link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.15.1 (p. 394,3 )
[1] Interea Sclavorum expeditio ad orientales Sialandiae partes inusitatae multitudinis classe nuntiatur ingressa. [2] Qui quoniam rus ante vastarant, cuncta praedae vacua praetergressi, inopinatam aggredi Roskildiam statuunt. [3] Igitur, ne fumi indicio proderentur, incendio penitus abstinebant. [4] Accedebat eorum audaciae, quod ex speculatoribus otiosam urbem regemque procul ex ea profectum acceperant. [5] Quo nuntio instructi, intacto rure, eam contentius petebant. [6] Ex quibus nonnulli pernicioribus equis suburbium prope liminaque civitatis accesserant. [7] Rex ipse, dum nocturnam vigiliam sopore avidius redimit, sero paratu tanti discriminis nuntium excipiebat.

Dan  14.15.2 (p. 394,12 )
[1] Primus ex Danis Radulphus, equestris militiae apprime peritus, promptioris equi beneficio in hostem occurrit. [2] Sed cum solitarius esset, nunc evitando hostes, nunc persequendo, opem ab exercitio mutuatus est. [3] Quoties inculta camporum offenderat, ob armaturae molem aegrius fugam conficiebat; nam Sclavos simili pondere vacuos liberior equorum pernicitas adiuvabat. [4] Quo viso, plus viribus equi quam velocitati confisus, cursum ad cultiores agros de industria dirigere coepit. [5] Igitur caballi, quibus vires parum suppeterent, officiente stipula, praestantem robore equum imitari non poterant. [6] Ita dum agilitatis equinae certamen ad virium conamen transtulit, ab instantibus occupari nequivit; quippe densior seges plus vilium iumentorum quam robusti animalis cursum debilitavit. [7] Interrogatus, quis esset, mercatorem respondit. [8] Percontantibus, quasnam merces haberet, respondit arma, quibus equos commutare soleret; sed et eum, quem insideret, hoc sibi mercimonio obvenisse subiunxit. [9] Regem quoque Roskildiae esse rogatus asseruit. [10] Illis eum necessarios suos allocuturum urbe nuper excessisse dicentibus, egressum quidem eum, sed reversum astruxit. [11] Quod quia cum speculatorum affirmatione non conveniebat, in mendaciis duxerunt. [12] Idcirco autem Radulphus circa regis statum veris utendum putavit, quod, si qua a se veraciter ederentur, contrario modo hostibus credidit existimanda.

Dan  14.15.3 (p. 394,31 )
[1] Interea regii equites, ut quisque apparatu velox ac manu strenuus erat, Radulpho admixti, in unam cohortem se receperant, incursaturi illico hostem, ni Radulphus intuitu paucitatis auxilia sociorum exspectanda duxisset. [2] Tantam iis victoriae certitudinem assidua bellorum felicitas suggerebat. [3] Contra Sclavi revocatos a praeda socios in aciem corrogant. [4] Radulphus, ubi primum excitati pulveris indicio regem affore deprehendit, supervenientis auxilii fiducia proelium facit. [5] Cedentibus Sclavis cum pedites necarentur, equites, seorsum in globum contracti, prius velut ex consulto terga vertebant, mox imminentem a tergo regem, equitum eius paucitate conspecta, conversi fugarunt. [6] Quos Radulphus, intermissa peditum strage, cum suis adortus, in veram et praecipitem fugam coegit. [7] Sed ab iisdem longius insectandis, quod equis praestarent, revocatus, admixta regia cohorte, ferrum ad pedites retulit. [8] Fugientibus tanta adhuc praedandi cupiditas inerat, ut occisorum arietum corporibus pellem cursitando detraherent. [9] Quantum in illorum pectoribus avaritiae clausum putemus, qui inter extrema pericula, abiectis armis, ignobilem praedam et vilia fugae impedimenta, quo melius sibi consulerent, deserere passi non sunt! [10] Paucissimi ex iis, in litus elapsi, per lubricum pelagi nando navigia petiverunt. [11] Nonnulli, fuga cupidius inita, caeco metu undas ingressi, passim exanimati sunt, praecipitato in mare spiritu, quem ab hoste servare studuerant.

Dan  14.15.4 (p. 395,9 )
[1] Interea Sclavorum equites, velut ex abdito provolantes, victoriam regi e manibus per insidias eripere conabantur. [2] Igitur Dani, dum ad finem pugnae perventum autumant, proelium iterant. [3] Quorum virtute victi Sclavi, fuga avidius sumpta, adeo salutem suam ferro subtrahere gestiebant, ut per maritimae rupis ardua semet cum equis effeminato pavore praecipitantes, vitam finirent et inter scopulos spiritum deformi corporum ruina deponerent, quem audacter in acie profundere dubitassent. [4] Abducendis igitur navigiis ob ingentem nautarum stragem aegre remigia suppetebant.

Dan  14.15.5 (p. 395,17 )
[1] Iisdem temporibus, effusis piraticae habenis, a Wandalicis finibus Eidoram usque omnes per Orientem vici incolis vidui ruraque culturae expertia iacuere. [2] Sialandia ab ortu et meridie marcida situ vastitate torpebat. [3] Siquidem agrestium inops patriae loco praedonibus fuit. [4] Fioniae nihil residuum praeter paucos incolas piratica fecerat. [5] Falstria, spatio quam virtute contractior, incolarum fortitudine parvitatis damna pensabat; quippe tributarii ignara iugi aut pacto hostem aut viribus summovebat. [6] At Lalandia, tametsi Falstriae granditate praestaret, pacem tamen pensione petebat. [7] Cetera vastitas occuparat. [8] Itaque non armis, non urbibus confisum; anfractus aequorum, quo minus piratas admitterent, praelongis palis ac sudibus obstruebantur.

Dan  14.15.6 (p. 395,27 )
[1] advertens igitur rex nutantes patriae res et iam paene collapsas se propriis viribus a piratica vindicare nequire, Henrici ducis, cuius insignes ea tempestate vires fuere, adversum Sclavos opem pecuniis promerendam putavit. [2] Cui mille quingentas argenti libras mercedis nomine pollicitus, publica collatione summam explevit. [3] At Henricus, cuius venalis magis quam utilis amicitia esset, pecuniam assecutus, vel quia noluit vel quia nequivit, parum stabiliter in promisso se gessit. [4] Ita rex, non accepta pace, dum patriae rebus consulere quaerit, miseriam eius dedecore cumulavit. [5] Quae res adversum eum popularium iram acrius destrinxit, deforme ducentium pacem censu, non armis exquiri communemque patriam regis vitio esse deceptam.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek