Dan
11.14.1 (p. 324,21 )
[1] Post haec rex Olavum catenis coercitum
navigioque in Flandriam relegatum carcerali custodiae mandandum curavit.
[2] Cuius captionem coniurati parum fama aut nuntio experti, quo callidius
exercitum solverent, inertem regis moram absentiamque causati, classem
clandestino monitu circumventam domos abire iusserunt.
[3] Quam ad rem si quis palam exhortatus fuisset, publicatis bonis aut in
exsilium agi aut capitali supplicio affici lege merebatur.
[4] Quamobrem defectionis incentoribus tutissimum visum, ut sine ullo
auctore ipse sibi populus desertionis licentiam vindicaret, ne tam privatum
discessionis crimen quam publicum haberetur.
[5] Tantum autem apud improvidam multitudinis temeritatem insidiosa
magnatum ratio valuit, ut plebs, non minus eorum auctoritate quam morae
taedio adducta, fidentissime revertendi libertatem arriperet.
[6] Cuius facti rex cognitione suscepta, dolorem prius, deinde laetitiam
egit.
[7] Siquidem iniuriam in religionis habitum formavit multaeque nomine
primam exigendarum decimarum occasionem corripuit, laetatus, quod ei
utilissimam propositi rationem opportunitas conciliasset, suoque dedecore
sacrorum decus instruere cupiens.
[8] Cumque magnates Olavum, quem sibi factionis ducem futurum speraverant,
a fratre interceptum audissent, proposita fraude defecti summam eius
dissimulationem egerunt.
Dan
11.14.2 (p. 325,1 )
[1] Itaque rex, accersita postmodum
contione, docet, quantum Danicis armis militaris semper disciplina
profuerit; maiorum imperiis a minoribus semper obtemperatum fuisse; regum
auctoritatem popularibus inniti suffragiis; principum famam nullo magis
quam militum fide crevisse, eorumque nullius momenti imperium esse, si non
plebeiis subsistat auxiliis; sibi vero nuper ignotam regibus contumeliam
obvenisse.
[2] Inusitatae defectionis auctores hebetudinem audaciae praetulisse,
aviditate otii speciosissimae rei negotium subruisse.
[3] Adiecit quoque, quanta pecuniae summa ob impium desertionis crimen
damnari meruerint, gubernatorum singulis quadragena nummum talenta, terna
remigum unicuique multae loco numeranda proponens.
[4] Nemine collationem abnuente, promissa aeris solutio est.
Dan
11.14.3 (p. 325,12 )
[1] Quo cognito, remittere se Kanutus illam
exactionem, si sacerdotibus decimas erogare voluissent, edixit.
[2] Tunc contio, petita consulendi licentia, paulisper a rege deliberatura
secedit, an propositis satisfieri condicionibus oporteret.
[3] Utraque exhibitu difficilis aestimata: in solvendo namque aere
complures inopia afficiendos credebant; decimarum vero pensionem, omni aevo
celebrandam, aeternam debitoribus infligere servitutem.
[4] Igitur quasi in tristium rerum contextu minus asperae delectum facturis
acerbior visa, cui comes diuturnitas affuisset.
[5] Nam cum altera se tantum, altera posteros quoque puniendos adverterent,
praesentem inopiam perpetuo muneri praetulerunt.
[6] Itaque temporum aestimatione facta, quo sibi tantum quam quo posteris
poenam crearent, culpam redimere praeoptantes, semel aere quam semper
libertate defici maluerunt, iure extortum dedecore vacuum, persuasione
elicitum probro obnoxium rati.
[7] Quin etiam annuam alienis frugem dependere ignominiae, non religioni
attinere censebant.
Dan
11.14.4 (p. 325,26 )
[1] A quibus cum rex deteriorem condicionis
partem approbari videret, simulata pecuniae exactione, septentrionales
Iutiae partes ingressus, Tostonem cognomine Peculatorem eiusque collegam
Hortam colligendae pensionis quaestores instituit, multae metu decimarum
religionem asserere cupiens.
[2] Iisdem defectorum res, aestimatis possessionum pretiis, intactas
dimittere iussum.
[3] Qui mandatum immitius ac iussi fuerant exsecuti, iniqua plebem
exactione pulsabant.
Dan
11.14.5 (p. 325,32 )
[1] Quam rem aemuli regis in popularium
concilio deplorantes, calumniam mendaciis exaggerabant; veris quoque maiora
fingentes invisos cunctis reddidere quaestores.
[2] Quippe militum opus, non regis imperium iudicabant nec iubentis, sed
iussi studium intuebantur.
[3] Quorum instinctu multitudo quaestores adorta, communem iniuriam publica
consternatione cohibuit, magis, quid fieret, quam quid fieri iussum esset,
inspiciens.
[4] Nec eorum caedibus satiata, in regem quoque vesana prorupit.
[5] Qui impetum eius opportune sua ratus absentia declinandum, Sleswicum
concessit ibique coniugem cum filio constitutam, si res sinistre
cessissent, perfugere in patriam iussit, nullum inter perfidos praesidium
habituram.
[6] Siquidem intempestivum regno heredem domesticorum arbitrio relinquere
verebatur.
Dan
11.14.6 (p. 326,5 )
[1] Igitur Wandali, solam sibi in armis
libertatem restare credentes, fugae eius perinde ac victores insultare
coeperunt.
[2] Qui cum, imminentibus Iutis, et vetera auxilia deficere cerneret, nec
nova temporis angustiae contrahi sinerent, quo tutior secessu foret,
Fioniam petit, salutem insulae praesidio quaesiturus.
[3] Ubi nihilo minus indignam religiosissimo spiritu suo violentiam
expertus est.
[4] Hinc enim Iutis aucta saeviendi fiducia concitatae multitudinis
temeritatem exacuit, hinc grassandi praesumpta libertas tristem regi
procellam inflixit.
[5] Sane populares, poenae metu coeptum omittere veriti, perseverantiam
sceleri exhibendam duxerunt.
[6] Neque enim bis laesum poenam noxiis remissurum credebant.
[7] Ideoque eius exitium sitientes ardentissimo odio sanctissimi viri necem
petebant ac veluti veniae desperatione compulsi hostem tollere quam ultorem
experiri maluerunt.
[8] Nec suis eum finibus exegisse contenti, Fionia quoque propellendum
decernunt.
Dan
11.14.7 (p. 326,18 )
[1] Iamque rex, accepto traiectionis
nuntio, Syalandiam emigrare statuerat, cum Blacco quidam, primam ipsius
familiaritatem adeptus, sed nihilo minus eum occulte perosus, simulatae
fidei consilio hortatur, fugae parcat, Othoniensis pagi praesidia expetat
nec femineo more latebram circumspiciat; se interim plebis acta
speculaturum blanditiasque irae eius oppositurum promittit.
[2] Quod si plebis animum mitigare nequisset, tanto ante id regi
renuntiaturum, quantum fugae occupandae sat esset.
[3] Consilio obtemperatum est.
Dan
11.14.8 (p. 326,25 )
[1] Tunc Blacco, omissa legatione,
sinistris plebem monitis palpans, conciliandae gratiae loco odium regi
impensius struit.
[2] Hortatur, quam celerrime calumniae auctorem occupent nec fugacem elabi
permittant; oppressionum vindices tyrannum, non regem, fastidire
commemorat; carere culpa, quod honestatis aemulatione committitur; patriae
tutores perinde ac pietatis ministros parricidio exui; privatum abesse
crimen, ubi publicae libertatis vindicta peragitur.
[3] Praeterea miserrimos coepti irritos compotes felicissimos fore.
Dan
11.14.9 (p. 326,32 )
[1] His atque consentaneis modis
sollicitato in regis necem populo, adversum immerentis caput funestos
omnium conatus erexit eaque actione consternatam amentia plebem veluti
furiali quadam face succendit; statimque impetus crevit, ubi hortatorem
habere coepit.
[2] Neque enim temeritati eius constantiam suam obiecit, sed publicae sese
dementiae auctorem ascripsit.
[3] Igitur incitatior seditionis procella pestifera eius contione
efferbuit, graviorque tempestatis incentorem nactae tumultus erupit.
Dan
11.14.10 (p. 327,1 )
[1] Inde reversus pacatiorem populi animum
nuntiat: facile consternationis procellam acquiescere, si rex iram mutuo
deponere reisque poenam remittere voluisset.
[2] Quem rex fidum legationis ministrum ratus, regalis magnificentiae
convivio excipit malignumque suae pietatis interpretem donis prosequitur.
Dan
11.14.11 (p. 327,5 )
[1] Utrobique gratia perfidiae habita est:
nam Blacco alterna partes vice subiens, corrupto legationis officio, pro
mediatore proditorem agere coepit atque ex speculatore sceleris hortator
evasit, sinistre regis, falso plebis animum interpretatus.
[2] Ita pellacis viri mendacium legationis titulo involutum regem pariter
ac populum fefellit, hunc, ne imminentem vitaret, illum, ne parceret
exspectanti.
[3] Eundem die postera rex prioribus paria pollicentem ad speculanda
seditionis acta dimittit communemque hostem inter se et vulgum creandae
pacis auctorem assumpsit.
[4] Nec solita legato perfidia defuit.
[5] Cuius pestiferis monitis instincta plebs vehementius adversum regis
caput consternationem destrinxit.
Dan
11.14.12 (p. 327,15 )
[1] Kanutus interim, quotidianis sacrorum
sollemnibus assuetus, ne quid religioni praeponeret, Albani aedem sacram
pro se deprecaturus accedit.
[2] Quippe precibus Deum quam hostem armis, ne quid caritati detraheret,
aggredi praeoptavit.
[3] Ubi dum religioni vacando officia sanctitatis exsequitur, consternatae
multitudinis corona armis sacrarium clausit.
[4] Quotquot ergo ex militibus hostem praecurrere poterant, periculi
consortium affectantes regem petebant, eius in se ipsos discrimen
transfundere cupientes; cumque salutem secessu consequi possent, periculum
praesentia quaesierunt morteque clari quam fuga tuti fieri maluerunt.
[5] Quanta porro humanitate clientelam hanc abundasse credemus, quae, ne
infelicem domini fortunam desereret, periculo sese, quod vitare licebat,
opposuit inque magna fugiendi copia salutem regis quam suam tueri satius
duxit?
[6] Benedictus quoque, fraternitatis nexum fide imitatus, in templo cum
fratre commori destinaverat.
[7] Ericus vero seorsum ab hoste conclusus, cum solus multitudinem
sustinere nequiret, per medios hostium globos ferro secessum molitus
erupit.
Dan
11.14.13 (p. 327,30 )
[1] Tunc nemine religiosae pacis
domicilium violenter irrumpere praesumente, primus Blacco, cunctantibus
ceteris, ferro valvas petivit ductuque suo eandem cunctis licentiam
tribuit.
[2] Ita se non sacrilegii modo, sed etiam publici parricidii ducem
auctoremque exhibuit.
[3] Quod videns plebs concitato seditionis motu templum aggreditur, eoque
irruptione facta, divinos lares ac sanctissima penetralia sacrilega
tempestate foedavit.
[4] Verum Blacco in ipso, quem irruperat, aditu trucidatus, datis
parricidii piaculis, violati sacrarii poenas pependit.
[5] Mors eius interfectoris exitu vindicata est.
[6] Itaque alterius fato scelus, alterius pietas causam praebuit.
[7] Crediderim tunc pium cruorem parricidali permixtum separatis fluxisse
meatibus atque sine ulla rivulorum communione hinc sacrum, inde scelestum
sanguinem dividuis alveis incessisse.
Dan
11.14.14 (p. 328,3 )
[1] Benedictus liminibus irruptorem
excipiens, dum foribus acrius propugnat.
[2] occiditur.
[3] Rex ipse inter cruentos imminentis violentiae strepitus fiducia
conscientiae eundem mentis habitum tenuit neque religioni parcius, quam si
periculum abesset, vacavit, ne plus ab eo timoris quam constantiae viribus
indulgeretur.
[4] Sed ne extrema quidem eius hora sanctitatis studio vacua fuit: nam cum
parietem undique a popularibus perfringi (quippe ligneus erat) ideoque
propinquam sibi necem instare animadverteret, accersito sacerdoti factorum
arcana confessus, per summam maeroris acerbitatem praeteritae vitae culpas
absolvit praemiumque sibi veniae paenitentiae salubritate conscivit.
[5] Tantum enim in innocentia sua fiduciae reposuerat, ut mortem non
periculo oppressus refugere, sed metu vacuus appetere videretur.
Dan
11.14.15 (p. 328,14 )
[1] Quin etiam, propassis utrimque
brachiis, ante aram fati securus occubuit; ubi dum, victimae more
prostratus, percussorem exspectat, immissae per fenestram lanceae mortifico
iactu confossus, pium mortis sacrificium edidit, profusoque militum
sanguine, suum ad ultimum erogavit.
[2] Enimvero crebris undique telis petitus corpus immobile tenuit nec ante
loco, quo cubabat, excessit, quam feretro mandaretur exstinctus.
[3] Ex cuius sanctissimis vulneribus plus gloriae quam cruoris effluxit.
[4] Quippe praesentis vitae exitu initium melioris accepit, hostili iudicio
punitus, divino servatus.
[5] Felix eorum parricidium, qui, quem terrestrium virtutum orbe exemerant,
caelestium usibus applicabant caducaque et fragili potentia spoliatum
solidae atque aeternae felicitatis compotem statuerunt.
[6] Sed et clandestina eius virtus perlucidis postmodum experimentis
enituit.
Dan
11.14.16 (p. 328,26 )
[1] Haec audiens regina patriam cum filio
impubere repetit, geminis post se relictis filiabus; ex quibus Ingertha
Folconi, Sueticae gentis nobilissimo, nupta Benedictum Kanutumque filios
habuit iisdemque mediantibus Birgerum, qui et nunc exstat, Suetiae ducem,
cum fratribus suis nepotem accepit.
[2] Verum ex Caeciliae matrimonio Ericus, Gothorum praefectus, Kanutum cum
Karolo procreavit, ex quibus generosissimarum imaginum numerosa posteritas
clara propinquitatis serie cohaerens emersit.