Dan
6.1.1 (p. 143,2 )
[1] Defuncto Frothone, Dani Fridlevum, qui
apud Rusciam educabatur, falso exstinctum rati, cum iam regnum heredis
inopia claudicare nec in regia gente continuari posse videretur, hunc
sceptro dignissimum arbitrati sunt, qui illustrandi Frothonis gratia
recenti eius tumulo plenum laudis carmen affigeret famamque exstincti regis
specioso posteris titulo commendaret.
[2] Tunc quidam Hiarnus Danicae admodum poesis peritus, ut claritatem viri
insigni dictorum monumento prosequeretur, praemii magnitudine concitatus
more suo barbarum condidit metrum.
[3] Cuius intellectum quattuor versiculis editum in haec verba
transscripsi:
[4] Frothonem Dani, quem longum vivere vellent,
per sua defunctum rura tulere diu.
[5] Principis hoc summi tumulatum caespite corpus
aethere sub liquido nuda recondit humus.
Dan
6.1.2 (p. 143,15 )
[1] Quo carmine edito, auctorem Dani
diademate munerati sunt.
[2] Ita ab iis epitaphium regno repensum imperiique pondus paucarum
litterarum contextui donatum est.
[3] Adeo exili impendio ingens praemium stetit.
[4] Eximium exigui poematis pretium famam quoque Caesarianae retributionis
excessit.
[5] Divus siquidem Iulius victoriarum suarum toto orbe editarum scriptorem
illustratoremque municipio donare contentus exstitit, nunc vero rusticano
regnum prodiga plebis humanitas erogavit.
[6] Sed ne Africanus quidem in rependendis operum suorum monumentis
munificentia Danos aequavit: illic enim elucubrati voluminis merces auro
simplici stetit, hic agresti sceptrum incondita versuum paucitas
ministravit.