Dan
10.17.1 (p. 291,31 )
[1] Igitur Kanutus, sex praepollentium
regnorum possessor effectus, eximio sui fulgore etiam Romanum illustravit
imperium.
[2] Enimvero eius principi Henrico filiam Gunnildam nuptum tradidit,
eundemque, paulo post Italica consternatione perculsum, auxilio prosecutus,
pristinae fortunae, pressa rebellium conspiratione, restituit.
[3] Inde reversus Haraldum natu maiorem Angliae, Daniae Kanutum, Norvagiae
Suenonem, quem ex Alviva sustulerat, absque ulla maiestatis suae
deminutione praefecit.
[4] Nam etsi tres provincias totidem filiorum regimini tradidit, nihilo
minus sibi trium imperium reservavit neque summam penes alium consistere
voluit.
[5] Praeterea teneris adhuc ducibus in officiorum tutelam fortissimorum
praesidia sociavit.
Dan
10.17.2 (p. 292,1 )
[1] Post haec Hestritha, filium Suenonem
enixa, subolis intercessu viro fratris gratiam conciliavit.
[2] Benevolentiam enim, quam Kanutus perfidis Ulvonis meritis denegavit,
consanguineae sibi prolis respectui tribuendam putavit.
[3] Quin etiam sororem Anglorum satrapae Godowino nuptiis iunxit, gentem
genti animis atque affinitate conserere cupiens.
[4] Ex qua Haraldum, Biornonem Tostonemque ortos memoria proditum habemus.
[5] At Caesar ex Gunnilda filium aeque fortuna ac vocabulo Magnum suscepit,
a quo illustrium Theutonicorum imagines splendidaque Germaniae lumina
successionis serie pullulasse produntur.
Dan
10.17.3 (p. 292,9 )
[1] Eo temporis Guthscalcus Sclavicus,
eximiae indolis adolescens, commilitium regis stipendia meriturus accessit.
[2] Is a Pribignevo patre, Christiani cultus amantissimo deficientemque a
religione Sclaviam nequicquam revocare conante, praeter nationis suae morem
percipiendae litterarum disciplinae gratia doctoribus traditus, ut eum a
Saxonibus potiendae Sclaviae cupidis interemptum cognovit, efferatum
ingenium leni studio mitescere passus non est.
[3] Repente enim armis scholam mutavit, et, ne alienigena ingenii
exercitatione patrios ritus pigrius prosequeretur, litterarum cultum in
tirocinium vertit, omissoque doctrinae studio strenui vindicis quam ignavi
discipuli partes agere maluit, audacter quam industrie animo uti satius
autumans.
[4] Itaque naturae magis quam praeceptoris monitis obsecutus, parta tandem
ultione, Kanuti commilitium expetivit.
[5] Ita adolescentis mens, in ipso doctrinae limine saevitiae stimulis
intercepta, studiosae rationis elementis ingenitum sanguini suo rigorem
expugnare non potuit.
Dan
10.17.4 (p. 292,22 )
[1] Eodem tempore apud Daniam sacrorum
antistites aliis alii successisse traduntur.
[2] Nam Gerbrando substituitur Avaco; Othynkarus iunior Ripensis pontifex
creatur.
Dan
10.17.5 (p. 292,25 )
[1] Ceterum Kanutus, tria praememorata
regna circuiens, clientelam suam, sex millium numerum explentem, sexaginta
navigiis cultius apparatis eorumque quolibet centenos armatos capiente
distinxit.
[2] Eandem, aestate pro tuendo imperio excubantem, hieme contuberniis
discretam alere consuevit.
[3] Mensibus stipendia novabantur.
Dan
10.17.6 (p. 292,30 )
[1] A quo Ulvo, tempore, quo rerum auctor
nobiscum immortalitatem suam partiri voluit, annuo feriarum circuitu
repetito, apud Roskildiam convivialiter accersitus, postquam industriam
temulentia vicerat, mersae nuper militiae cladem nocturnis laudum suarum
cantibus celebrabat.
[2] A quo rex suorum sibi pericula palam exprobrari iudicans, vehementis
irae procursum adversum contumeliosum eius carmen destrinxit, indignum
ratus eo conviva uti, cuius ductu se fortissimis propugnatoribus spoliatum
cognoverat.
[3] Igitur Ulvo, inter ipsa mensae sacra ab astantibus interfici iussus,
praecipitis linguae iusta supplicia pependit.
[4] Ita, dum aliena fata parum sobrie meminit, sua cecinit, siccatosque
cupide calices proprii sanguinis liquore complevit.
[5] Merito enim ex tam petulanti ingenio amaritudinem potius quam
voluptatem percipere debuit, quod gloriae sibi loco arrogasset ductu suo
praecipuis regis viribus ultimam incessisse iacturam.
[6] Quo peracto, Kanutus violatae necessitudinis iniuriam ac sororis
viduitatem duarum provinciarum attributione pensavit, quas eadem postmodum
sacrosanctae Trinitatis aedi, praecipua apud Roskildiam veneratione cultae,
decimarum nomine partiendas curavit.