Dan
10.5.0 (p. 273,37 )
[1] Haraldum vero duos ex Gyritha filios
sustulisse memoriae proditum est.
[2] Quorum maior Haquinus excellentissimae indolis habitu ac felicissimis
naturae incrementis fratris Suenonis fulgorem suppresserat.
[3] Idem Sembos aggressus, cum militum animos periculosi belli respectu
aliquanto infractiores animadverteret, quo melius fluctuantibus fugae spem
demeret, ignem subductae classi subiecit eoque necessitatis duramento
imbecillitatis ignaviam repulit.
[4] Effecit enim, ut navigiorum facultate defecti reditum victoria
struendum animadverterent.
[5] Itaque quo aequiore animo se ipsum classe spoliavit, eo tutiore hosti
spolia detraxit.
[6] Miserta est tunc profecto fortuna Danici ducis, a navigiorum iactura
nautarum praesidia mutuantis, cum summam classis inopiam i populo
humanitatem atque opem victoriae cerneret.
[7] Igitur ut prudenti, ita periculoso consilio salutarem ministravit
eventum.
[8] Potiti enim Sembia Dani, necatis maribus, feminas sibi nubere
coegerunt, rescissaque domesticorum matrimoniorum fide, externis avidius
inhaerentes, suam cum hoste fortunam communi nuptiarum vinculo partiti
sunt.
[9] Nec immerito Sembi sanguinis sui contextum a Danicae gentis familia
numerant.
[10] Adeo enim captivarum amor victorum animos cepit, ut, omissa redeundi
cupiditate, barbariem pro patria colerent, alienis quam suis coniugiis
propiores.