] Quo viso, Haquinus, ne patientiae punitor magis quam probator exsisteret, virtuti eorum incolumitatem tribuendam putavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek