link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.7.1 (p. 308,29 )
[1] Exstincto Haraldo, cui scelera Mali cognomen adiecerant, Suenonis regnum, quod ante admodum claudicaverat, perinde atque acerrimo hoste vacuum prosperioris fortunae gradibus incedebat, oppressumque Daniae gubernaculum plena prosperitatis vela solvebat. [2] Hic cum liberalitate illustris, beneficentia celeber cunctisque humanitatis partibus perfectissimus haberetur, etiam sacrarum aedium condendarum ornandarumque curam intentissime edidit rudemque adhuc sacrorum patriam ad cultiorem religionis usum perduxit. [3] Verum hunc morum candorem sola libidinis intemperantia maculabat. [4] Complurium namque illustrium puellarum castitate delibata, ut nullum ex matrimonio, ita complures ex pelicibus filios sustulit. [5] E quibus fuere cum Gormone Haraldus, cum Suenone Omundus. [6] His accessere Ubbo et Olavus, Nicolaus, Biorno atque Benedictus, paterno quam maxime, materno minimum sanguini respondentes. [7] Consimilis copulae obscuritas Kanutum et Ericum, maxima patriae ornamenta, progenuit. [8] Sed et filia Siritha, quae postmodum Guthscalco Sclavico coniunx accessit, in sequentibus referenda, pelice pariter orta proditur.

Dan  11.7.2 (p. 309,8 )
[1] Tandem rex animum suum, ab illecebris luxuriae et immoderato Veneris usu retractum, genialis tori castitate cohibere constituit. [2] Ut ergo multorum pelicatuum experientiam licenti nuptiarum usu uniusque matrimonii lege redimeret nec talibus ulterius cubiculis maiestatis suae vigorem absumeret, Gutham, Suetico rege genitam, sanguine coniunctam sibi, legitimae prolis cupiditate complexus, simulata coniugii religione collegit eiusque coitum pro matrimonio habuit. [3] Ita dum ad coniugalia sacra celebranda animum induxit, eorum nomine flagitium coloravit, dumque ab uno se crimine retrahit, in aliud repente provolvit. [4] Sed tolerabilius, quod alieni sanguinis quam quod suae propinquitatis copulam usurpavit, quamquam uterque huiusce Veneris usus impudicitiae crimini sit obnoxius.

Dan  11.7.3 (p. 309,19 )
[1] Quam rem Eginus et Wilhelmus intactam praeterire passi non sunt. [2] Quippe regem a tam illicito thalamo frustra conantes abstrahere monitisque dirimendi contractus perseveranter aggressi, adversum incestuosam eius libidinem debitae reprehensionis amaritudinem destrinxerunt. [3] Cumque correptioni insistentes nihil se ea profecisse cognoscerent, apud Bremensium antistitem iniustas eius nuptias accusantes, maiori pontificio castigationis arbitrium reliquerunt. [4] A quo cum rex per sacram ac salutarem admonitionem incesti reus ageretur, disciplinae minas opposuit seque ferro correptionis insolentiam repressurum edixit. [5] Itaque vexationis impatiens plus crudelitatis suae quam sacrosancti iuris viribus indulgendum putavit religionisque quam nuptae desertor esse maluit. [6] Quae res ab Hamburgensibus maritimi periculi metu ad Bremenses pontificium transtulit.

Dan  11.7.4 (p. 309,31 )
[1] Haec volventem Wilhelmus propositum exsequi monitis suis passus non est. [2] Sanctitate enim consilii consentaneum furori impetum ab eius pectore summovit maximaque doctrinae suae perseverantia studium eius a sententia revocavit. [3] Itaque repente sanior affectus regis animum occupavit. [4] Saluberrimo namque praeceptoris imperio resipiscere coactus, continuo iniusti concubitus nexum rescidit depositoque stuprosae mentis ardore nuptam repudio summovit. [5] Nec solum ira abstinuit, sed etiam ab illicita connubii usurpatione mentem retraxit.

Dan  11.7.5 (p. 310,1 )
[1] Gutha quoque paternos penates repetens, susceptis viduitatis insignibus, cum summa morum sinceritate consenuit castitatemque votis professa virilis concubitus experientiam abdicavit et, quia iniusto se toro maculaverat, nullum ulterius sibi iuri esse permisit. [2] Castitatis siquidem amplexa propositum reliquum vitae tempus caelebs exegit ingentique pudicitiae severitate illiciti concubitus noxam licentis evitatione pensavit. [3] Sed nec inerti otio vitam effluere passa, quotidiana consuetudine exquisita sacrariorum ornamenta fingebat inque eandem operam continuam ancillularum curam cogebat. [4] Inter quae chlamydem sacerdotalem sutilibus sigillis excultam pretiosaeque materiae impensa ac mirifici operis arte elaboratam Roskyldensi sacrario doni nomine largita est. [5] Alia quoque complura divini cultus insignia sacrorum usibus operata est.

Dan  11.7.6 (p. 310,12 )
[1] Sueno vero sacrorum administratores quam maxime conversatione probabiles contrahebat. [2] In quibus quamquam scientiam veneraretur, morum tamen curiosius habitum intuebatur, indignum ratus litterarum suavitati summum familiaritatis consortium tribui. [3] Adeo igitur honestatis scholam litterarum rudimentis praeponderare credebat, ut in agendo clericorum delectu virtutis potius quam scientiae elementa pensaret lateraque sua fidis quam doctis obsequiis vallare mallet.

Dan  11.7.7 (p. 310,19 )
[1] Suenonem quoque, Norvagicae regionis virum cunctis virtutis partibus ac numeris instructissimum, sed parum iusta notita litterarum monumenta complexum, in ius familiaritatis asciverat. [2] Hic ex praefectura ad sacerdotium translatus, tametsi Latinae vocis penuria premeretur, domestici sermonis opibus abundabat. [3] Quem ceteri ingeniis suis ob virtutem, qua ipsis praestabat, a rege praeferri videntes, perridicula imperitiae exprobratione scurriliter cavillandum duxerunt. [4] Rem enim divinam acturo derisus gratia affectum litura codicem subiecerunt. [5] Qui cum salutem regi votis libello expressis sollemni verborum precatione debuisset exposcere, ipsum famuli nomine designaturus, vitiata ab aemulis pagina, muli appellatione foedavit; neque enim liturae errorem correctionis beneficio redimere noverat. [6] Igitur circumstantes lectoris imperitiam iocabundo cachinnorum anhelitu prosecuti, immodico ora risu solverunt, ipsoque ioci irritamento religio in ludibrium abiit.

Dan  11.7.8 (p. 310,32 )
[1] Finita actione, rex admotum arae libellum complexus, cum et ipsum invida manu corruptum et recentis liturae vestigia causam inerter fusae precationis aspiceret, invidae societatis animos detestatus, insultantium fraudem coarguit ipsosque obtrectatione vitiosiores quam Suenonem inscitia comprobabat. [2] Eundem quoque brevi irrisoribus suis imperitiam exprobraturum adiecit. [3] Deinde scholam eum petere hortatus, sumptum se administraturum promittit. [4] Neque hac re quicquam de consueta eius familiaritate decerpsit, ne invidiae respondisse potius quam obstitisse videretur.

Dan  11.7.9 (p. 311,3 )
[1] Profectus Sueno efficacissime liberalium artium studiis operatus est. [2] Quippe litterarum, quibus parum inservierat, documenta sumere cupiens, percipiendae earum disciplinae gratia, omissa domestica, peregrinae scholae erudiendum se dedit animumque doctrinae capacissimum excolens Latino se sermone assuefecit. [3] Cuius studiis abunde instructus vocabulorum vim ac summa quaeque grammaticae rationis elementa animi docilitate percepit, abscisoque rustici rigoris crimine, facundiam suam ingenii exercitatione politiorem effecit. [4] Itaque flagrantissima discendi cupiditate clarum scientiae magisterium retulit brevique morarum processu, quos imperitiae derisores habuit, ingenii admiratores invenit.

Dan  11.7.10 (p. 311,13 )
[1] Primum inter omnes Wilhelmus apud regem familiaritatis locum occupaverat eiusque gratiae mutua animi vicissitudine respondebat. [2] Etenim ab ipso ceteris impensius cultus, caritatis dignationem singulari fide pensabat. [3] Horum fidei rex tamquam tutissimis obsequiis latera sua cingenda commiserat.

Dan  11.7.11 (p. 311,17 )
[1] Sed et sequens casus in antistite severitatis pulcherrimum, in rege certissimum moderationis documentum exhibuit. [2] Ipse namque sacro circumcisionis pervigilio sollemni magnatum convivio feriatus, cum quorundam principum clandestina obtrectatione parum honorate de se habitum comperisset sermonem, occultam eorum perfidiam temulentiae lasciviis detectam existimans, irae aculeis actus misit, qui ipsos matutino tempore intra Trinitatis aedem oraturos confoderent, tamquam in sacris penetralibus aptissimus humanarum cladium locus exsisteret. [3] Itaque actum erga convivas facinus sacrilegio duplicavit ipsumque pietatis domicilium crudelitatis officinam effecit neque loci aut temporis, quo minus cupiditati indulgeret, respectum habuit.

Dan  11.7.12 (p. 311,27 )
[1] Quam rem antistes, templi (ut par erat) violatione permotus, in primis dissimulanter excepit neque indignationem suam ulla ex parte stipatoribus patefecit, opportuno vindictam tempore praebiturus. [2] Nam cum rem divinam pontificali more peragere debuisset, non solum adventantem regem occurrendi veneratione excipere supersedit, sed etiam sacrarium subire connisum a primis eius liminibus absque respectu familiaritatis, sacerdotii insignibus ornatus, baculo, quo utebatur, exclusit, sacrorum penatium aditu indignum iudicans, quorum religionem non sine gravi pacis rubore civili sanguine maculasset, suppressoque dignitatis nomine, non regem eum, sed humani cruoris carnificem appellabat. [3] Nec reum obiurgasse contentus, aculeum virgae eius pectori infixit armatumque duritia animum imperati parricidii paenitere perdocuit.

Dan  11.7.13 (p. 312,3 )
[1] Enimvero privatae societati publicae religionis verecundiam praetulit, non ignarus alia esse familiaritatis officia, alia sacerdotii iura, quibus servorum aeque ac dominorum neque ingenuorum parcius quam ignobilium flagitia vindicari par est. [2] Cumque abunde foret repulsam egisse, etiam exsecrationem adiecit nec dubitavit in praesentem damnationis quoque proferre sententiam. [3] Itaque mirifica audacia dubium reliquit, fortius illum manune an voce pulsaverit, quem gravibus admodum contumeliis proculcatum prius linguae, deinde dextrae repulsa multavit inque pectore, quo virtutem ante coluerat, vitium contudit. [4] Neque enim in tam evidenti scelere longum ultionis tempus exspectandum putavit, facilius origini atque incunabulis culpae quam ulterioribus eius incrementis occurrendum existimans, ne mora alitum crimen diuturnitatis tractu convalesceret. [5] Igitur ut regem impotentiae et temeritatis incursus transversum in facinus egit, ita antistitem ad exercendam vindictam profecta a religionis aemulatione severitas concitavit. [6] Enimvero fortiter vindicata religione et debitam ordini suo fidem et alienae temeritati salutarem reddidit disciplinam. [7] Ne enim sollemnium officiorum tutelam omittere videretur, veluti indulgentiae oblitus severitatem exercuit neque sanctitatis inimico amicus exsistere aut assentatoris potius quam pontificis partes praesentare sustinuit. [8] Ceterum specie hostem, re vera amicum exhibuit, quia fida concordiae pignora ac sincera familiaritatis stipendia potius iusti rigoris quam iniqui favoris examine ponderabat. [9] Quapropter mansuetissimum ingenium suum, deposita ad tempus clementia, austeritati subiecit meritoque ad firmandam religionis disciplinam aliquid a crudelitate sibi paulisper mutuandum putavit.

Dan  11.7.14 (p. 312,26 )
[1] Quamobrem infesto militum concursu petitus, applicatos cervici suae gladios animi firmitate contempsit tantumque se in despiciendis periculis gessit, quantum egerat in provocandis. [2] Tanto animi robore praeditus tamque generosi spiritus abundantia instructus, divinae caritatis munimento superior humani timoris viribus apparuit. [3] Cuius rex inhibita nece, cum eum non temeraria offensa, sed publicae severitatis fiducia concitatum animadverteret, conscientiae rubore perfusus scelerisque quam repulsae pudore aegrior, continuo regiam repetit quietamque frontem contumeliose correptus exhibuit nec ipsa quidem generosae indignationis verba invitus audivit.

Dan  11.7.15 (p. 313,1 )
[1] Deinde regia veste deposita, obsoletam accepit maeroremque deformitate cultus quam splendore contumaciam testari maluit. [2] Neque enim, tam tristi pontificis sententia perculsus, regalis magnificentiae cultum gestare sustinuit, sed, abiectis regiae maiestatis insignibus, insigne paenitentiae sagulum sumpsit. [3] Quin etiam simul cum veste potentiam exuit atque ex sacrilego tyranno fidus sacrorum venerator evasit. [4] Siquidem nudatis pedibus ad atrium regressus, in eius se aditu prostravit terramque suppliciter osculatus dolorem, qui ex contumelia acerrimus infligi solet, verecundia ac moderatione compressit. [5] Neque enim continuo repulsae vindicem egit, sed pudore ac paenitentia culpam cruenti imperii redemit.

Dan  11.7.16 (p. 313,11 )
[1] Exsulasse huius animum in nequitia, non habitasse credimus, quem ut primo temeritas transversum in facinus egit, ita postmodum aequissima moderationis temperies rexit. [2] Quanta enim mansuetudine pectus eius instructum fuisse putemus, qui pontificem palam severissimis sacerdotii viribus adversum se usum non solum impunitate donare, sed etiam humillima veniae petitione venerari sustinuit gratiamque tam pudoris patrocinio quam paenitentiae beneficio meruit? [3] Divina siquidem obsequio, non viribus propitianda noverat, ideoque atrocitatem sceleris verecunda maeroris acerbitate pensabat. [4] Quin etiam parvulo pudoris irritamento magnopere confusus, excitatam ignominia virtutem rubori imperare coegit, quantumque violentia religioni crudeliter imperando incusserat, tantum venerationis vehementer animo contusus exsolvit.

Dan  11.7.17 (p. 313,22 )
[1] Sed dum taliter se gerit, inusitatam sacerdotalis auxilii clementiam expertus est. [2] Interea antistes, inchoamento psallendi facto primaque concentus parte edita, cum Graecae precationi sollemnem rite Gloriam subnectere debuisset, ex stipatoribus supplicem foribus regem adesse cognoscit. [3] Igitur, cessato cantu cleroque conticere iusso, fores repetens, cum regem, quid ita se gereret, percontatus fuisset, atque ille, criminis confessione facta, religioni sese satisfacturum promittens sacerdotalis subsidii veniam postulasset, continuo, exsecratione remissa, iacentem amplexus, abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus, et cultum et animum regium resumere iussit, non licere inquiens privatum maerorem publicis interesse tripudiis. [4] Neque enim eum humiliorem dignitate sua vultum gerentem aut supplicem liminibus advolutum intueri sustinuit, sed benignioribus verbis recreatum pristinam vestem, qua maiestatem suam concinniorem efficeret, corpori reponere cultioremque progredi iubet, satis graves eum poenas religioni dedisse ratus, qui se tam demisse agere tamque suppliciter prosternere sustinuisset. [5] Deinde imperatis paenitentiae rebus, cantores, quorum frequentia sollemnitas agebatur, in occursum eius, quo ornatius reciperetur, procedere iussit statimque venerabiliter exceptum, cunctis laetitia ovantibus, ad aram usque perduxit. [6] Ita prioris violentiae speciem honesto comitatis genere temperavit repulsaeque deformitatem specioso pensavit obsequio.

Dan  11.7.18 (p. 314,5 )
[1] Nec minus in paenitentia venerationis quam austeritatis in admisso reposuit. [2] Quin etiam adhuc maerenti sollicitudinem detraxit, fiduciam adiecit privataeque tristitiae salebram publica gratulatione discussit. [3] Itaque quod impotentis viri scelere pollutum fuerat, religiosa severitate expiatum est. [4] Sed et populus maximo plausu tam spectatam in rege verecundiam comprobabat, plus paenitentia pium quam imperio scelestum evasisse confessus. [5] Peregerat iam pontifex severi ac pii vindicis partes, in quo eodem rigoris et clementiae experimento se gessit nec parcius veniam quam vindictam exhibuit. [6] Quippe cuius contumaciam severe repulit, indulgenter modestiam coluit sicque pietate iustitiam contemperavit, ut nec sperneret supplicem nec reciperet insolentem. [7] Qua in re paterni affectus habitum plenissime repraesentavit, quod parentis more correptionem blanditiis subsecutus est neque aut elatum amplecti aut demissum aspernari sustinuit.

Dan  11.7.19 (p. 314,18 )
[1] Post haec omissa altaris sacra repetens, summo patri regiae expiationis Gloriam succinit, eoque serenius gaudium subiit, quo taetrior luctus causa praecessit. [2] Rex ipse biduum quiete peragens, tertio demum die regio cultu ornatus inter ipsa missae sacra excelsam aedis partem conscendit, silentioque per praeconem venerabiliter facto, coram omnibus semet gravissima accusatione perstrinxit, acerbum religioni vulnus inflixisse confessus. [3] Deinde collaudata antistitis indulgentia, quod tanto crimini tam repente ignoverit seque iussu, etsi non manu, reum celerrime sacrorum usibus restituerit, pro tam cruenti imperii expiatione muneris loco Stefnicae provinciae dimidium aris a se conferri publicat. [4] Nec erubuit multorum auribus singularem flagitii sui committere notionem.

Dan  11.7.20 (p. 314,29 )
[1] Ea res inextricabilem regni sacerdotiique concordiam operata est. [2] Quippe rex non solum antistitem in eodem amicitiae gradu habuit, sed etiam maioribus dignitatis incrementis donavit, plus officiis eius ad gratiam quam contumeliis ad iracundiam concitatus, quem non privata ira, sed publicae religionis iniuria adversum se provocatum videbat. [3] Hic enim mirificam illius severitatem, ille sanctissimam huius moderationem benevolentiae constantia prosequebatur. [4] Sed et uterque quotidianis votis, ne tantae animorum concordiae dividuum fati tempus intercederet, exoptabat. [5] Itaque summae venerationis officia certatim mutuis sibi studiis impendebant adeoque eximiam societatis fidem honoris vicissitudine nutriebant, ut potius inter eos amicitiae paritas quam superioris ad inferiorem familiaritas cerneretur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek