Dan
8.9.1 (p. 229,12 )
[1] Omundus autem, ut accepi, pace integra
summa cum tranquillitate decessit, duobus filiis et totidem filiabus
relictis.
[2] E quibus maximus natu Sywardus, fratre Buthlo adhuc tenero, regnum
hereditate consequitur.
[3] Quo tempore Sueonum rex Gøtarus, alteram Omundi filiarum ob
eximiae pulchritudinis famam infinito amore complexus, Ebboni cuidam
Sibbonis filio postulandae virginis gratia negotium legationis imponit.
[4] Is, officio prudentius administrato, gratum de puellae consensu nuntium
retulit.
[5] Iamque nihil voto praeter nuptias deerat, quas Gøtarus apud
alienos agere metuens, per Ebbonem, quo prius legato usus fuerat, sponsam
sibi transmittendam efflagitat.
Dan
8.9.2 (p. 229,22 )
[1] Is cum, parva admodum familia comitatus,
Hallandiam praeteriret, ad agrestem vicum se pernoctandi gratia contulit,
in quo duorum fratrum habitationes adversas medium amnis secreverat.
[2] Et hi quidem consuetudinem iugulandi, quos hospitaliter recepissent,
habebant, liberalitatis specie latrocinium obscurare callentes.
[3] Trabem enim in modum preli oblongam eandemque ferri acumine praeditam
arcanis quibusdam vinculis in excelsa domus parte suspenderant, quam
nocturno tempore subductis nexibus demittentes, subiectorum capita desecare
solebant.
[4] In quem modum complurium vertices pensili mole praeciderant.
[5] Igitur Ebboni suisque post epulas abunde praebitas penes focum ministri
torum exstruunt, ut applicatas igni cervices insidiosae trabis impulsu
demeterent.
Dan
8.9.3 (p. 229,33 )
[1] Quibus abscedentibus, Ebbo, impensum
capitibus machinamentum suspiciens, socios, simulato somno, corpora
transponere iubet, praefatus perquam salutarem iis loci variationem
exsistere.
[2] Fuere autem inter eos quidam ab Ebbonis clientela extranei, qui,
spretis, quae ceteri exsequebantur, monitis, immoti, ut cuique iacendi
locus obvenerat, cubuerunt.
[3] Sub opacam vero noctem ab insidiarum ministris pendulum machinamenti
pondus impellitur.
[4] Quod nodis, quibus inhaerebat, excussum magnaque vi solo adactum
subiectos exitio tradidit.
[5] Igitur, qui facinoris exsequendi curam habebant, quo certius rei
eventum discerent, illato lumine, Ebbonem, propter quem maxime rem adorsi
fuerant, prudenter periculo occurrisse cognoscunt.
[6] A quo protinus impetiti sanguine poenas dederunt.
[7] Ebbo quoque, suis per mutuam stragem amissis, frequentem crustulis
glacialibus amnem, invento forte navigio, superat Gøtaroque cladis
suae potius quam legationis eventum declarat.
Dan
8.9.4 (p. 230,6 )
[1] Quam rem Gøtarus a Sywardi
instinctu profectam iudicans, iniuriarum vindictam armis exsequi parat.
[2] A quo Sywardus apud Hallandiam expugnatus, sorore ab hostibus capta,
concessit in Iutiam.
[3] Ubi Sclavorum vulgus, pugnam sine principe ausum, acie superavit,
tantum gloriae ex victoria nactus, quantum ex fuga dedecoris traxerat.
[4] Verum iisdem, quos ductu vacuos debellaverat, paulo post ducem nactis,
pugna apud Fioniam cessit.
[5] Adversum quos identidem in Iutia proeliatus, infelicem pugnae eventum
habuit.
[6] Quo evenit, ut Scania Iutiaque exutus media dumtaxat regni veluti
quasdam exesi corporis partes sine capite retineret.
[7] Iarmericus ex eo genitus cum sororibus admodum parvulis praeda hostibus
fuit; quarum altera Norvagiensibus, altera Germanis, quod venalia quondam
solebant esse connubia, pretio venditata est.
Dan
8.9.5 (p. 230,17 )
[1] Itaque Danorum regnum fortissime
propagatum, tantis etiam maiorum titulis illustratum, tot victoriis auctum,
ob unius viri inertiam ex summo nitore fortunae et florentissimo rerum
statu eo ignominiae pervenit, ut pensionem, quam prius exigebat,
exsolveret.
[2] Sywardus autem, saepius victoria cassus ac deformium fugarum reus, post
tot maiorum decora in tam erubescendo patriae statu confusa regni
gubernacula gestare non sustinens, ne diuturnior vita ad extremam gloriae
iacturam pertingeret, speciosum sibi fatum pugna parere properavit.
[3] Quippe memorem calamitatis animum deponendae aegritudinis cupido
salutis fastidio cruciabat.
[4] Adeo demendi ruboris studium lucem ei invisam effecerat.
[5] Igitur, comparatis pugnae copiis, Simoni cuidam sub Gøtaro
Scaniam procuranti bellum aperte denuntiat.
[6] Quod obstinatis temeritatis viribus exsecutus, occiso Simone, per
summam hostium stragem vitam finivit; patriam tamen praestandae pensionis
onere liberare nequivit.