Dan
14.19.1 (p. 407,5 )
[1] Igitur Waldemarus, tribus dumtaxat
comitibus fretus, non per abdita nemorum aut inacessa paludum, sed per
tenues admodum saltus errabat, tutiora ratus loca, quae minus hosti
suspecta fuissent.
[2] Hesbernus quoque cum aliquot procul in planitiem mittitur, qui se
patentioribus interdum campis, Waldemarum simulaturus, ostenderet.
[3] Complures quoque duce eo variis in locis multitudinem suam regiae
transitionis simulatione conspiciendam praebebant.
[4] Cumque demum Iutiam accedi placuisset, familiaris ei faber navigium,
quo in eam traiceretur, reficere iussus, metuens, ne Suenoni poenas daret,
operam suam sub specie coactionis extorquendam perdocuit.
[5] Igitur Hesbernus, officinam eius agrestium frequentia completam
ingressus, imprimis eum fictae precis commento sollicitat.
[6] Refectionem abnuenti inicit manus nexumque deducit; abstractus
artificium praebuit.
[7] Itaque sub iniuriae simulatione et amico utiliter paruit et apud
Suenonem sibi impunitatem salubriter conciliavit.
Dan
14.19.2 (p. 407,19 )
[1] Tunc armamentis commeatibusque per
Hesbernum exhibitis, Waldemarus noctu suis navigationem orsus, coorta
subito tempestate, inusitatam maris saevitiam expertus est.
[2] Ipsis quoque militibus, immanium undarum aspergine perlutis, tantum
algoris incessit, ut, singulis corporis partibus hebetatis, ne velum quidem
ad navigationis commodum circumferre potuerint.
[3] Praeterea tanta nimbi vis antennam impulit, ut inter undas effracta
decideret; nec minus imbrium quam fluctuum moles navigium onerabat.
[4] Gubernator omnia freto permittens, abiecto regimine, quo proram
deflecteret, ignarus, solum venti imperium exspectabat.
[5] Aer quoque, crebris internitentium fulminum ignibus micans, ingenti
nubium fragore concrepuit.
[6] Tandem per summam nimborum rabiem insulae cuidam errore navigationis
appulsi, detractum undis navigium, quod ancora retentare nequiret,
circumstantium arborum ramis in foros detortis, quo minus lapsum
collideretur, tenacius astrinxerunt.
[7] Eadem nox Sclavos ad Hallandiam mille quingentarum navium classe
appulsos naufragio obruit.
[8] E quibus quotquot vivi in litus evaserant, ferro periclitati sunt.
Dan
14.19.3 (p. 407,35 )
[1] Diluculo Waldemarus, administrato per
Hesbernum viatico, militibus abunde firmatis, secundo mari in Iutiam
pervenit.
[2] Wibergum progressus Suenonisque dolum pro contione causatus, omnium
animos ad maestitiam lacrimosa fortunae suae narratione deflexit.
[3] Cuius assertioni non minus miserationis quam fidei vulneris praesentia
conciliavit.
[4] Itaque nescias, miserior plaga an felicior fuerit.
Dan
14.19.4 (p. 408,1 )
[1] At Sueno, fugae eius opinione accepta,
refectis navibus, quas ante quassaverat, expeditionem in Iutiam parat.
[2] Tunc mater Absalonis et soror egregium virilis industriae facinus
edidere: siquidem, ut regis transitum morarentur, navigia, quibus traicere
destinabat, nocturno tempore dissecanda curarunt.
[3] Quorum Sueno refectioni diutius immoratus, cum redintegratis omnibus in
Fioniam pervenisset, Waldemarus, ocius aemulo occurrendum existimans,
primis eum lutiae liminibus prohibere constituit.
[4] Quo cognito, in Sialandiam se contulit, eiusque et Scaniae populo per
edictum contracto, privatis armis publica miscet auxilia.
Dan
14.19.5 (p. 408,10 )
[1] Interea Waldemarus, incertum belli
suspicatus eventum, repetito Wibergo, nuptias agit, tum ut eos facilius
sibi, qui Kanuto militaverant, ascisceret, tum ne pulcherrimae sponsae
castitatem hostibus forte delibandam servaret.
[2] Deinde expeditione coire iussa, Randrusium petit, Sialandiam, quod
Suenoni receptaculo esset, armis attentare constituens.
[3] Ex Suenonis quoque militia complures, ob immane eum scelus perosi,
Waldemaro se iungunt, tanti facinoris reatum auxiliorum fomentis prosequi
nefas ducentes.
Dan
14.19.6 (p. 408,17 )
[1] At Sueno, qui bellum inferre quam
excipere speciosius duceret, magnitudinem animi sui intra unius insulae
fines concludere nequiens, navigiis e Fionia Sialandiaque petitis ad Iutiam
appulit, iisdemque intra Dyursae fluminis alveum recipi iussis, cum
promptissimis equitum sub dubia oppidanorum fide Wibergum concessit.
[2] Quod cum Waldemarus per transfugarum quendam expertus fuisset,
auxiliaribus qua poterat celeritate contractis, ad exturbandam hostium
classem Saxonem et Iurisium cum navalibus copiis mittit.
[3] Quorum auctoritatibus moti Sialandenses, navigatione reflexa, plus
propinquorum monitis quam regis imperio tribuendum putarunt eiusque
desertores quam horum hostes exsistere maluerunt.
[4] Verum Fionienses, apud quos plus regis quam privatorum respectus
valuit, spreti monitus poenas vapulando luere, pulsatique dedere fugam,
quam sospites abnuerant.
[5] Nec quicquam Sueno malorum aegrius tulit.
Dan
14.19.7 (p. 408,30 )
[1] Post haec Hesbernus, hostium consilia
cognoscere iussus, cum prope Wibergum susceptae speculationis gratia
pervenisset, Suenonis Randrusium petentis obvium contemplatur exercitum.
[2] Igitur, ne res diligentius quam fortius explorare videretur,
praecedentium quosdam effusius obequitantes hasta validius appetitos
militari virtute prostravit.
[3] Quorum equos potitus comitum ope per devium abstrahendos curavit.
[4] Tunc Suenoniani, propinquas hostium copias arbitrantes, armatura
propere sumpta lectissimisque equorum conscensis, bello se praeparant.
[5] At postquam inaequalia loca permensis prospectum planities dedit, solum
contuentes Hesbernum, post eum promptissimos dirigunt.
[6] Quibus ille, volucri fisus equo, tanto semet intervallo surripuit, ut
interdum quieti descendendo consuleret.
[7] Cumque insecutores frustra se eius occupationi inhiasse conspicerent,
alloquium ipsius sub fidei promissione eminus vociferando deposcunt.
[8] Negat eorum se colloquia suspecturum Hesbernus, quod lubrica fide
serotinis esse temporibus consueverint, facetissime iis perfidiam, quam
recenter Roskyldiae patrarant, obiectans.
[9] Ex quibus Petrum dumtaxat cognomine Thenia antiquae societatis fiducia,
accepta fide, propius accedere passus, cum super Waldemaro pluribus
rogaretur, reliqui, inter se equis de industria concurrentes, insidias ei
sub exercitationis simulatione tendebant.
Dan
14.19.8 (p. 409,9 )
[1] Tunc Petrum Hesbernus, quid animi sociis
esset, advertere postulat.
[2] Ille, fidem suam commilitonum perfidia quassandam veritus, obversa
hasta, confixurum se, qui in Hesbernum irruisset, exclamat.
[3] Quorum fraudem Hesbernus per angustos deverticuli recessus praepropere
pontis cuiusdam transitu praecucurrit intentasque lateri hastas cuspidis
suae frustrabatur obiectu.
[4] Cumque eos identidem dignis perfidiae conviciis affecisset, procul inde
discedens, obvios forte commilitones de hostium insecutione edoctos
propinquis viae fruticibus occultavit ac protinus ipse equo desiluit.
Dan
14.19.9 (p. 409,17 )
[1] Qui vero in eius captionem intenderant,
nondum hac spe deposita, cursum dirigere perseverabant.
[2] Quibus ille procul conspectis, equum insilit eiusque latera crebris de
industria verberibus attundendo ficto cursum labore confecit.
[3] Igitur insequentes, conceptam intercipiendi eius spem maiori conamine
prosequentes, acrius equos urgere coeperunt, haud dubie ab hostibus
capiendi, nisi insidiantium quidam, exspectationis impatiens, per nimiam
occursandi cupidinem ocius latebris erupisset.
[4] Itaque ex unius procursu datum sibi insidiarum indicium existimantes,
ad socios impigre relabebantur, aliena impatientia quam sua providentia
feliciores.
[5] Ita Hesbernus, nisi sociorum imprudentia vetuisset, calliditate
perfidiam ultus fuisset.
Dan
14.19.10 (p. 409,27 )
[1] per quem Waldemarus hostes imminere
comperiens, nondum se committendi belli viribus abundare confisus, iunctum
vico pontem, ne iis pervius foret, partim discindi iubet.
[2] Itaque et tutum militi munimentum et opportunum contrahendis viribus
spatium ab amne mutuatus est.
[3] Cumque nec Suenoni transeundi facultas nec Waldemaro obviandi voluntas
suppeteret, promptissimi tamen iuvenum, reliquiis pontis praeter imperium
occupatis, iaculis missilibusque certantes, magna fortitudinis experimenta
dedere.
[4] Quippe quia congressionem locus negabat, ad aliquanto mitius pugnae
genus iuvenilium animorum lascivia decurrebat.
Dan
14.19.11 (p. 409,36 )
[1] Waldemarus tandem gerendi fiduciam
belli quotidianis copiarum incrementis adeptus, amne alias superato, hostem
appetere statuit.
[2] Nocte vero, quam belli insecutus est dies, frenatos stare equos
pastuque penitus arceri praecepit, ne satietate graves hebetes forent.
[3] At Sueno, castris sata complexus, ex ipsa agrorum ubertate abunde equos
refici iubet, ignarus stomachi sarcinam cursui impedimento futuram.
[4] Cumque Waldemarus, exercitu in aciem digesto, procederet, cohortem
armis signisque fulgentem e latere conspicatur.
[5] Quam primo hostilem ratus, ex speculatoribus cognoscit socios esse,
quos metuat.
[6] Quibus in aciem receptis, fidentius in hostem tendebat.
[7] Adeo quippe copiis creverat, ut ne a decima quidem exercitus parte
signorum ordines prospici potuissent.
[8] Tunc, quibus a Suenone commissa speculatio fuerat, reversi, immodicas
hostium vires edocent: fatigandam ante multitudinem quam sustinendam esse;
fore enim, ut multum ex eius numero copiisque dies detraheret.
Dan
14.19.12 (p. 410,9 )
[1] Cuius consilii salubritatem, Suenoni
admodum gratam, Achonis cuiusdam Christiarno procreati temeritas repulit.
[2] Siquidem aut pugnaturum regem aut a militibus deserendum esse dicebat,
quippe qui ita sibi consulere nolint, ut rem familiarem proprio spiritu
cariorem hosti impune potiendam relinquere cupiant.
[3] Ad haec memorem esse iubet, quoties exigua manu ingens victoriae decus
acceperit.
[4] Itaque si animos suorum, non numerum metiri velit, plus fiduciae ex
eorum paucitate quam metus ex hostium multitudine concipiendum fore.
[5] Praeterea aciem contemni potius quam metui debere, quam non militum
robur, sed vulgus inerme instruxerit.
[6] Hac exhortatione regem salutari consilio depulsum pernicioso parere
coegit.
Dan
14.19.13 (p. 410,19 )
[1] Ex parte Waldemari iuventus,
ferrugineis succincta tunicis, dextrum aciei latus confecerat.
[2] Quam Suenonici ob eximiam ferri similitudinem vario loricarum genere
excultam rati, in eam cohortem exercitus sui cuneum destrinxerunt.
[3] At ubi specie deceptos se vident, ab his ad regiam phalangem insultum
transferunt.
[4] Illud quoque memoratu dignum, quod Waldemari exercitum tam crebri
corvorum greges intervolasse produntur, ut complures se erectis militum
hastis feriendos obicerent.
[5] Medius acies interequitabat cantor, qui parricidalem Suenonis perfidiam
famoso carmine prosequendo Waldemari milites per summam vindictae
exhortationem in bellum accenderet.
Dan
14.19.14 (p. 410,28 )
[1] Congressuris saepes frugum ambitrix
obstabat, quam, neutro equitatu propter palorum eminentia acumina
transscendere praesumente, Waldemari pedites disicere aggressi, pugnae
principium ediderunt.
[2] Qua Suenonici levi negotio victi, aegre fugam moliebantur.
[3] Quippe equi, nocturno adhuc pabulo onusti, perseveranter cursum
intendere non valebant, quod saturitatis moles citam iis lassitudinem
ingerebat.
[4] Primipilus, delapsus equo, in hostem conversus sparsosque fuga socios
ad pugnam capessendam hortatus, tandem, circumspectis nusquam auxiliis,
signum humi defixum sinistra complexus, dextra propius accedentes
obtruncat.
[5] Ad ultimum, memorabili pugna edita, circumfusae multitudinis viribus
lacessitus obruitur.
Dan
14.19.15 (p. 410,38 )
[1] Sueno, cum paucis ad palustria forte
fuga perveniens, cum luto desidente equi vestigia mergerentur, pedes iter
arripere conabatur.
[2] Sed ne sic quidem caeno onus ferente, etiam arma deposuit.
[3] Postremo, quamquam suorum humeris anniteretur, suprema victus
lassitudine, comitibus aufugere iussis, in arboris unus radice consedit.
[4] Adeo quippe eum vires defecerant, ut ne gradum quidem alieno subnixum
adminiculo proferre potuerit.
[5] A quo quidam suorum per ignaviam discedere omni fato tristius ratus, ab
agrestibus indagandae praedae gratia supervenientibus ante pedes regis
appetitus occubuit.
[6] A quibus et Sueno captus, cum, quis esset, interrogaretur, regis
scribam profitebatur.
[7] Agnitus tandem equoque ob reverentiam maiestatis impositus, sive metus
sive spei instinctu, Waldemaro se praesentari poscebat.
[8] Haec orantis caput agrestium quidam, subito advolans, securi praecidit.
[9] Corpus eius, nullis funeris impensis honoratum, ignobili sepulturae
popularium cura mandavit.
Dan
14.19.16 (p. 411,13 )
[1] Ulvonem bello captum Wibergique
custodiae traditum, Hesberno dumtaxat, quo minus puniretur, obstante,
capitali supplico Kanuti milites affecere, sanguine eius ducis ducis sui
manibus parentandum putantes.
[2] Prensus quoque Thetlevus, cum ad eculeum abstraheretur, primo culpam
apud captores excusare pergebat; postremo, cum sine effectu preces esse
cognosceret, adeo effeminate se gessit, ut virum exuere visus ne lacrimis
quidem abstineret aut planctu muliebremque animum virili corpore clausum
confiteretur.
[3] Itaque prius dedecore, deinde morte multatus, geminam interfecti a se
principis manibus poenam persolvit.
Dan
14.19.17 (p. 411,22 )
[1] Magnus vero, posterioris Erici ex
pelice filius, qui et ipse Suenoniani nominis acrior quam iustior defensor
exstiterat, cum captus ultima se passurum arbitraretur, supra vota
propitiam victoris clementiam expertus est.
[2] Quem Waldemarus sibi a captoribus praesentatum sub respectu cognationis
non spiritu modo, sed etiam honoris ac potestatis incrementis donavit,
cumque abunde esset impunitatem tribuisse, etiam liberalitatem adiecit, ne
destrictum ultorem agendo plus irae quam necessitudini indulsisse
videretur.
[3] Itaque, tametsi iniuriae supplicium deberetur, propinquitati salus
tributa est.
[4] Igitur non minus in adversario affinitatem quam in fautoribus fidem
atque obsequium veneratus, hostem amicis praemio aequavit.
[5] Burysium etiam, ut sanguine sibi, ita animo obsequioque coniunctum,
quod optima ipsius opera adversum Suenonem usus fuerat, tum opibus, tum
etiam honoribus prosecutus est.
[6] Cuius fratrem Kanutum pari munificentia ad praefecturae fastigium
recenter evexerat.
Dan
14.19.18 (p. 411,35 )
[1] Tum vero, qui Kanuticae militiae
comites fuerant, nondum hostium cladibus contenti, communiter regem adeunt,
ut eos, qui Suenoni interficiendi Kanuti consilium dederant, proscriptione
persequeretur, orantes.
[2] Inter ceteros autem Thorberni poenam cupidius expetebant, quamquam is,
cum apud Randrusii pontem dimicaretur, praesentibus, quorum consilio Kanuti
caedes commissa fuerat, huic se perfidiae affinem negabat, auctores eius
acerrime devovens.
[3] At rex, metuens, ne, si tot gentis suae nobiles exsilio multaret,
Kanutum Barysiumque dubia fide suspectos proscriptorum adversum se armis
instrueret, veniam sontibus quam aemulis opem afferre maluit.
[4] Ad ultimum instantium perseverantia victus, ne a Kanuti interfectoribus
remissius ultionem exigere videretur, proscripturum se, quos iussissent,
promisit nec alio pacto patriae redditurum, quam si eorum precibus
revocarentur, quorum sententiis exsilio adacti fuissent.
[5] Sciebat enim facilem humani animi ab odio ad gratiam deflexum exsistere
ac plerumque mortales affectus cum ipsa ipsa rerum varietate consentire.
[6] Nihil enim in his tam asperum reperiri, quod tempus aut casus lenire
non possit.
[7] Ceteris eiusdem gregis, ut iisdem potius bonis militibus uteretur quam
in eos animadverteret, exoratus, ignovit tantoque se iis amicitia propiorem
exhibuit, quanto ipsos ab illius parricidalis commentia remotiores agnovit.