Dan
4.2.1 (p. 91,19 )
[1] Interea, defuncto Rorico, Wiglecus regnum
adeptus Amlethi matrem omni petulantiae genere fatigatam regiis opibus
vacuefecerat, filium eius, fraudato Lethrarum rege, cui dignitatum iura
dandi tollendique ius esset, Iutiae regnum occupasse conquestus.
[2] Quam rem Amlethus tanta animi moderatione excepit, ut, Wigleco
splendidissimis victoriae suae manubiis donato, calumniam beneficio
rependere videretur.
[3] Quem postmodum, exigendae ultionis occasione suscepta, bello lacessitum
devicit atque ex occulto hoste manifestus evasit.
[4] Fiallerum Scaniae praefectum exsilio adegit, quem ad locum, cui
Undensakre nomen est, nostris ignotum populis concessisse est fama.
Dan
4.2.2 (p. 91,28 )
[1] Post haec, cum a Wigleco Scaniae
Sialandiaeque viribus recreato per legatos ad bellum provocaretur, mirifica
animi industria duas circa se res, quarum alteri probrum, alteri periculum
inesset, fluctuari pervidit.
[2] Sciebat quippe sibi, si provocationem sequeretur, imminere vitae
periculum, si refugeret, instare militiae probrum.
[3] Praeponderavit tamen in contemplatore virtutum animo servandae
honestatis cupido, obtuditque cladis formidinem impensior laudis aviditas,
ne solidus gloriae fulgor meticulosa fati declinatione corrumperetur.
[4] Animadvertebat quoque tantum paene inter ignobilem vitam et splendidam
mortem discriminis interesse, quantum dignitas a contemptu distare
cognoscitur.
[5] Tanta autem Herminthrudae caritate tenebatur, ut maiorem futurae eius
viduitatis quam propriae necis sollicitudinem animo insitam gestaret
omnique studio circumspiceret, qualiter ei secundas nuptias ante belli
ingressum conscisceret.
[6] Quamobrem Herminthruda virilem professa fiduciam ne in acie quidem se
eum deserturam spopondit, detestabilem inquiens feminam, quae marito morte
conseri formidaret.
[7] Quam promissionis novitatem parum exsecuta est.
[8] Nam cum Amlethus apud Iutiam a Wigleco acie interemptus fuisset, ultro
in victoris praedam amplexumque concessit.
Dan
4.2.3 (p. 92,9 )
[1] Ita votum omne femineum fortunae varietas
abripit, temporum mutatio dissolvit, et muliebris animi fidem lubrico nixam
vestigio fortuiti rerum casus extenuant, quae sicut ad pollicendum facilis,
ita ad persolvendum segnis variis voluptatis irritamentis astringitur atque
ad recentia semper avidius expetenda veterum immemor anhela praeceps
cupiditate dissultat.
Dan
4.2.4 (p. 92,14 )
[1] Hic Amlethi exitus fuit, qui, si parem
naturae atque fortunae indulgentiam expertus fuisset, aequasset fulgore
superos, Herculea virtutibus opera transscendisset.
[2] Insignis eius sepultura ac nomine campus apud Iutiam exstat.
[3] Wiglecum tranquillam ac diutinam regni procurationem emensum morbus
consumpsit.