link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  0.1.1 (p. 3,2 )
[1] Cum ceterae nationes rerum suarum titulis gloriari voluptatemque ex maiorum recordatione percipere soleant, Danorum maximus pontifex Absalon patriam nostram, cuius illustrandae maxima semper cupiditate flagrabat, eo claritatis et monumenti genere fraudari non passus, mihi, comitum suorum extremo, ceteris operam abnuentibus, res Danicas in historiam conferendi negotium intorsit inopemque sensum maius viribus opus ingredi crebrae exhortationis imperio compulit. [2] Quis enim res Daniae gestas litteris prosequeretur? quae nuper publicis initiata sacris, ut religionis, ita Latinae quoque vocis aliena torpebat. [3] At ubi cum sacrorum ritu Latialis etiam facultas accessit, segnities par imperitiae fuit, nec desidiae minora quam antea penuriae vitia exstitere. [4] Quo evenit, ut parvitas mea, quamvis se praedictae moli imparem animadverteret, supra vires niti quam iubenti resistere praeoptaret, ne finitimis factorum traditione gaudentibus huius gentis opinio potius vetustatis obliviis respersa quam litterarum monumentis praedita videretur. [5] Igitur oneri cunctis praeteriti aevi scriptoribus inexperto rudes laboris humeros subicere coactus imperiumque neglegere veritus audacius quam efficacius parui, quam ingenii mei imbecillitas fiduciam negabat, ab hortatoris amplitudine mutuatus.

Dan  0.1.2 (p. 3,19 )
[1] Cuius fatis coepti mei metam praecurrentibus, te potissimum, Andrea, penes quem saluberrimus suffragiorum consensus honoris huius successionem sacrorumque summam esse voluit, materiae ducem auctoremque deposco, obtrectationis livorem, qui maxime conspicuis rebus insultat, tanti cognitoris praesidio frustraturus; cuius fertilissimum scientiae pectus ac venerabilium doctrinarum abundantia instructum veluti quoddam caelestium opum sacrarium existimandum est. [2] Tu Galliam Italiamque cum Britannia percipiendae litterarum disciplinae colligendaeque earum copiae gratia perscrutatus post diutinam peregrinationem splendidissimum externae scholae regimen apprehendisti tantumque eius columen evasisti, ut potius magisterio ornamentum dare quam ab ipso recipere videreris. [3] Hinc ob insignium culmen meritaque virtutum regius epistolaris effectus officium mediocritatis liminibus contentum tantis industriae operibus exornasti, ut idem postmodum amplissimae dignitatis viris ad eum quem geris honorem translatus beneficii nomine expetendum relinqueres. [4] Quamobrem Scaniam tripudio dissultare compertum est, quod pontificem potius a finitimis mutuata sit quam ex indigenis legerit; quippe quae laudabiliter delectum egit, iucunditatem ex suffragio suo meruit. [5] Itaque cum genere, litteris ingenioque niteas ac plebem fecundissimis doctrinae stipendiis regas, maximum tibi gregis amorem conciliasti susceptique ministerii partes gloriosae exsecutionis fiducia ad laudis cumulum perduxisti. [6] Et ne rerum dominium possessione usurpare videreris, amplissimum patrimonium sacris aedibus religiosae liberalitatis testamento legasti obsitasque curis opes decenter abicere quam earum aviditate et pondere implicari maluisti. [7] Tu item mirificum reverendorum dogmatum opus complexus privatisque curis publicae religionis officia anteponere avidus pertinentium ad eam rerum solutionem abnuentes salutarium consiliorum doctrina debitis sacrorum obsequiis adegisti veteremque divinarum aedium iniuriam religioso lucri beneficio rependisti. [8] Praeterea lascivioris vitae studiosos intemperantiaeque plus aequo viribus indulgentes saluberrimae exhortationis perseverantia ac splendidissimis frugalitatis exemplis ad honestiorem mentis habitum ab enervi mollitudine revocatos dictisne an factis magis instruxeris, dubium reliquisti. [9] Ita quod tuorum nulli praedecessorum obtinere tributum est, solis prudentiae monitis impetrasti.

Dan  0.1.3 (p. 4,22 )
[1] Nec ignotum volo, Danorum antiquiores conspicuis fortitudinis operibus editis gloriae aemulatione suffusos Romani stili imitatione non solum rerum a se magnifice gestarum titulos exquisito contextus genere veluti poetico quodam opere perstrinxisse, verum etiam maiorum acta patrii sermonis carminibus vulgata linguae suae litteris saxis ac rupibus insculpenda curasse. [2] Quorum vestigiis ceu quibusdam antiquitatis voluminibus inhaerens tenoremque veris translationis passibus aemulatus metra metris reddenda curavi, quibus scribendorum series subnixa non tam recenter conflata quam antiquitus edita cognoscatur, quia praesens opus non nugacem sermonis luculentiam, sed fidelem vetustatis notitiam pollicetur. [3] Quantum porro ingenii illius homines historiarum edituros putemus, si scribendi sitim Latinitatis peritia pavissent, quibus tametsi Romanae vocis notitia abesset, tanta tradendae rerum suarum memoriae cupido incessit, ut voluminum loco vastas moles amplecterentur, codicum usum a cautibus mutuantes?

Dan  0.1.4 (p. 5,1 )
[1] Nec Tylensium industria silentio oblitteranda: qui cum ob nativam soli sterilitatem luxuriae nutrimentis carentes officia continuae sobrietatis exerceant omniaque vitae momenta ad excolendam alienorum operum notitiam conferre soleant, inopiam ingenio pensant. [2] Cunctarum quippe nationum res gestas cognosse memoriaeque mandare voluptatis loco reputant, non minoris gloriae iudicantes alienas virtutes disserere quam proprias exhibere. [3] Quorum thesauros historicarum rerum pignoribus refertos curiosius consulens, haud parvam praesentis operis partem ex eorum relationis imitatione contexui, nec arbitros habere contempsi, quos tanta vetustatis peritia callere cognovi.

Dan  0.1.5 (p. 5,10 )
[1] Nec minus Absalonis asserta sectando, quae vel ipse gessit vel ab aliis gesta perdidicit, docili animo stiloque complecti curae habui, venerandae eius narrationis documentum perinde ac divinum aliquod magisterium amplexatus.

Dan  0.1.6 (p. 5,14 )
[1] Te ergo, salutaris princeps ac parens noster, cuius illustrissimam a priscis temporibus prosapiam dicturus sum, clarissima lux patriae, Waldemare, dubium laboris huius progressum favore prosequi rogo: quia propositi pondere constrictus vereor, ne magis imperitiae meae habitum ingeniique debilitatem patefaciam quam tuam, sicut par est, originem repraesentem. [2] Siquidem praeter paternae hereditatis amplitudinem conspicua regni incrementa finitimorum oppressione sortitus Albiaeque reciprocos fluctus propagatae dominationis labore complexus, haud mediocre claritatis momentum celeberrimis laudis tuae titulis adiecisti. [3] Ita antecessorum famam atque opinionem operum magnitudine supergressus, ne Romani quidem imperii partes armis intentatas liquisti. [4] Cumque fortitudine et liberalitate instructissimus habearis, plusne hostes bellis terreas an cives humanitate demulceas, ambiguum reddidisti. [5] Tuus quoque fulgentissimus avus publicae religionis titulis consecratus immeritaeque mortis beneficio immortalitatis gloriam consecutus nunc sanctitatis fulgore perstringit, quos olim victoriis acquisivit. [6] Ex cuius sanctissimis vulneribus plus virtutis quam cruoris effluxit. [7] Ceterum prisco atque hereditario obsequendi iure saltem ingenii viribus tibi militare constitui, cuius clarissimi patris castrensem militiam parens avusque meus fidissimis bellici laboris operibus coluisse noscuntur. [8] Tuo igitur ductu respectuque subnixus, quo cetera liquidius exsequar, initium a patriae nostrae situ descriptuque petere statui, speciosius singula perstricturus, si narrationis procursus competentia rebus loca permetiens ab eorum positione dicendorum inchoamenta deduxerit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek