Dan
14.18.1 (p. 404,1 )
[1] His ita compositis, Kanutus in
Sialandiam, cuius iam possessionem adeptus fuerat, Waldemaro comitante,
praecedit, Suenonem brevi subsecuturum hospitio suscipere cupiens.
[2] Quem postridie Ryngstadio susceptum expertus, dum in eius occursum
bonae fidei studio pergeret, Ryngstadicae religionis praelatum cum Radulfo
equite Theutonico obvium habuit, affirmantem nuntiatum fuisse Suenoni cum
armatorum multitudine eum venire.
[3] Hausit ergo cum suspicione cautelam, argumentoque perfidiae sumpto,
contionem, quae eo forte die magna popularium frequentia gerebatur,
declinato Suenone, petivit.
Dan
14.18.2 (p. 404,10 )
[1] Waldemarus vero, apud quem fides
suscipioni praeponderabat, pacti fiducia Suenonem constantius quam cautius
petebat.
[2] Stabant milites regis gregatim armati, Kanutum et Waldemarum, dummodo
pariter affuissent, necare iussi.
[3] Comperta alterius absentia, Sueno, revocatis satellitibus, multa
venientem gratulatione prosequitur.
[4] Percontantem illum, cur, nullo discrimine impendente, comitibus
uteretur armatis, quid rumoris acceperit, edocet.
[5] A quo compluribus perfidiae probris laceratus, consilium propositumque
suum summa animi dissimulatione suppressit.
[6] Roskildiam deinde, Kanuto, cui illic hospitalitatis ius erat,
invitante, procedens, nocte per ludos et comissationem exacta, diluculo
Thorberni vicum haud procul urbe situm cum paucis petivit, perinde ac
parvulae filiae, quae illic educabatur, cernendae caritate perductus.
[7] Ferunt tunc uxorem Thorberni dixisse mirari se eum in hanc condicionis
vilitatem adductum, ut, quod totum gesserat, eius tertia parte contentus
haberi sustineat.
[8] Quod dictum, ab indignatione profectum, Suenoni ingens irritamentum
facinoris fuit.
Dan
14.18.3 (p. 404,25 )
[1] Vespera appetente, mittuntur a Kanuto,
qui cenatum eum accerserent.
[2] Quos Thorbernus perquam iucunde excipiens, cum super regis mora
rogaretur, debilitatem capitis, ex balnearum fumo et vapore contractam,
tarditatis eius causam astruxit.
[3] Sueno vero, cum exspectationis suae excusationem afferre vellet, cum
filia admodum parvula infantilibus blandimentis iocatum se dixit.
[4] Discors causae redditio percontatoribus notabilis fuit.
[5] Quorum hortatu urbem repetens, inter consortes, quasi per aetatem
honoratior, medio sedendi loco receptus est.
[6] Mensis post epulas amotis, cum, minutioribus poculis passim et varie
discurrentibus, convivii hilaritas augeretur, calculorum ludum poposcit,
gloriatus se eius apprime peritum, quod exsul hoc maxime iucunditatis
genere delectari consueverit.
[7] Quod dictum, iactantiae simile, re vera acerba calamitatis recordatio
fuit.
[8] Sed tabulato non suppetente, ne lusui quidem vacatum est.
[9] Inter cetera cantor Germanicus, fugam Suenonis exsiliumque cantilena
complexus, varias ei contumelias, formatis in carmen conviciis, obiectabat.
[10] Quem ob hoc acrius a convivis increpitum Sueno, dissimulata molestia,
fortunas suas liberius recinere iubet, perquam libenter se post aerumnas
malorum meminisse confessus.
Dan
14.18.4 (p. 405,4 )
[1] Crepusculo appetente illatisque ex more
luminibus, miles Suenonis Thetlevus, qui paulo ante convivio egressus
fuerat, reversus in regiam, occasionem edendi facinoris oculis animoque
tacitus perlustrabat.
[2] Cumque paulisper attonito stupentique similis constitisset, Kanutus
eum, propasso in terram amiculo, sedere sibi proximum iubet.
[3] Ille tantae eius dignationi gratias habens, aede excedit, e vestigioque
regressus exiguo capitis motu Suenonem accersit.
[4] Quem signi tam latentis ignarum Kanutus a Thetlevo vocatum edocet.
[5] Cui cum Thetlevus exsurgenti paululum insusurrasset, quotquot
Suenoniarum partium affuere, iis in colloquium admixti, collatis in orbem
capitibus, nemini remotiorum exaudienda tractabant.
[6] Tunc Kanutus, perinde ac insidiarum praescius, Waldemarum brachiis
attrectatum osculo petivit.
[7] Causam blandimenti, cum minime sic se alias gerere consueverit, ab eo,
cui osculum tulerat, interrogatus suppressit.
Dan
14.18.5 (p. 405,17 )
[1] Interea Sueno, relictis in aede
militibus, per posticum in conclave devertit, praeeunte puero luminis
gerulo.
[2] Mox in Kanutum et Waldemarum a subornatis ferrum destringitur.
[3] Sed Waldemarus, ocius sede exsiliens, manum amiculo obvolutam non solum
applicatis capiti suo gladiis obiecit, sed etiam Thetlevum acrius in se
ruentem pectoris impulsu humi praecipitavit.
[4] Cum quo pariter et ipse collapsus, femur quam gravissime sauciatus est.
[5] At ubi primum pedibus se excepit, recepti vulneris immemor, dum
perruptis obstantium globis, foribus exsiliret, quidam obscuro loco obvius
arrepta cinguli ipsius pensilia, retentare eum conatus, abrupit.
Dan
14.18.6 (p. 405,26 )
[1] Interea aliis, ne noctis errore facinus
impediretur, fenestras reserantibus, Thetlevus humo resiliens Kanutum
dexteram gladio obtendentem a fronte confodit.
[2] Excipit semianimem Absalon, Waldemarum esse ratus, fluidumque cruore
caput manibus ac sinu complexus, inter ipsos armorum strepitus salutem suam
quam regis curam neglegere praeoptabat, reliquiis spiritus adhuc in eius
pectore palpitantibus.
[3] Tandem Kanutum a se teneri cultus indicio expertus, permixtum maerori
gaudium habuit.
[4] Docibus, vir prima audacia, dum regis necem in auctores vindicare
conatur, occiditur.
Dan
14.18.7 (p. 405,34 )
[1] itaque noctis obscuro neminem discerni
patiente, in eos, qui valvas propius accessissent, stricto ferro
proruebatur, quia tenebrarum accessio, hostesne an commilitones adessent,
incertum fecerat.
[2] Igitur Constantinus, qui primo inter Kanuti necessarios loco fuerat, ne
exitu prohiberetur, Absalonem, in cuius iam gremio complexuque Kanutus
spiritum deposuerat, ad unum ostiorum accedere, quo tutior sibi in reliquum
procursus pateret, tacite postulabat, parenteque eo, seorsum elapsus, ab
iis, qui foris versabantur, exceptus opprimitur.
[3] Absalon vero, propior eius petitioni quam suae saluti, Kanuti corpore
reverenter amoto, securus periculorum in armatos progreditur crebrasque
eorum interrogationes confessione sui nominis absolvere dignatus non est.
[4] Itaque constantia taciturnitatis adiutus, salutarem inter hostes
egressum habuit.
Dan
14.18.8 (p. 406,8 )
[1] Cui Radulfus medio ponte obvius tam
taetri facinoris non auctores modo, sed etiam conscios exsecrabatur, ab
eius se culpa alienissimum protestatus.
[2] Hunc Petrus cognomine Thenia magno secutus impetu, per ludibrium
Absaloni comminando discessit.
[3] At ille ad australem atrii portam, quo Trinitatis aedes ambitur,
progressus, infesto satellitum occursu praepeditur.
[4] Cuius caput, gladiorum multitudine circumfusum, quidam, forte cum aliis
superveniens, non solum ferri corporisque sui pio vindicavit obiectu, sed
etiam quendam, a pectore eum confodere gestientem, poenas sibi, si non
desisteret, daturum minatus, salutare ei diffugium conciliavit.
[5] Absalon quoque, tempestiva corporis declinatione percussorem evitans,
tunica, qua latus eius proxime tegebatur, telum excepit.
[6] Ita, ne Danicae reparationis spes penitus elaberetur, futurum patriae
columen fortuna servavit.
Dan
14.18.9 (p. 406,20 )
[1] Inde digressus, cum in Ramsø
vicum nocturno itinere pervenisset, attonitum solitario eius adventu
villicum, nuntiatis, quae Roskyldiae inciderant, paene exanimem reddidit.
[2] A quo vegetiore equo donatus, primum sororem, quam Petrus quidam in
matrimonio habebat, deinde matrem petivit.
[3] Quae cum ex eo Kanutum occisum, Waldemarum vero graviter affectum
cognosset, plus maeroris ex eorum clade quam ex filii incolumitate
voluptatis contraxit.
Dan
14.18.10 (p. 406,26 )
[1] Interea Waldemarus, duos dumtaxat e
suis casu comites assecutus, gressum femoris debilitate negatum vitae
cupiditate provexit.
[2] Igitur incedendi usum, vulnere debilitatum, a necessitatis violentia
mutuatus est.
[3] Adeo corporis dolores animi metus extenuat.
[4] Deinde sequacium ope equo impositus, in eum forte vicum, casu ductante,
pervenit, ad quem fortunae eius nuntius Absalon paulo ante praecesserat.
[5] Quem postquam ex villico recenter ad matrem discessisse cognovit,
praeviis locorum peritis post eum contendit.
[6] Adeo corpoream ipsius debilitatem duratrix infirmitatis humanae
necessitas confortabat.
[7] Illic, procurato vulnere femoreque fascia circumligato, noctis
reliquias exegit.
Dan
14.18.11 (p. 406,35 )
[1] Diluculo Sueno, collectis civibus,
nocturnis aemulorum insidiis appetitum se queri, amiculum, quod de
industria confoderat, ostendere, Kanutum et Waldemarum hospitalitatis
violatores, periuros, latrones, parricidas appellare, gratias Deo
replicare, quod amborum facinus alterius nece propulerit, auxilia adversum
superstitem implorare.
[2] Assertis eius, quia fraus in propatulo fuerat, fides delata non est.
[3] Deinde, ne Waldemaro maritimae fugae locus suppeteret, totius insulae
navigiis confodi iussis, solitudines quoque, quibus eum irrepsisse
crediderat, exquisitius indagandas curabat.