Dan
14.33.1 (p. 455,10 )
[1] Itaque principibus graves periculorum
motus et difficilia rei Danicae tempora attendentibus, filio Waldemari
Kanuto regios honores decernere placuit, qui non solum paternae maiestatis
futurus possessor, sed etiam praesens dignitatis socius nosceretur, ut
haberent proceres, ad cuius nomen titulumque decurrerent, si quid de regis
capite fortuna variaret.
[2] Quorum prudentia rex ac benevolentia delectatus, probata sententia,
regni maiestatem cum sanguine suo participare non damnum honoris, sed
claritatis incrementum putavit primatumque voces ad regium nomen filio
deferendum contionando perduxit.
Dan
14.33.2 (p. 455,19 )
[1] Qua de re universi exercitus consensu
habito, Burisius dumtaxat, sive tacita regni affectatione sive rei novitate
permotus, nullam paene vocem suffragiis attulit.
[2] Qui cum ob hoc se regi suspectum esse sentiret, taciturnitatem suam non
odii, sed amoris indicem affirmabat, quod Daniae regnum a pluribus amice
participatum esse memoriae xxxxxx, et crebra antiquitatis experimenta sint
inter patrem et filium de rerum dominio bellum crevisse.
[3] Verum tamen se, si regiae voluntatis praescius fuisset, silentium non
acturum; tacuisse vero, quod rem neque ab ipso neque ab amicis praecognitam
habuisset.
[4] Ea silentii excusatione iram regis in dissimulationem convertit.
Dan
14.33.3 (p. 455,28 )
[1] Idem, peracta expeditione, cum ceteris
Daniae primatibus apud Roskyldiam Kanuti miles sollemni more fieri iussus,
aliis imperio obtemperantibus, id facere recusavit eaque re magnam sibi
concupitae dominationis suspicionem conscivit.
[2] Verum hunc imperii contemptum quaesitis callide rationibus protegere
perstitit, praefatus se, exstante eo, cui primam fidem dederit, alius
militem non futurum nec adduci posse, ut pristinum obsequium recenti
permutet remque tam patriae consuetudini quam honestati inimicam committat,
quippe cum nemo Danorum dividuo famulatus officio teneri soleat solisque
Saxonibus hunc servitiorum morem stipendiorum cupiditas faciat; nam si
inter duos unius obsequium communicantes bellum incideret, amborum miles
alterutrum iuvando fidem utrique servare non posset.
[3] Nec regi ad iram mitibus responsis placidoque vultu tegendam aequa
simulatio defuit.
Dan
14.33.4 (p. 456,1 )
[1] Quem cum Hallandiam petendo comitem
haberet, tamquam insidias sibi nectentem tacitus notavit.
[2] Quam ut effugeret suspicionem, imperata se facturum spondebat, si
potentiam eius rex beneficiorum incrementis extendere voluisset et, sicut
ipse regnum, quod eatenus electio variabat, hereditarium efficere gestiret,
ita quoque necessariorum suorum liberis suppares dignitates et minores
potentias perpetua hereditatis lege fruendas tribueret.
[3] Itaque praecipuam Iutiae partem Absalonis auxilio pactus, Kanuto
supplex fore sustinuit; haudquaquam tamen solidam regis amicitiam
recuperavit; ea enim regiae irae pertinacia erat, ut semel accensa funditus
exstingui non posset.