Dan
0.2.1 (p. 6,3 )
[1] Huius itaque regionis extima partim soli
alterius confinio limitantur, partim propinqui maris fluctibus includuntur.
[2] Interna vero circumfusus ambit Oceanus, qui sinuosis interstitiorum
anfractibus nunc in angustias freti contractioris evadens, nunc in
latitudinem sinu diffusiore procurrens complures insulas creat.
[3] Quo fit, ut Dania mediis pelagi fluctibus intercisa paucas solidi
continuique tractus partes habeat, quas tanta undarum interruptio pro varia
freti reflexioris obliquitate discriminat.
[4] Ex his Iutia granditatis inchoamentique ratione Danici regni principium
tenet, quae sicut positione prior ita situ porrectior Theutoniae finibus
admovetur.
[5] A cuius complexu fluminis Eydori interrivatione discreta cum aliquanto
latitudinis excremento septentrionem versus in Norici freti litus excurrit.
[6] In hac sinus, qui Lymicus appellatur, ita piscibus frequens exsistit,
ut non minus alimentorum indigenis quam ager omnis exsolvere videatur.
Dan
0.2.2 (p. 6,16 )
[1] Huic etiam Fresia minor adiacet, quae a
Iutiae prominentia subsidentium camporum ac gremii devexioris inclinata
recessu maximos frugum proventus beneficio Oceani inundantis assequitur.
[2] Cuius refluxionis vis plus utilitatis an periculi incolis afferat,
ambiguum exstat.
[3] Siquidem tempestatis magnitudine perruptis aestuariis, quibus apud eos
maritimi fluctus intercipi solent, tanta arvis undarum moles incedere
consuevit, ut interdum non solum agrorum culta, verum etiam homines cum
penatibus obruat.
Dan
0.2.3 (p. 6,23 )
[1] Post Iutiam insula ad orientem versus
Fionia reperitur, quam a continenti angusti admodum aequoris interiectus
abrumpit.
[2] Haec sicut ab occasu Iutiam, ita ab ortu Sialandiam prospectat,
conspicua necessariarum rerum ubertate laudandam.
[3] Quae insula amoenitate cunctas nostrae regionis provincias antecedens
medium Daniae locum obtinere putatur, ab extimae remotionis limite pari
spatiorum intercapedine disparata.
Dan
0.2.4 (p. 6,29 )
[1] Ab huius ortivo latere occasivum Scaniae
media pelagi dissicit interruptio, opimam praedae magnitudinem quotannis
piscantium retibus adigere soliti.
[2] Tanta siquidem sinus omnis piscium frequentia repleri consuevit, ut
interdum impacta navigia vix remigii conamen eripiat nec iam praeda artis
instrumento, sed simplici manus officio capiatur.
Dan
0.2.5 (p. 7,1 )
[1] Ceterum Hallandia ac Blekingia ab
integritate Scaniae ceu rami duplices ex unius arboris stipite promeantes
Gothiae Norvagiaeque longae declinationis spatiis diversisque recessuum
interstitiis adnectuntur.
[2] Verum apud Blekingiam apta meantibus rupes mirandis litterarum notis
interstincta conspicitur.
[3] Siquidem a meridiano mari in deserta Werundiae petrosa porrigitur
semita, quam binae lineae exiguo discretae spatio protractis in longum
ductibus amplectuntur; inter quas medio loco planum factis ad legendum
figuris undiquesecus exaratum ostenditur.
[4] Quod licet adeo situ inaequale exsistat, ut modo montium alta
proscindat, modo vallium ima praetereat, eodem tamen tenore litterarum
vestigia servare dignoscitur.
[5] Quarum significationem rex Waldemarus, sacri Kanuti fausta proles,
admirationis causa cognoscere cupiens, misit, qui rupem permeantes
patentium illic characterum seriem curiosiori indagatione colligerent ac
postmodum virgulis quibusdam sub iisdem formarum apicibus adnotarent.
[6] Qui ideo nihil ex iis interpretamenti comprehendere potuerunt, quod
ipsa caelaturae concavitas, partim caeno interlita, partim commeantium
adesa vestigiis, figuratae protractionis speciem obtrito calle confuderat.
[7] Unde conspicuum est etiam petrinae soliditatis rimas diutino madore
complutas aut sordium colluvione aut irrigua nimborum instillatione
concrescere.
Dan
0.2.6 (p. 7,20 )
[1] At quoniam regio haec Suetiam Norvagiamque
tam vocis quam situs affinitate complectitur, earum quoque, sicut et
Daniae, partes ac climata memorabo.
[2] Quae provinciae septentrionali polo subiectae Bootemque et Arcton
respicientes ipsum frigentis zonae parallelum ultima sui porrectione
contingunt; post quas humanis sedibus locum inusitata algoris saevitia non
relinquit.
[3] Ex quibus Norvagia saxei situs deformitatem naturae sortita discrimine
rupibus infecunda ac scopulis undiquesecus obsita glaebarum vastitate
tristes locorum salebras repraesentat.
[4] In cuius parte extima ne noctu quidem diurnum sidus occulitur, ita ut
continui solis praesentia alternos horarum dedignata successus utrique
tempori pari luminis administratione deserviat.
Dan
0.2.7 (p. 7,30 )
[1] Ab huius latere occidentali insula, quae
Glacialis dicitur, magno circumfusa reperitur Oceano, obsoletae admodum
habitationis tellus rerumque veri fidem excedentium et insolitorum eventuum
miraculis praedicanda.
[2] Illic fons est, qui fumigantis aquae vitio nativam rei cuiuslibet
originem demolitur.
[3] Sane quicquid fumi huius exhalatione respergitur, in lapideae naturae
duritiam transmutatur.
[4] Quae res mirabilior an periculosior exsistat, in dubio positum constat,
cum fluidam aquae teneritudinem tantus obsederit rigor, ut admotum
quidlibet fumidoque eius vapore perfusum in lapidis proprietatem, forma
dumtaxat superstite, subita conversione transmutet.
[5] Ibidemque complures alii latices referuntur, qui modo crescentis
lymphae copiis adaucti plenisque exundantes alveis crebras in sublime
guttas iaciunt, modo torpentibus scatebris vix ab imo conspecti profundis
subductioris terrae latibulis absorbentur.
[6] Quo fit, ut exuberantes proxima quaeque spumarum candore conspergant,
exinaniti nullo visus ingenio capiantur.
[7] In hac itidem insula mons est, qui rupem sideream perpetuae
flagrationis aestibus imitatus incendia sempiterna iugi flammarum
eructatione continuat.
[8] Cuius rei admiratio supradictis aequatur, cum tellus extremis subiecta
frigoribus tanti caloris fomentis exuberet, ut ignium perennitatem arcanis
instruat nutrimentis aeternumque fovendis ardoribus praebeat incentivum.
[9] Huic etiam insulae certis statutisque temporibus infinita glaciei
advolvitur moles; quae cum adventans scabris primum cautibus illidi
coeperit, perinde ac remugientibus scopulis fragosae ex alto voces ac varii
inusitatae conclamationis strepitus audiuntur.
[10] Quamobrem animas ob nocentis vitae culpam suppliciis addictas illic
algoris magnitudine delictorum pendere poenas existimatum est.
[11] Huius itaque molis excisa particula, quantiscumque nodorum condulis
obseretur, mox ut supradicta glacies terris avellitur, claustra
custodiamque frustratur.
[12] Stupet animus admiratione plenus, dum res inextricabilibus seris
obsita ac multiplici impedimentorum perplexione conclusa sic molis, cuius
pars erat, discessum insequitur, ut omnem observationis diligentiam
inevitabilis fugae necessitate decipiat.
[13] Est et illic aliud glaciei genus montium iugis ac rupibus intersertum,
quod certis vicibus constat superioribus ad ima deiectis infimisque rursum
ad superna reflexis versili quadam mutatione transponi.
[14] In cuius assertionis fidem affertur, quod quidam, dum planum forte
glaciale percurrerent, in obiectas voragines hiantiumque rimarum penita
provoluti paulo post exanimes fuerint nulla glaciei rimula superstante
reperti.
[15] Quamobrem a compluribus existimari solet, quod quos fundae glacialis
urna desorbuit, eosdem postmodum supinata reddiderit.
[16] Illic etiam fama est pestilentis undae laticem scaturire, quo quis
gustato perinde ac veneno prosternitur.
[17] Sunt et alii fontes, quorum scatebra cerealis poculi proprietatem
imitari perhibetur.
[18] Sunt et ignes, qui cum lignum consumere nequeant, aquae mollitiem
depascuntur.
[19] Est et saxum, quod montium praerupta non extrinseca agitatione, sed
propria nativaque motione pervolitat.
Dan
0.2.8 (p. 8,34 )
[1] Et ut paulo altius Norvagiae descriptio
replicetur, sciendum, quod ab ortu Suetiae Gothiaeque contermina aquis
utrimquesecus Oceani vicinantis includitur.
[2] Eadem a septentrione regionem ignoti situs ac nominis intuetur, humani
cultus expertem, sed monstruosae novitatis populis abundantem, quam ab
adversis Norvagiae partibus interflua pelagi separavit immensitas.
[3] Quod cum incertae navigationis exsistat, perpaucis eam ingredientibus
salutarem reditum tribuit.
Dan
0.2.9 (p. 9,5 )
[1] Ceterum Oceani superior flexus Daniam
intersecando praetermeans australem Gothiae plagam sinu laxiore contingit;
inferior vero meatus eius Norvagiaeque latus septentrionale praeteriens ad
ortum versus magno cum latitudinis incremento solido limitatur anfractu.
[2] Quem maris terminum gentis nostrae veteres Gandwicum dixere.
[3] Igitur inter Gandwicum et meridianum pelagus breve continentis spatium
patet, maria utrimquesecus allapsa prospectans; quod nisi rerum natura
limitis loco congressis paene fluctibus obiecisset, Suetiam Norvagiamque
conflui fretorum aestus in insulam redegissent.
[4] Harum ortivas partes Skritfinni incolunt.
[5] Quae gens inusitatis assueta vehiculis montium inaccessa venationis
ardore sectatur locorumque complacitas sedes dispendio lubricae flexionis
assequitur.
[6] Neque enim ulla adeo rupes prominet, quin ad eius fastigium callida
cursus ambage perveniat.
[7] Primo siquidem vallium profunda relinquens scopulorum radices tortuosa
gyratione perlabitur sicque meatum crebrae declinationis obliquitate
perflectit, donec per sinuosos callium anfractus destinati loci cacumen
exsuperet.
[8] Eadem apud finitimos mercium loco quorundam animalium pellibus uti
consuevit.
Dan
0.2.10 (p. 9,21 )
[1] Suetia vero Daniam ab occasu Norvagiamque
respiciens a meridie et multa orientis parte vicino praeteritur Oceano.
[2] Post quam ab ortu quoque multiplex diversitatis barbaricae consertio
reperitur.