Dan
10.22.1 (p. 302,17 )
[1] Interea Sueno, tametsi rara fautorum
ope subnixus, belli cum Magno fortunam experiri decrevit, cumque paucis et
incompositis adversus multitudinem manum conserere cunctatus non est.
[2] Igitur in Iutia prius maritima, deinde terrestri pugna sinistris
congressus auspiciis, utraque victus concessit in Fioniam, nec armis maior
quam agmine fuit.
[3] Cumque se omni auxilio desertum nec hostium tantum, sed etiam suorum
contemptu perfusum videret, Sialandiam Scaniamque praetergressus, Suetiam
paternae necessitudinis fiducia petere cogitabat.
Dan
10.22.2 (p. 302,25 )
[1] Quem Magno terra marique pertinacius
insequente, in Iutiam se repente Sclavicus effudit exercitus.
[2] Quorum irruptio dubium victori effecit, fugacemne hostem pellere an
imminentem excipere debuisset.
[3] Quidam enim gentis illius nobilissimus, duodecim filiis, maritimis
praedonibus, apud Daniam spoliatus, Iutorum fines ferro orbitatem ulturus
invasit.
[4] Quamobrem Magnus perseverantissimis popularium precibus committendi
proelii auctorem agere postulatus, omisso aemulo, a domestico hoste in
externum arma convertit et quasi privatae affectionis oblitus publicam
induit, ne suas quam regni partes curiosius egisse videretur.
[5] Nec dubitavit alienigeni sanguinis dux, summa adhuc fluctuante, in se
ipsum dubiae potestatis transferre periculum.
[6] Nocte vero, quam belli dies insecutus est, quietem eius certae
praedictionis species adumbravit.
[7] Quippe somnum capienti imago cuiusdam obversata praedixit hoste eum
superiorem futurum inque aquilae nece victoriae fidem auspiciaque
sumpturum.
Dan
10.22.3 (p. 302,38 )
[1] Expergefactus rex visionis ordinem die
postera magna cum omnium admiratione vulgavit.
[2] Sed et somnio omnem consentaneum fuit: progresso namque exercitu,
aquilam, quae in quiete demonstrata fuerat, comminus considere conspectam
pernici equo advolans hasta petivit, fugamque alitis veloci iaculo
praecucurrit.
[3] Itaque novitate rei ad spem victoriae spectatores erexit.
[4] Arripuit igitur omnem exercitus atque fortuito aquilae occasu
certissimam hostium ruinam interpretatus est.
[5] Cuncti quippe, eventum somnio congruisse cernentes, perinde atque
securi rerum in fortunam suam acceptae rei praesagium referunt et quasi
indubitatam vincendi sortem pari mentium alacritate praesumunt.
[6] Quos eo audaciae ipsa auspicii religio provehebat, ut iam sibi
victoriam ante oculos proponentes absque respectu periculorum certatim in
proelium prosilirent.
[7] Quibus primam pugnandi occasionem corripientibus eodemque eventu quo
omine dimicantibus, caeduntur funditus Sclavi.
Dan
10.22.4 (p. 303,12 )
[1] Victor Magnus felici pugna popularibus
percarus evasit, eorumque propensiore subsidio roboratus, ad persequendum
regni aemulum redit, eo quidem instantius, quod rerum successus, quo plus
sibi gratiae peperit, hoc magis Suenonis favorem absumpsit aversoque vulgi
animo magnopere residuum eius debilitavit auxilium nec solum contrahendarum
virium spem sustulit, sed etiam contractas excussit.
Dan
10.22.5 (p. 303,18 )
[1] Quin etiam Guthscalus Sclavicus inter
ceteros, qui infelicis eius militiae stipendia deseruerant, diu se sub
alienis auspiciis rem infeliciter gessisse considerans, cum domino nihil
spei relictum animadverteret, militem exuens, defectorem agere non erubuit
suamque experiri fortunam quam alienam sequi tutius duxit, ut, cum regem
meliora speraturum diffideret, paternae saltem neci ultionem non negaret.
[2] Consilio respondit eventus; siquidem gestis varie bellis Sclaviam suae
dicionis effecit, utque externis rebus infractus, ita domesticis invictus
apparuit.
[3] Nec quaesitae dominationis felicitate contentus, Saxoniam postmodum
parentis necem ultus obtrivit, parvae gloriae regnum aut divitias reputans,
si non ultionem opibus adiecisset.
Dan
10.22.6 (p. 303,28 )
[1] Adeo autem Magnus ob vindictam finium
suis carus haberi coeptus est, ut omnium consensu Boni cognomine
censeretur, quodque aliorum moribus tribui assolet, fortunae laudibus
impetraret.
[2] Sueno vero, desperatis iam rebus, in Scaniam, ut diximus, profectus,
Suetiam (nam paternum inde genus traxerat) revisere proponebat.
[3] Quem Magnus concitato animi impetu subsecutus, cum oppidum Alexstathiam
praeteriret, deturbato per occursum leporis equo, trunco, cuius praeacuti
forte stipites eminebant, adactus exstinguitur.
[4] Corpus eius, Norvagiam relatum, Throndemi in regiorum monumentorum area
sepulturam possedit.
[5] Ita Suenoni, angustissimis fortunae casibus implicato omnique mortalium
ope defecto, praesidium supernae pietatis affulsit, regnumque, quo illum
fortunae iniquitas spoliavit, eiusdem beneficium reddidit.