Dan
8.4.1 (p. 217,32 )
[1] Interea classis Danica, ventorum
indulgentia aspirante, septem dierum continuam navigationem emensa,
Calmarna oppidum subiit.
[2] Mirareris late ventis velificatum mare, caelumque ex oculis intenta
antennis lintea eripiebant.
[3] Nam Sclavi ac Livi Saxonumque septem millia classem auxerant.
[4] At per solidum proficiscentibus Scanienses, quod locorum periti essent,
duces ac praevii destinantur.
Dan
8.4.2 (p. 218,5 )
[1] Igitur, ubi praestolantibus Suetis Danicus
supervenit exercitus, Ringo suis, quoadusque Haraldus aciem centuriasset,
patienter considere iussis non ante signa canere praecepit, quam regem
propter aquilas curru compositum aspexissent, praefatus sperare se facile
collabi aciem posse, quae caeci ductamine niteretur.
[2] Praeterea Haraldum supremo aetatis tempore alieni imperii cupiditate
correptum non minus mente captum quam luminibus fore nec opibus exsatiari
posse, qui, si annos respiciat, tumulo paene contentus esse debeat.
[3] Suetis itaque pro libertate, pro patria ac liberis dimicandi
necessitatem incumbere, hostem temeritate atque insolentia suscepisse
bellum.
[4] Praeterea ex parte adversa perpaucos Danos esse, Saxones complures,
aliasque effeminatas gentes in acie stare.
[5] Ob quod cogitare debere Sueones Noricosque, quantum Germanos ac Sclavos
Septentrionalis semper turba praestiterit.
[6] Spernendam ergo aciem fore, quae potius lubrica hominum colluvione quam
solido militum robore contexta videatur.
[7] Nec parum ea oratione militum animos accendebat.
Dan
8.4.3 (p. 218,20 )
[1] At Bruno, Haraldi loco aciem statuere
iussus, cuneo frontem molitur, Hetham vero in dextero latere locat, Haconem
laevo praeficit, Wisnam aquiliferam facit.
[2] Igitur Haraldus curru eminens quam potuit celsa voce beneficia sua
iniuriis a Ringone rependi queritur.
[3] Ab illo sibi bellum inferri, qui regnum suo munere adeptus fuerit.
[4] Ita Ringonem nec senis misereri nec avunculo parcere propriosque motus
cunctae necessitudinis aut beneficentiae respectui praeferre.
[5] Iubet itaque meminisse Danos, ut exteris semper victoriis inclaruerint,
ut finitimis imperare potius quam obsequi consueverint, hortaturque, ne
tantae gloriae decus devictae gentis insolentia labefactari sustineant nec
imperium, quod sibi iuventa florenti pepererant, senectute confecto demi
permittant.
Dan
8.4.4 (p. 218,30 )
[1] Deinde, canentibus lituis, summa utrimque
vi conseritur bellum.
[2] Crederes repente terris ingruere caelum, silvas camposque subsidere,
misceri omnia, antiquum rediisse chaos, divina pariter et humana tumultuosa
tempestate confundi, cunctaque simul in perniciem trahi.
[3] Nam ubi ad teli iactum perventum, intolerabilis armorum stridor
incredibili cuncta fragore complevit.
[4] Vapor vulnerum repentinam caelo nebulam intendebat, dies effusa telorum
grandine tegebatur.
[5] Nec parum in acie funditorum opera valuit.
[6] At ubi pila manu aut tormentis excussa, comminus gladiis ferratisque
clavis decernitur.
[7] Tum vero plurimum sanguinis periclitatum est.
[8] Igitur fessis manare sudor corporibus coepit, mucronumque crepitacula
eminus exaudiebantur.
Dan
8.4.5 (p. 219,1 )
[1] Illic Starcatherus, qui belli huius seriem
sermone patrio primus edidit, prior in acie dimicans Haraldi proceres Hun
et Ella, Hort ac Burgha a se prostratos abscissamque Wisnae dexteram
commemorat.
[2] Ceterum Roa quendam cum duobus aliis, Gnepia et Garthar, a se in acie
vulneratos occubuisse declarat.
[3] Iisdem Scalki patrem, tacito nomine, applicat.
[4] Idem fortissimum Danorum Haconem a se in terram prorutum seque ab eo
ita mutuo vulneratum testatur, ut exsertum thorace pulmonem cervicemque
medio tenus scissam, manum quoque uno truncam digito gerens excederet
bello, diuque hiscens plaga nec cicatricis capax nec medelae habilis
videretur.
Dan
8.4.6 (p. 219,10 )
[1] Eodem teste puella Weghbiorg in hostem
dimicans Soti pugilem acie stravit.
[2] Eandem athletarum caedibus imminentem Thorkillus Thelemarchiae ortus
emisso per chordam spiculo traicit.
[3] Tanta enim vi periti arcuum Gutones nervos intenderant, ut clipeos
quoque iaculis transverberarent.
[4] Nec alia efficacior caedis exstitit causa.
[5] Loricas galeasque perinde ac inermia corpora sagittarum acumina
penetrabant.
Dan
8.4.7 (p. 219,16 )
[1] Interea Ubbo Fresicus, promptissimus
Haraldi miles ac prae aliis habitu corporis insignis, praeter undecim, quos
in acie vulneraverat, viginti quinque delectorum pugilum interfecit.
[2] Ii omnes Sueti sanguine fuere vel Gothi.
[3] Deinde primam aggressus aciem consertissimos hostes insilit palantesque
metu Sueones hac illac hasta gladioque dispellit.
[4] Et iam paene res in fugam cesserat, cum Hadder, Rolder et Gretir,
aemulatione virtutis athletam adorti, publicam perniciem privato redimere
periculo statuerunt.
[5] Verum comminus instare veriti spiculis procul agendum curabant, sicque
crebrescentibus iaculis eminus Ubbo confoditur, nemine propius cum ipso
manum conserere praesumente.
[6] Centum quadraginta quattuor sagittae prius pectus proeliantis
obsederant, quam, lapsis corporis viribus, solo poplitem daret.
[7] Tum demum per Throndos eosque, qui Dala provinciam colunt, ingens a
Danis clades accepta est.
[8] Nam summa sagittariorum vi recruduit bellum, nec alia res nostris
perniciosior fuit.
Dan
8.4.8 (p. 219,30 )
[1] At Haraldus, cum defectam lumine senectam
ageret, triste suorum murmur exaudiens, intellexit superiorem hostibus
arrisisse fortunam.
[2] Igitur ut erat falcato curru vectus, Brunonem aurigae per insidias
officio fungentem, qualem Ringo in centurianda acie tenorem habuerit,
cognoscere iubet.
[3] Qui, paulum soluto in risum vultu, corniculata illum acie proeliatum
respondit.
[4] Quo audito, rex trepidare animo coepit ac per summam admirationem
percontari, quo Ringo talem ordinandi agminis doctrinam auctore
contraxerit, maxime cum Othynus disciplinae huius traditor ac repertor
exstiterit, nec ab ipso quispiam praeter se novum hoc rei bellicae
documentum perceperit.
Dan
8.4.9 (p. 219,39 )
[1] Ad quod silente Brunone, subiit regem
Othynum hunc esse, olimque familiare sibi numen impraesentiarum dandae vel
subtrahendae opis gratia versiformi corporis habitu tegi.
[2] Cui mox supplicare obnixius coepit, uti Danis, quibus ante clementer
affuerit, supremam quoque victoriam tribuat complementumque beneficii
origini exaequaret, eidem se prostratorum manes muneris loco dedicaturum
pollicitus.
[3] At Bruno, nihil obsecrantis precibus motus, repente excussum curru
regem arietavit in terram ereptamque cadenti clavam in ipsius caput
detorsit proprioque eum gestamine interfecit.
[4] Iacebant circa currum regis innumera exstinctorum corpora, rotarumque
fastigium congeries funesta vincebat.
[5] Temonem quoque cadaverum cumulus exaequaverat.
[6] Nam in acie Ringonis ad duodecim millia proceres exanimati sunt; at ex
parte Haraldi praeter popularium stragem ad triginta millia proceres
corruerunt.