link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.12.0 (p. 137,12 )
[1] Victor Frotho pacem per omnes gentes reficere cupiens, ut uniuscuiusque rem familiarem a furum incursu tutam praestaret otiumque regnis post arma assereret, armillam unam in rupe, quam Frothonis petram nominant, alteram apud Wik provinciam, habita cum Norvagiensibus contione, defixit, edictae a se innocentiae experimentum daturas, subductis iisdem in omnes regionis praesides animadvertendum minatus. [2] Itaque summo cum praefectorum periculo aurum absque custodia mediis affixum triviis magnum avaritiae irritamentum exstabat, opportuna rapinae praeda plena cupiditatis ingenia provocante. [3] Statuit idem, ut navigantes repertis ubicumque remis licite fruerentur. [4] Amnem vero transituris usum equi, quem vado proximum reperissent, liberum esse concessit; eodem descendendum fore constituit, cum priores eius pedes solum attingerent, postremos adhuc unda sublueret. [5] Talium siquidem commodorum beneficia potius humanitatis quam iniuriae nomine censenda credebat. [6] Ceterum reum capitis fieri, qui superato amne equi usum longius expetere praesumpsisset, instituit. [7] Iussit etiam, ne quis aedem vel arcam seris offirmatam haberet aut rem ullam claustrorum custodia contineret, triplicem amissorum restitutionem promittens. [8] Praeterea tantum alieni cibi in commeatus assumi fas esse, quantum uni cenae sufficeret, promulgabat. [9] Quam si quis in capiendo mensuram excederet, furto obnoxius haberetur. [10] Furi vero traiectis ferro nervis in suspendium acto lupum collateralem affigi praecepit, ut malitiam hominis acerbitati beluae similitudo exaequaret poenae. [11] Eandem quoque in furtorum conscios multam extendi curavit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek