link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.49.1 (p. 499,28 )
[1] Itaque pace cum Henrico composita, Absalon, cum secus Stethiumense promontorium navigationem haberet, levibus saxis et ad iaciendum habilibus in eius litore lectitatis navigium onerat, usurus iis ad castelli tuitionem, quod in publico negotiatorum portu condiderat. [2] Quibus navigio impositis, ad idem castellum postera die pervenit. [3] Ubi cum munditiarum gratia balneis uteretur, animadvertit cuiusdam navis e septentrione venientis mentionem foris stantium collocutione crebrescere. [4] Quam ut piraticam intellexit, semiloto corpore vestem poposcit navemque, quam in portu velatam dimiserat, remigibus lituo contractis, conscensam in altum dirigere curavit.

Dan  14.49.2 (p. 499,38 )
[1] Nicolaus quoque, qui clientelae eius et stabuli curam habebat, aliud navigium iam pridem rimarum vitio pessumdatum, exhausta sentina, ad patientem navigationis habitum celeriter perduxit. [2] Sed Absalon velo, Nicolaus remigio piratas petebat. [3] Qui cum Absalonis navigationem suam superare conspicerent, callidum fugae commentum amplexi, submisso velo, contrariam vento navigationem remigio moliuntur. [4] Id attentantibus Nicolaus rate obvius fuit. [5] Quam adversa navigatione petentes mira gubernatoris sollertia fefellere: nam cum ad eius paene contactum pervenissent, obliquato remigio in illud navigii sui latus, quod ab hostibus aversum erat, pariter concurrere iussi, reliqui se erigentis oppositu perinde ac muro hostilia, quibus incessebantur, iacula vitavere. [6] Sic hoste eluso, deverticulum nacti, callidis navigationis ambagibus recessus petebant.

Dan  14.49.3 (p. 500,11 )
[1] Quos tanta fugae aviditas ceperat, ut, cum ingens telorum vis in eorum navigium effunderetur, etiam manus sagittis traiecti, manentibus spiculis, remigandi officia non omitterent. [2] Adeo illos timoris magnitudo vulnerum molestiam neglegere coegit. [3] Fuere etiam, qui undis impensius obluctantes vitam remigio finirent. [4] Alii, telis terga confixi, maiorem navigandi quam spicula propriis corporibus avellendi curam praestabant. [5] Adeo illis minorum vulnerum dolorem maiorum metus ademerat. [6] Cumque anceps diu navigationis certamen fuisset, quod ex remigiorum volucritate pendebat, nostris tandem superantibus, occupantur.

Dan  14.49.4 (p. 500,20 )
[1] Tunc quidam ex iis, indubitati periculi metu ferrum exspectare non ausi, in undas desiliunt mortemque sibi ipsi inferre quam ab hoste recipere maluerunt. [2] Ita plerumque timidos unius periculi metus aliud praecipites iactare consuevit. [3] Maxima horum pars, qui fluctibus abstinuerant, ferro perempta est, quamquam ignobile sociorum fatum comitari nolentibus iure parcendum videretur. [4] Quorum capita corporibus avulsa propter Absalonicae urbis moenia iisdem stipitibus affixa sunt, qui nuper aliorum piratarum a Sialandensibus captorum cervicibus onusti fuerant.

Dan  14.49.5 (p. 500,28 )
[1] Ea res ingenti praedones pavore confecit; plurimum siquidem ad exstirpanda piratarum latrocinia spectaculi huius atrocitas valuit. [2] Gubernator ipse cum paucis admodum remigibus captus, cum falsam redemptionis spem animo praesumpsisset, at forte putria sociorum capita conspicatus idem se Danis facturum dixisset, captivitatis suppliciis consumptus est poenasque non solum veteris piraticae, sed etiam recentium minarum exitio pependit.

Dan  14.49.6 (p. 500,34 )
[1] Per idem tempus Esbernus et Wethemannus opportunas patriae excubias multo navigationis impendio prosecuti sedulumque piraticae opus ingressi, in septem piraticos myoparones quattuor incidere navigiis. [2] Tunc Mirocus, pugil spectatae audaciae, fortitudinis suae motum intra propriae navis spatia continere non passus, Wethemanni se appetentis navigium virtutis fiducia solitarius insilit, cedentibusque per ignaviam remigibus, neminem in eo praeter Wethemannum rebellem habuit. [3] Quos Esbernus rate praeteriens, risu prosequi contentus fuit neque aut hostem laedere aut civem iuvare sustinuit, ne pluribus adversum unum opem tulisse videretur. [4] Progressus itaque Strumicum, athletam insignis fortitudinis, capit. [5] Sed nec prius Mirocus, ut pedem referret, adigi poterat, quam alius navigii supervenientis viribus urgeretur. [6] Cuius respectui tantum venerationis a victoribus tributum est, ut, cum captus supplicium mereretur, redemptionem acceperit, potiusque in eo probitas honorata sit quam facinora punita. [7] Ita cum impietati pernicies deberetur, fortitudini salus donata est.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek