Dan
14.29.1 (p. 444,38 )
[1] Per idem forte tempus Norvagiensium
legati regem petiverant obsecrantes, ut Norvagiae regimen, tot civilibus
bellis corruptum ac taeterrima tyrannorum dominatione distractum iamque
exsangue et ruinae propinquum, eius occupatores incessendo tentaret.
[2] Et quoniam externa nostris hoc loco connexa sunt, quaedam de re
Norvagica summatim cognosse fastidio non sit.
Dan
14.29.2 (p. 445,5 )
[1] Siwardus quidam, summae audaciae, post
multa et praeclara facinora bellis edita ab Haraldo Hyberniensi, cuius
hostis exstiterat, interceptus, cum navi in alto mergendus veheretur, quasi
funus suum inferiis praecessurus, empta de industria potione remiges
oneravit.
[2] Quibus exhilaratis, gubernandi potestatem supremi beneficii loco
poposcit.
[3] Ea re impetrata, nautas impensius edere remigium hortatus, cum
vehementissimum navigii cursum animadverteret, proiecto gubernaculo,
praeceps undas insiluit priusque se litori, quam concitata ratis impetum
correxisset, restituit.
[4] Ita et suo acumine et hostium socordia servatus periculoque, cui
destinabatur, ereptus, Haraldum, amandi gratia noctu castra latenter
egressum, in amplexu pelicis per insidias interfecit, dantem poenas et
sibi, quem ceperat, et Magno, quem regno luminibusque privaverat.
[5] Igitur ut belli titulum apprehenderet, ipsum protinus Magnum
monachalibus saeptis abstractum, tametsi virilibus careret, virum induere
perpulit deiectamque regis fortunam ad pristinum regni fastigium erigere
statuit, ne deesset, cuius auctoritate et titulo bellum adversum Haraldi
subolem susciperetur.
Dan
14.29.3 (p. 445,20 )
[1] Huius itaque nomine et auspiciis fretus
cum tribus Haraldi filiis, Ingone et Sivardo et Osteno, paternum regnum
affectantibus, navali certamine dimicavit.
[2] In quo partim caesis, partim fugientibus sociis, incredibili et
praestantiori humanis viribus fortitudine solus aliquamdiu navigium ab
hostibus vindicavit.
[3] ad ultimum, compluribus eorum prostratis omnique superstitum
multitudine ad se unum opprimendum undique concurrente, singulari nandi
peritia fretus, quamquam hibernum tempus instabat, armis militaribus tectus
profundo se credidit atque sub undis, quas hostium cruore consperserat,
enatans dubium effecit, maiores audaciae specimen in puppi praebuerit an
inter undas agilitatis ediderit.
[4] Siquidem loricam, qua corpus munierat, quo liberius enaret, cum reliqua
armatura sub undis sibi detraxit ac demum, cum capessendi spiraculi gratia
fluctibus emersisset, a quodam familiari suo per habitum hostibus
indicatus, tunicam, qua se prodi suspicabatur, rursum corpus aquis
occultando deposuit.
[5] Sed cum ne sic quidem proditoris notitiam fefellisset, ad extremum
suprema se veste nudavit.
[6] Nec adhuc tamen indice ludificato, cum solus ex sociis superesset seque
haec omnia, quae et callide et animose tentaverat, frustra expertum
animadverteret, tandem fati simulatione profundo diutius immorans,
insidiatoribus, an viveret, dubium reliquit.
[7] Ad ultimum, cum humanae respirationis consuetudine superne aerem
capessere debuisset, cuiusdam forte navigii gubernaculum pertinacissimis
brachiorum amplexibus apprehendit eique aliquamdiu tacitus inhaesit.
[8] Plura tamen elapsionis genera animi firmitate tentasset, si non eum
hiberni frigoris saevitia obstupefactum corporis robur deseruisset.
[9] Tandem cuiusdam altum curiosius contemplantis indicio deprehensus
intercipitur, interceptus vincitur et in contionem hostili sententia
damnandus abstrahitur.
Dan
14.29.4 (p. 446,10 )
[1] Ubi nemine sacerdotum adhibito, qui
delictorum eius confessionem exciperet, eam astantibus modo, quo licuit,
explicavit, praefatus se emendationem ab iis decretam paenitentiae nomine
praebiturum, memor sane, sacerdotali copia non suppetente, et ad privatorum
cognitionem commisa referre licere.
[2] Magno quoque, quem Haraldus Hyberniensis patrem asciverat, se genitum
memorabat.
[3] A cuius generosissimo spiritu etiam inter adhibita sibi supplicia non
descivit.
[4] Primo siquidem verberibus affectus ac deinde malleorum ictibus artuatim
contusus, scilicet ut a cunctis corporis partibus poenae exactae
viderentur, non gemitum, non suspirium edidit, non supplicem aut tristem
vocem emisit, denique nullum doloris indicium praebuit, sed quasi in otio
psalterium relegens, inter sacras preces et sollemnium verborum
nuncupationem spiritum posuit.
Dan
14.29.5 (p. 446,22 )
[1] Felices profecto religionis alumni
forent, si cuncti eo animo mortem amplecterentur, quo eam vir bellicus
amplexatus est.
[2] Fuerit ille insidiosus, pacem patriae corruperit bellumque civibus
intulerit, fortitudine tamen eius impunitas ab hostibus donanda fuerat.
[3] Sed homines vindictae cupidi plus suas ulcisci molestias quam alienae
virtutis insignia venerari meminerant.
[4] Nec in vivum saeviisse contenti, tamquam parum eius exitio satiati, mox
exstinctum patibulo suffixerunt, eadem crudelitate fatum prementes, qua
spiritum torserant, nihilque a se actum existimantes, si saevitiam suam
saltem ab umbris et cineribus continuissent.
[5] At Magnus eodem proelio, quod a Siwardo sub eius auspiciis gestum
fuerat, periclitatus est.
[6] Quem prius oculis, deinde vita privatum, bis luce defunctum crediderim.
Dan
14.29.6 (p. 446,33 )
[1] Post haec summa penes Haraldi filios
fuit.
[2] E quibus Ingo dumtaxat iusto matrimonio ortus, fratribus, quorum alter
Norvagica, alter Hiberniensi pelice editus fuerat, ut ingenuitatis, ita et
morum ornamentis praestabat.
[3] Erat enim omnibus honestatis numeris instructissimus, cum eorum alter
avaritiae maculis respersus, alter luxuriae sordibus obsitus haberetur.
[4] Sed infantiae suae tempore per incuriam nutricis forte sinu delapsus,
ita humo inflictus est, ut, confracto dorso, reliquum vitae tempus gibbo
oneratus exigeret.
[5] In quo quidem homine excellentis animi venustatem corporis deformitate
affecti ludibrio foedatam putares neque discernere queas, maius fortunae
beneficium receperit an opprobrium senserit.
Dan
14.29.7 (p. 447,3 )
[1] Contigit autem, ut eius satellites apud
Berginum oppidum, iurgio cum Siwardi militibus habito, dum socii ab iis
occisi poenas instantius expetunt, non interfectores modo, sed ipsum
Siwardum, saevissimis consternationis furiis concitati, per vim et
seditionem appeterent eumque in aedem fugere coactum, convulsis tabernaculi
claustris, raptum trucidarent, homicidium specie, re vera coniugum suarum
prius ab ipso constupratarum contumeliam ulciscentes.
Dan
14.29.8 (p. 447,9 )
[1] Cuius rei nuntio Ostenus, cum classe
Berginum peteret, per obvios accepto, petendi fratris quam cavendi
cupidior, nihilo minus ad eum processit.
[2] A quo cum debitam sibi regni partem negari animaverteret, paucis eum
affatus discessit vultuque fidem promittens, sed perempti fratris exemplo
perire metuens, fugae se quam novi sceleris auctoribus offerre maluit.
[3] Quem Siwardi interfectores, priori facinore parum contenti, Ingonis
aemulum iudicantes, navalem fugam terrestri mutare compulsum, sed eam ob
nimiam corporis saginam lentius exsequentem, propter litus peditem
occiderunt, duobus regni participibus sublatis a superstite dignitatis et
stipendiorum incrementa sperantes.
Dan
14.29.9 (p. 447,19 )
[1] Quorum scelesta fames, in tantorum
ducum cladem esuriens vixque gemino exsatiata parricidio, ab Haquino
quodam, paternae caedis ultionem petente, postmodum vindicata est.
[2] Siquidem trium fortuna ad unum Ingonem per vim et facinus redacta, non
sustinuerunt Amundus Simonis filius et Philippus aliique complures insignis
industriae viri regnum ei, quod partim proprio, partim alieno scelere
quaesivisset, tutum intentatumque persistere.
[3] Indignum quoque compluribus visum, ut homini ridiculas corporis notas
habenti liberum regnandi locum militum suorum conciliaret impietas.
Dan
14.29.10 (p. 447,27 )
[1] Quapropter Haquinum, quem dixi,
factionis suae ducem creantes eiusque tirocinium regio nomine venustantes,
bellum adversum Ingonem decernunt et quasi Siwardi vel Osteni manes ulturi
crebro pugnam cum hostibus ineunt.
[2] Verum pluribus continuis proeliis subacti, in Suetiam tandem cum
pupillo diffugiunt.
[3] Quos Ingo prope Sialandiam fugandi studio subsecutus, magna hostium
parte propinquas pelago silvas petente, Absalonem per legatos sollicitat,
eos, qui in litoralia nemora profugerant, prendendos curaret.
[4] Quod Absalon honestate sua ac dignitate indignum iudicans, parum
precibus obtemperavit.
Dan
14.29.11 (p. 447,36 )
[1] Appetente hieme, qui cum Haquino
profugerant, patriam repetere adorsi, tamquam fortunam loco mutaturi,
proelio in hiberna glacie conserto, Gregorium, summae post regem dignitatis
virum, manu et consilio promptum, in quo spes et fiducia Ingonis quasi
quodam cardine nitebatur, non minus acumine quam viribus usi, cum omnibus
copiis deleverunt.
[2] Siquidem in eam glaciei partem, cuius firmitatem nocturnis excisionibus
debilitaverant, proelii tempore protractos hostes profundum petere
coegerunt.
Dan
14.29.12 (p. 448,3 )
[1] In quorum morte Ingo maximam spei
partem deposuit, nec secus animo quam viribus fractus, exitiosum sibi
fidissimi fautoris Gregorii interitum ominatus est.
[2] Tandem, instaurato bello, sed adhuc eodem aquarum habitu persistente,
nihilo felicius Gregorio glacialis elementi fortunam tentavit.
[3] Siquidem gelato mari in pugnae locum electo, dum eius duritia quasi
camporum firmitate gauderet, quamquam militum numero praestaret, cum
omnibus paene copiis interemptus est, luensque poenas seu admissi seu
tolerati parricidii, fraternis umbris piacula exsolvit.
[4] Hoc bello, quo nullum maius aut cruentius Norvagia habuit, universum
regni illius columen propemodum a stirpe interiit.
[5] Huius cladis superstes Erlingus cum filio suo Magno admodum parvulo,
sed ad waldemarum artam materni generis propinquitatem habente, ad Iutiam
appulit, ibique in summa regis dignatione versatus, uberes exsilii impensas
et amplissima commeatuum instrumenta percepit.
Dan
14.29.13 (p. 448,16 )
[1] Interea Siwardus quidam per summam
commilitonum invidiam, fortitudinis praemium recepturus, dux ab Haquino
constituitur, idque, aegre ferentibus ceteris, summae seditioni locum
dedisset, ni Erlingus, repente e Dania superveniens, internae factionis
certamen rumpendo novum hostibus negotium peperisset.
[2] Quippe praedictum filium, quod maternum genus cum priscis Norvagiae
regibus communicaret, regem continuo nominavit, ne aut Haquino aemulus aut
Ingoni ultor deesset.
[3] Ita novis rebus increbrescentibus, Haquinus a Siwardo, quod ei impensas
belli negasset, deseritur acieque cum Magno congressus occiditur.
Dan
14.29.14 (p. 448,25 )
[1] Siwardus ad Suetiam dilapsus, dum
interiectis diebus in patriam revertitur, ab Erlingi militibus
interficitur.
[2] Quo evenit, ut obscura et ignobili caede spiritum deponeret, quem
honeste in acie profundere noluisset.
[3] At qui ex Haquini militia superfuerant, partim novarum rerum
cupiditate, partim hostium fortunae invidia accensi, Marci cuiusdam
alumnum, optimae spei puerum, in regem asciscunt.
[4] Nec felicius quam proxime fortunam tentarunt.
[5] Siquidem proelio ab Erlingo obtriti, victoria pariter ac rege privati,
ad Karolum Suetiae regem profugiunt ipsumque belli ducem exposcunt, cui cum
Norvagiae regibus etiam aliqua necessitudinis communio videbatur.
[6] A quo diu promissorum alacritate protracti, postquam eum magis de
proprio regno servando quam alieno obtinendo sollicitum compererunt,
legatos ad Waldemarum auxilium implorantes misere.
Dan
14.29.15 (p. 448,37 )
[1] Tandem ipsi benignioribus responsis
invitati venere.
[2] Quos cum rex supplices recepisset seque per eos, Norvagiae partitione
promissa, sedulo sollicitari animadverteret, tantum belli pondus sola
legatorum adhortatione suscipere stolidum ratus, prius popularium animos
tacitis legationibus tentavit.
[3] Postquam eorum mentes legatorum vocibus consentaneas repperit, absque
cunctatione expeditionem instituit.
Dan
14.29.16 (p. 449,4 )
[1] Quo audito, Erlingus, quam longissimo
secessu potuit, abstrusas Norvagiae partes petivit extremosque patriae
fines fuga amplecti quam primos armis tueri tutius existimavit.
[2] Pauca siquidem navigia, sed habilia fugaeque quam proelio commodiora
paraverat.
[3] Quo evenit, ut regis adventus formidolosus Erlingi fautoribus, hostibus
acceptabilis haberetur.
Dan
14.29.17 (p. 449,9 )
[1] Itaque Waldemaro consultationem cum
amicis habente, quidam, postpositis omnibus, hostes ocissimi persequendos,
alii prius plebis favorem conciliandum auxiliaque popularium contrahenda
docebant.
[2] Sed accelerationis consilium tarditatis sententia superavit.
[3] Igitur Waldemarus ingentem regionis partem prospere permensus magnaque
plebis alacritate receptus, cum ad urbem Sarpam venisset, nomen regium a
Wicensibus sibi decretum suscepit ibique cum popularibus contionem per
summam verborum concordiam habuit.
[4] Quod si, omissis aliis, insequendis hostibus operam praebuisset, haud
dubie regno Danico Noricum coniunxisset.
Dan
14.29.18 (p. 449,18 )
[1] Inde ad oppidum Tunsbergum navigatione
progressus, paucis Erlingi studiosioribus in editam rupem salutis causa
confugientibus, religionem saevitiae praeferens, vicum incendere passus non
est, ne sacras aedes privatis penatibus intersitas communibus flammis
absumeret.
[2] Nemo tamen pontificum, quorum ea tempestate ingens apud Norvagiam
auctoritas erat, eum adire sustinuit, quod quidem eos potius patriae quam
Erlingo tribuisse crediderim.
[3] Ormo autem, quem regis germanum cognominabant, petito Waldemaro, salva
fide, quam Magno dedisset, obsequia pollicetur.
[4] Tandem ob inediam tractu temporis obortam cum rex defectam impensis
expeditionem remitteret, Norvagiensium, qui ad eum transierant, multitudo
poenae metu cum ipso discessit diuque partim regis, partim principum
impensis exsilium sustentavit.