Dan
6.9.1 (p. 169,25 )
[1] Videns autem Starcatherus eos, qui
Frothonem oppresserant, in summa regis dignatione versari, concepti furoris
magnitudinem acerrimo oculorum habitu prodidit internosque motus externo
oris indicio patefecit, occultam animi procellam aperta luminum saevitia
testatus.
[2] Denique, Ingello se regiis dapibus delenire cupiente, edulium repulit,
quod vulgaris cibi vilitate contentus peregrina admodum obsonia fastidiret
communibusque apulis assuetus nullius gulam saporis oblectatione palparet.
[3] Interrogatus, cur fronte tam nubila regiae liberalitatis obsequio uti
noluisset, reperiendi Frothonis filii gratia Daniam sibi petitam asseruit
nec eius, qui petulantis stomachi ingluviem operosa dapum ubertate
farciret.
[4] Hoc enim familiaris regi Theutonum luxus egerat, ut excoctas aquis
epulas deliciosae satietatis studio rursum igni torrendas praeberet.
Dan
6.9.2 (p. 169,37 )
[1] Post haec Ingelli mores intactos
praeterire non passus, in eius caput omnem reprehensionis amaritudinem
transtulit, impietatis damnatum, quod nimiae saturitatis usu oscitans
partam edendo crapulam foeda ructatione exhalaret Saxonicamque imitatus
illecebram amplissimis a sobrietate excessibus aberrasset, adeo virtute
vacuus, ut ne minimam quidem eius umbram consectaretur.
[2] Maximae autem illi turpitudinis cumulum accedere memorabat, quod in
ipso militiae tirocinio ulciscendi parentis immemor, neglecta naturae lege,
paterni sanguinis carnifices benevolentia atque officio amplecteretur,
iniquissime meritos amantissima caritate complexus, eosque, in quos quam
acerrime animadvertere debuerat, non modo impunitate donasset, verum etiam
convictu ac mensae honore dignos iudicasset, a quibus potius capitale
supplicium sumendum fuisset.
[3] Praeterea hic hoc carmine usus asseritur:
Dan
6.9.3 (p. 170,11 )
[1] Cedat imbellis vetulo iuventus
et senis crebros veneretur annos;
in viro forti numerosa nemo
tempora culpet.
[2] Albicet quamquam senio capillus,
permanet virtus eadem vetustis,
nec fluens aetas poterit virile
carpere pectus.
Dan
6.9.4 (p. 170,19 )
[1] Me gravis sessor cubito repellit,
qui boni formam vitio profanat,
dum gulae parens nihilum diurnis
praerogat escis.
[2] Quando Frothonis comes adnotabar,
militum semper medius resedi
aede sublimis, procerumque primus
prandia duxi.
[3] Sorte nunc versa melioris aevi,
angulo claudor simuloque piscem,
qui vago captat latebram recursu
abditus undis.
[4] Saeculo certe solitus priore
cultius strato recubare fulcro,
inter extremos premor et referta
pellor ab aula.
[5] Pellerer forsan foribus supinus,
ni latus pulsum paries referret
et fugam truso facilem negaret
obvius asser.
[6] Aulici risu populi lacessor
advenae digno vacuus receptu,
aspero carpor sale, dum loquaci
mordeor ausu.
Dan
6.9.5 (p. 171,9 )
[1] Quid novi rumor celeber volutat,
quis tenor rerum, patriae quis ordo?
[2] Gliscerem vestrae regionis actus
advena nosse.
[3] Ut quid, Ingelle, vitio sepultus
vindicem patris remoraris ausum?
[4] Num pii cladem genitoris aequo
pectore ducis?
[5] Quid dapem deses colis otioque
mollior scortis stomachum reclinas?
[6] An tibi parvo patris interempti
ultio constat?
Dan
6.9.6 (p. 171,21 )
[1] Proxime quando, Frotho, te reliqui,
mente praesaga didici, quod armis
hostium certe periturus esses,
maxime regum!
[2] Cumque rus longum tererem viator,
praescius mentem gemitus subibat,
qui, quod hinc esses mihi non videndus,
omine finxit.
[3] Pro dolor! quod tunc aberam remotus
extimos orbis populos lacessens,
cum dolo regis iugulum petebat
perfidus hospes.
[4] Aut enim vindex domini probarer
aut comes poena sociusque fati,
et pari gaudens sequerer beatum
funere regem.
Dan
6.9.7 (p. 172,1 )
[1] Non gulam veni dapibus beare,
cuius enitar vitium ferire,
nec cutis curam sequar aut obesi
gaudia ventris.
[2] Nemo me regum prius inclitorum
exteros iuxta medium locavit,
cui frui primis licuit cathedris
inter amicos.
[3] Suetia veni spatiosa mensus
rura, mercedem ratus affuturam,
si modo cari fruerer reperta
prole Frothonis.
[4] Sed probum quaerens adii gulosum
deditum ventri vitioque regem,
cuius in luxum studium refudit
foeda voluptas.
[5] Claret Haldani ratus esse sermo,
qui brevi nobis cecinit futurum,
quod patri gnaro generandus esset
filius excors.
[6] Degener quamquam reputetur heres,
non opes magni patiar Frothonis
advenis lucro fore vel rapinae
more patere.
Dan
6.9.8 (p. 172,25 )
[1] Ad hanc vocem tremefacta regina detractum
capiti suo redimiculum, quo forte capillitium muliebriter adornabat,
efferato seni tamquam beneficio bilem aversura porrexit. Quo Starcatherus
quam turpissime in os offerentis cum indignatione reiecto, clara rursum
voce recinuit:
[2] Amove, quaeso, muliebre donum
et tuo mitram capiti repone!
Infulas nemo Venerem decentes
fortis adoptat.
[3] Absonum namque est, ut in arma promptis
nexili crinis religetur auro;
mollibus cultus tenerisque turbis
competit iste.
[4] At tuo munus refer hoc marito,
cui placet luxus digitusque prurit,
dum nates versans volucris rubellae
viscera tractat.
Dan
6.9.9 (p. 173,5 )
[1] Uxor Ingelli levis ac petulca
Theutonum ritus celebrare gestit,
instruit luxus et adulterinas
praeparat escas.
[2] Nam novis palpat dapibus palatum,
captat ignoti libitum saporis,
aestuans ferclis onerare mensas
lautius omnes.
[3] Haec viro vinum pateris propinat,
cuncta propenso meditans paratu,
cocta torreri iubet et secundo
destinat igni.
[4] Pascit ut porcum petulans maritum,
impudens scortum natibusque fidens
gratis admissum tolerare penem
crimine stupri.
[5] Assat elixum recoquitque tosta,
prodigo cenam meditata luxu,
neglegens morum vitiique cultrix,
femina turpis.
[6] Haec procax fastu Venerisque miles,
appetens escae, bene temperatos
abdicat ritus simul et gulosas
instruit artes.
[7] Rapulum levi patina liquatum,
praeditas suco tenui placentas
pruriens alvo petit ordinesque
conchyliorum.
Dan
6.9.10 (p. 173,33 )
[1] Non ego magnum memini Frothonem
dexteram fibris volucrum dedisse,
podicem cocti lacerasse galli
pollice curvo.
[2] Quis prior regum potuit gulosus
viscerum putres agitare sordes
aut manu carptim fodicare foedum
alitis anum?
[3] Fortium crudus cibus est virorum,
nec reor lautis opus esse mensis,
mens quibus belli meditatur usum
pectore forti.
Dan
6.9.11 (p. 174,9 )
[1] Aptius barbam poteras rigentem
mordicus presso lacerare dente
quam vorax lactis vacuare sinum
ore capaci.
[2] Fugimus lautae vitium popinae,
rancidis ventrem dapibus foventes;
coctiles paucis placuere suci
tempore prisco.
[3] Discus herbosi vacuus saporis
arietum carnes dabat et suillas;
temperans usus nihil immodesto
polluit ausu.
[4] Lacteum qui nunc adipem liguris,
induas mentem, petimus, virilem;
esto Frothonis memor et paterni
funeris ultor!
[5] Occidet nequam pavidumque pectus,
nec fugax fati stimulum refellet,
valle condatur licet aut opacis
incubet antris.
Dan
6.9.12 (p. 174,29 )
[1] Undecim quondam proceres eramus,
regis Haconis studium secuti;
hic prior Belgo Begathus resedit
ordine cenae.
[2] Hic famis primae stimulum licebat
aridis pernae natibus levare;
ventris ardorem rigidi domabat
copia crusti.
[3] Offulam nemo vapidam petebat;
quisque communes celebrabat escas;
simplici tantum stetit apparatu
cena potentum.
[4] Vulgus externum fugiebat esum,
nec fuit summis epuli libido;
ipse rex parvo meminit modestam
ducere vitam.
[5] Mellei temnens speciem saporis
combibit tostum Cereris liquorem,
nec parum coctis dubitabat uti,
assa perosus.
[6] Mensa perstabat modico paratu
exhibens sumptum tenui salino,
ne quid externo variaret usu
docta vetustas.
[7] Amphoras nemo paterasve quondam
intulit mensis; dolio profudit
poculum promus, nec erat catillis
copia pictis.
[8] Nemo transacti venerator aevi
cantharis iunxit teretes diotas,
nec cibis lancem cumulavit olim
comptus agaso.
[9] Non brevi concha cyathove levi
prandium vanus decorabat hospes;
nunc recens morum facies pudenda
omnia pressit.
Dan
6.9.13 (p. 175,29 )
[1] Aere quis sumpto toleraret umquam
funus amissi redimi parentis
aut loco patris peteret necati
munus ab hoste?
[2] Qui valens heres subolesque fausta
talibus iunctum latus applicaret,
ut viri nervos vacuaret omnes
pactio turpis?
[3] Unde, cum regum tituli canuntur
et ducum vates memorant triumphos,
pallio vultum pudibundus abdo
pectore tristi.
[4] Cum tuis nil eniteat trophaeis,
quod stilo digne queat adnotari,
nemo Frothonis recitatur heres
inter honestos.
Dan
6.9.14 (p. 176,9 )
[1] Improbis quid me laceras ocellis,
qui reum patris veneratus hostem
panibus tantum tepidoque iuri
crederis ultor?
[2] Vindices quando scelerum probantur,
quo minus mentem pudeat profanam,
aurium prompto vacuatus usu
esse peropta!
[3] Saepe nam virtus aliena suevit
conscium culpae lacerare pectus,
et boni fama premitur malignus
pectore sensus.
[4] Appetas ortum licet aut remotus
occidentali regione degas,
seu situm mundi medium sequaris
concitus istinc,
seu plagam caeli gelidam revisas,
qua poli vertex patet impetuque
versili sphaeram rapit et propinquam
despicit Ursam,
te pudor late comes insequetur
et gravi vultum feriet rubore,
quando magnorum sociata ludit
contio regum.
[5] Dedecus quem commaculat perenne,
inter illustres medius venire
non potes turmas reprobusque in omni
climate deges.
Dan
6.9.15 (p. 177,1 )
[1] Fata Frothoni subolem dedere
editam mundo superis sinistris,
cuius affectum scelus et libido
sordida cepit.
[2] Sicut in navi fit, ut obsoletum
foeda sentinae gremium requirant,
sic in Ingellum vitiosa rerum
copia fluxit.
[3] Ergo vulgatum veritus ruborem
angulis pressus patriae iacebis,
torpidus foedo lare nec videndus
agmine claro.
[4] Sorte tum barbam quaties sinistra,
concubinarum stimulis repressus,
cum tibi pelex querulis perurat
vocibus aurem.
[5] Cum pavor mentem gelidus repigret,
et patris vindex fieri timescas,
degener plane parilisque servi
ritibus exstas.
[6] Obrui parvo poteris paratu,
ut quis arreptum iugularet haedum
aut ovem cultro teneram trucidet
gutture secto.
Dan
6.9.16 (p. 177,25 )
[1] Ecce Suertingo genitus tyranno
Dania post te potietur heres,
cuius ignavam retines sororem
foedere turpi.
[2] Dum gravem gemmis nitidamque cultu
aureo gaudes celebrare nuptam,
nos dolor probro sociatus urit,
turpia questos.
[3] Quando te praeceps agitat voluptas,
anxius nobis animus prioris
temporis formam revocat monetque
multa dolere.
[4] Nam secus quam tu scelus aestimamus
hostium, quos nunc veneraris; unde
prisca noscenti facies molesta est
temporis huius.
[5] Re magis nulla cuperem beari,
si tui, Frotho, iuguli nocentes
debitas tanti sceleris viderem
pendere poenas.
Dan
6.9.17 (p. 178,9 )
[1] Tantum autem monitus sui incitamento
profecit, ut ab enervi et frigescenti animo veluti quadam reprehensionis
silice flagrantissimum fortitudinis ignem extunderet.
[2] Primum enim rex vacuas carmini aures praebuit, deinde impensiori
educatoris sui hortamine concitatus serum ultionis calorem animo traxit
oblitusque convivae hostem induit.
[3] Ad ultimum discubitu evolans omnem irae suae procursum in consessores
effudit, ita ut ferrum adversus Suertingi filios cruenta severitate nudaret
et, quorum gulam mensae deliciis foverat, destricto mucrone iugulum
peteret.
[4] His namque continuo trucidatis, sacra mensae sanguine involvit,
infirmum societatis vinculum diremit erubescendumque convivium egregia
crudelitate mutavit atque ex hospite hostis, ex abiectissimo luxuriae
mancipio truculentissimus ultionis minister evasit.
Dan
6.9.18 (p. 178,20 )
[1] Siquidem industria hortatoris oratio
molli ac tenerae iuventae animositatis spiritum ingeneravit latebrisque
suis extractam recreavit audaciam extuditque, ut gravissimae cladis
auctoribus poena factis debita rependeretur.
[2] Exsulaverat siquidem probitas iuvenis, non exspiraverat; quae in lucem
senili suffragatione producta opus eo maius quo tardius edidit, aliquanto
speciosius cruore quam mero calices imbuens.
[3] Quam porro industrium existimemus senem, qui disertissima admonitione
immensum regalis animi vitium expugnavit eiusque loco, perruptis nequitiae
claustris, efficacissimam virtutis sementem inseruit?
[4] Ipse quoque, manum regis pari facinore prosecutus, fortitudinem non
solum in se plenissimam exhibuit, sed etiam ex alieno pectore erutam
revocavit.
[5] Quo peracto sic coepit:
Dan
6.9.19 (p. 178,31 )
[1] Rex Ingelle, vale, cuius iam prodidit ausum
plenum animi pectus. Tibi mens in corpore regnat
auspicio patefacta suo, nec defuit altum
pectore consilium, quamquam taciturnus ad horam
exstiteris; nam damna morae probitate rependis,
torporemque animi redimis virtute potenti.
[2] Fac age, fundamus reliquos, nullusque periclum
effugiat, quod quisque pari ratione meretur.
[3] Cedat in auctorem facinus, premat artificemque
culpa relata suum. Caesorum corpora curru
excipiant famuli, promptusque cadavera lictor
efferat, officiis merito caritura supremis
et bustis indigna tegi; non funebris illis
pompa rogusve pium tumuli condonet honorem;
putida spargantur campis aviumque terenda
morsibus, infesto maculent rus undique tabo.
[4] Tu quoque, rex, saevam, si quod sapis, effuge
nuptam,
ne lupa consimilem sibi fetum gignat et ex te
belua consurgat proprio nocitura parenti.
[5] Dic, Rotho, perpetue timidorum irrisor, an
ultos
Frothonem satis esse putas, qui funera septem
vindictae unius impendimus? Ecce feruntur
exanimes, qui non rebus, sed imagine tantum
imperium coluere tuum fraudemque parabant
obsequio. Sed me semper spes illa subibat,
quod solet ingenuis sua respondere propago,
more secutura sortem, quam sanguine traxit.
[6] Nunc ergo, Ingelle, melius quam tempore lapso
Lethrarum dici dominus Daniaeque mereris.
Dan
6.9.20 (p. 179,25 )
[1] Imberbis quando ductum auspiciumque sequebar
militiae, rex Hako, tuae, lasciva perosus
ingenia et luxum, nil praeter bella colebam.
[2] Exercens animum cum corpore, mente profanum
omne relegavi stomachoque placentia fugi,
fortia complexus animo; namque arma professis
aspera vestis erat cultusque parabilis olim,
rara quies somnique breves; labor otia longe
propulit, et parco fluxerunt tempora sumptu;
non ut nunc quidam, quibus insatiata cupido
ingluvie caeca visum rationis inumbrat.
[3] Horum aliquis vestis operosae tegmine cultus
molliter alipedem flectit sparsamque renodat
caesariem et laxos patitur fluitare capillos.
[4] Dicere saepe foro turpique inhiare lucello
gaudet, et hoc studio vitam solatur inertem,
venali celebrans commissa negotia lingua.
[5] Vi violat leges ferro iura lacessit,
obterit innocuos, alieno pascitur aere,
stupra gulamque colit, risu convivia mordax
insequitur, sic scorta petens ut sarculus herbam.
[6] Occidit ignavus, dum proelia pace quiescunt.
[7] In media si valle cubet, testudine nulla
tutus erit, qui fata timet. Sors ultima vivum
quemque rapit; latebra letum depellere non est.
[8] Ast ego, qui totum concussi cladibus orbem,
leni morte fruar placidoque sub astra levandus
funere vi morbi defungar vulneris expers.