Dan
14.4.1 (p. 378,25 )
[1] Interiectis diebus Waldemarus, divi
Kanuti filius, armis tunc primum per aetatem maturus, sed paterna in Kanuto
merita perosus, Suenoni se iungit, in eius castris militiae tirocinium
habiturus.
[2] Cuius favor plurimum Suenoni virium conciliavit.
[3] A quo paternae praefecturae dignitate donatus, Kanutum quendam, Henrici
filium, sub Kanuto Magni filio eiusdem beneficii titulis inhiantem, crebra
belli congressione perdomuit.
[4] Nec minor ipsis mediocris rei quam regibus summae aemulatio erat.
[5] Semper autem ad Waldemarum victoria redundavit.
[6] Erat autem Kanutus insignis facundia, sed moribus effusissimus.
Dan
14.4.2 (p. 378,34 )
[1] Sueno, et fortunae favore et virium
incrementis accinctus, in Fioniam excedit, mox aemulum apud Iutiam
persecuturus.
[2] Ubi ab exsule quodam Ethlero sollicitatus, bellum in Holsatios parat,
abunde minora ad traiciendum navigia promittente.
[3] Incolae siquidem, quo transitus impeditior foret, pontem convulserant.
[4] Venientibus Eidoram promissoris incuria binas tantum naviculas
exhibuerat, quarum altera Sueno suos praecedere cupiens, saniore militum
sententia revocatur, rogatus propositum hostium aliena traiectione
praenoscere neque propriis rem periculis explorare.
[5] Siquidem haud procul iis latebram esse, partem copiarum, quantam a se
superandam crediderint, irrupturis.
[6] Nec falsa praedictio fuit.
[7] Holsatii quippe, vicinis se saltibus occultantes, patienter primorum
aditum praestolantur transvectisque, quos a se capi posse confiderent,
procursu facto omnes aut neci aut captioni subiciunt, quamquam Danis in
propulsando periculo animus non deesset, utpote qui nec fugere possent et
in regis oculis pugnam edere necesse haberent.
[8] Ita nostros ad virtutem capessendam et salutis desperatio et praesens
ducis incitabat aspectus.
[9] Quorum periculis exturbati scapharum magistri circa palos medio amne
defixos haerebant, neque residuos transvehere neque translatos referre
ausi.
[10] Itaque nec regi ad procedendum nec victis ad resiliendum opi fuere.
Dan
14.4.3 (p. 379,12 )
[1] Interea Kanutus, sumptuosis militiae
impensis oneratus, non minorem Occidentis humanitatem invenit, quam
Orientis nuper expertus fuerat.
[2] Siquidem agrestium placide tractatorum stipendia contraxit, tali
Iutorum beneficio usus, quale pridem apud Sialandios acceperat.
[3] Huius Sueno congressu vitato Scaniam revisit, exiguis militiae
reliquiis integram aemuli manum attentare formidans.
[4] Interiecto tempore, receptis pretio captivis, securus Iutiam adire
constituit.
[5] Peragranti Fioniam Ebbonis e vita nuntiatur excessus.
[6] Cuius fato deiectus, relatis in Sialandiam copiis, praesens belli
propositum deserit militemque plangere quam aemulum incessere maluit.
[7] Adeo enim familiariter eo est usus, ut nihil in foro, nihil in castris
absque ipsius administratione curaret inque privatis ac publicis negotiis
prorsus ex eius arbitrio sententiaque penderet.
Dan
14.4.4 (p. 379,24 )
[1] At ubi recens funeris maeror exolevit,
bellum novaturus per Fioniam in Iutiam decurrens, Wibergenses regiorum
vectigalium immunitatem pactos ad bella pro se suscipienda perduxit.
[2] Huc Kanutus magnis Orientis viribus succinctus advehitur, victor haud
dubie futurus, ni suadentibus amicis equestrem militiam pedestri mutasset.
[3] Siquidem optimates eius, superiorum bellorum admoniti, quibus rem
infeliciter equitando gessere, ne fugae facultas ignavos abriperet,
necessitatem sibi inferre tentantes, equorum adminicula summovenda
duxerunt.
[4] Kanutum cum paucis equitibus peditum medium faciunt, belli merita
aestimaturum.
Dan
14.4.5 (p. 379,33 )
[1] Nec alias Sueno rebus suis impensius
diffidebat.
[2] Ut autem hostes ultro militiae expedimentis exui vidit, summa spe
extremam desperationem mutavit; neque enim ignorabat equitatu vacuos lentam
et ignobilem militiam edituros plusque sibi praesidii demere quam duramenti
consciscere.
[3] Et ne ei similis manus deesse videretur, Wibergenses utpote rei
equestris ignaros pedestri proelio militare praecepit; nonnullos inter
sagittarios et funditores dispertit.
[4] His levia tormenta saxaque iactilia pro armis fuere.
[5] Proxime iis ab utroque latere equites iungit, mox hostium terga
pressuros.
[6] Committendi taliter proelii praecipuus auctor ei Waldemarus exstabat,
corpus annis tenerum, animum industria praevalidum habens.
[7] Is siquidem pedites peditibus opponendos, latera autem et terga ab
equitibus incessenda docuerat.
Dan
14.4.6 (p. 380,5 )
[1] Kanutus, dupliciter instructi hostis
consilium ex apparatu cognoscens, opportunitatem insidiis negare disposuit;
quibus ut copiam demeret neque suos a tergo circumveniri pateretur, opus
impetu ratus, totam manum in consertissimos pedites inducit eosque passim
et varie resistentes paene omnes oppressit.
[2] Nec ea tamen virtute periculum propulit; quippe Sueno utrimque ex
latere adversarios partito equitatu circumvolat, deturbatisque equis, quos
retro aciem fugae metu locaverant, ancipiti incursu conclusos exagitabat.
[3] Quod ubi videt Kanutus, transversis aciem principiis instruit
revocatamque a peditibus pugnam ad equites transtulit.
[4] Quippe a tergo instantibus ora advertere necesse habuit.
[5] Sueno vero, cum et armis diffideret et equorum pericula formidaret,
transversis eos proeliis fatigare, non manum cum iis acie conserere, non
pugnandi copiam facere, sed incerto Marte ludificatos aestu ac lassitudine
superandos curabat, eos gravissime adortus, qui communi acie longius
excedentes audacius semet propulsandis obiecere periculis.
Dan
14.4.7 (p. 380,19 )
[1] Variis igitur irruptionibus lacessiti
crebroque impetu et obliquis concursibus lacerati, tandem virium inopia ad
tantam corporis lassitudinem pervenerunt, ut praeter communem belligerandi
morem in ipso certaminis ardore sessione pausarent.
[2] Cumque nec ad fugam nec ad pugnam vis ulla suppeteret, dum sollicite
salutis praesidia circumspiciunt, oppidum, cuius paulo ante incolas
fuderant, composita acie paulatim accedere tutissimum ducunt, subsidii loco
hostium tectis usuri.
[3] Eo igitur servatis ordinibus incessum emovent, procuratis, qui a tergo
curarent hostemque retrogradi pellerent.
[4] Tanta plerumque necessitatis fiducia est.
Dan
14.4.8 (p. 380,28 )
[1] Tunc Barcho quidam, promptissimus
suenonis miles, ab adversariis undique circumventus, innumeram manum
admirabili solus virtute sustinuit.
[2] Tandem, offusis sudore oculis, repulso clipeo, ambas bipenni manus
inserere, promiscue caedem facere, hostes ac socios iuxta ferire, nulli
propius instanti parcere.
[3] Quo viso Waldemarus, cui multa secum ex veteri convictu familiaritas
erat, memoria priscae caritatis evectus, equo ocius advolat, extremis amici
rebus adesse cupiens.
[4] Quem Barcho adversarium ratus, relata bipenni instantem appetit.
[5] Sed Waldemarus praerepto eo ictum ocior antevenit.
[6] Manubrio solo scapulae eius vehementer impacto ferrum excidit.
[7] Vix hominem inter tot arma, tot hostes obnixius contra nitentem servare
potuit.
[8] Diu tandem obluctatum abducit invitumque saluti restituit.
[9] Qui postquam se ab amicissimo salutari captione pertrahi videt,
libenter quidem eius opem excipere dixit, sed non ita uti hac velle, ut
captivorum more clunes equi sequendo foedum de se spectaculum faciat.
Dan
14.4.9 (p. 381,1 )
[1] Verum ex parte Kanuti alii confestim
fugam facere, pars oppido latebram quaerere, nonnulli per medias eius
plateas erumpere.
[2] Kanutus ipse per angustissimas vici partes equo vectus eripitur.
[3] Occupati, qui in vicum profugerant, et in unam aedium captivi
traduntur.
[4] Ad quos introgresso rege, Helias, Ripensis antistes, circumspectis
omnibus, hortulanum regi aemulandum aiebat, qui utilibus herbis incrementa
conciliat, noxiis locum vacuefacit.
[5] Quod dictum, specie horridum, si quis altius mente perspiciat, summa
industria procuratum fateatur necesse est.
[6] Abscise enim rem, sed copiose disseruit.
[7] Cui si Sueno obsecutus fuisset, profecto omnem aemuli fiduciam
sepelisset.
[8] Qui licet iniuriarum nomine vindictam a captis exigere potuisset, ad
mitiorem tamen sententiam ingenita sibi pietate deflexus, plerisque
redimendi copiam fecit aliosque sacramento, alios sponsione in fidem
acceptos morte multare passus non est.
[9] Ex quibus binos dumtaxat, peculiaribus flagitiis obsitos, alterum, quia
taetram latrociniis vitam egerat, alterum, quod optime de se merentem virum
per insidias dormientem oppresserat, capite poenas solvere iussit, in
neutro belli, in utroque sceleris negotium puniens.
[10] Complures ex superioribus, tributae sibi salutis immemores, acceptum
ab hoste beneficium, repetita Kanuti militia, neglexerunt, iisque pristina
fides recenti carior erat.
[11] At Kanutus, ab Alaburgo Liuthusium petens, apud vitricum Suerconem
exsul aliquamdiu demoratus est.
[12] Huic siquidem, occiso Magno, Kanuti mater coniugio obvenit.