Dan
5.3.1 (p. 112,18 )
[1] Interea Frotho Oddonem cum suis
occubuisse cognoscit; quippe, ignorato facinoris auctore, famosus cladem
rumor exceperat.
[2] Erant tamen, qui se terna vela litoribus appellentia eademque rursum in
Boream abeuntia conspexisse narrarent.
[3] Tum Ericus portum, a quo Frotho non longe deversabatur, accessit,
statimque ut e navi vestigium extulit, inopinato casu correptus ruibundo
terram corpore petivit.
[4] Ille sibi in lapsu faustum ominatus eventum, tenui principio meliores
augurabatur exitus affuturos.
[5] Cuius cum Grep compertum habuisset adventum, festinus ad mare
contendit, quem ceteris disertiorem acceperat, exquisitorum verborum
acumine tentaturus.
[6] Quippe non tam praestantis quam procacis facundiae pervicaci cunctos
sermone vincebat.
[7] Igitur a convicio litigium orsus talibus Ericum dictis aggreditur.
Dan
5.3.2 (p. 112,30 )
[1] Grep:
[2] Stulte, quis es? quid inane petis? dic, unde
iter aut quo?
Quae via, quod studium, quis pater, unde genus?
[3] Praecipuus vigor iis regumque domesticus est
lar,
qui proprias numquam deseruere domos.
[4] Acceptatur enim paucis, quod pessimus edit;
invisi raro facta placere solent.
[5] Ericus:
[6] Regno mihi pater est, habitus facundia
linguae,
cui solum virtus semper amata fuit.
[7] Optavi sapere tantum, discrimina morum
lustravi, varium per loca nactus iter.
[8] In rebus mens stulta modum deprendere nescit,
turpis et affectus immoderata sui.
[9] Remorum ductus velorum vincitur usu,
aequora ventus agit, tristior aura solum:
Nam freta remigium penetrat, mendacia terras;
istas ore premi constat, at illa manu.
Dan
5.3.3 (p. 113,7 )
[1] Grep:
[2] Ut gallus caeni, sic litis plenus haberis,
sorde gravis putes nec nisi crimen oles.
[3] Adversum scurram causam producere non est,
qui vacua vocis mobilitate viget.
[4] Ericus:
[5] Hercule, ni fallor, ad eum, qui protulit
ipsum,
editus ignave sermo redire solet.
[6] Ad prolatorem iusto conamine divi
fusa parum docte verba referre solent.
[7] Quando lupi dubias primum discernimus aures,
ipsum in vicino credimus esse lupum.
[8] Nulla fides fidei vacuo praestanda putatur,
quem rumor sontem proditionis agit.
Dan
5.3.4 (p. 113,21 )
[1] Grep:
[2] Dictorum temere poenas, puer improbe, solves,
bubo viae vacuus, noctua luce carens.
[3] Quae nunc ructaris demens, emissa dolebis
interituque tui dicta profana lues.
[4] Exanimis corvos exsangui corpore pasces,
esca feris, avidae praeda futurus avi.
[5] Ericus:
[6] Augurium timidi pravique assueta voluntas
numquam se digno continuere loco.
[7] Qui dominum fallit, qui foedas concipit artes,
tam sibi quam sociis insidiosus erit.
[8] Aede lupum quicumque fovet, nutrire putatur
praedonem proprio perniciemque lari.
Dan
5.3.5 (p. 113,35 )
[1] Grep:
[2] Non ego reginam, sicut tu rere, fefelli,
sed tenerae tutor condicionis eram.
[3] Haec mihi res auxit, huius mihi gratia primum
munera, robur, opes consiliumque tulit.
[4] Ericus:
[5] En te cura premit culpae rea, tutior huic est
libertas, cui mens intemerata manet.
[6] Decipitur quisquis servum sibi poscit amicum;
saepe solet domino verna nocere suo.
Dan
5.3.6 (p. 114,4 )
[1] Ad haec Grep responsionis aptitudine
destitutus admotis equum calcaribus excipit.
[2] At ubi domum pervenit, tumultuoso clamoris impetu regiam complet
verbisque se victum vociferans omnem in arma militem concitabat, tamquam
manu infaustum vocis certamen ulturus.
[3] Iurabat enim se advenam aciem aquilarum unguibus substraturum.
[4] Contra rex docet deliberationem furori dandam: improvida plerumque
nocere consilia, nihil caute simul ac celeriter geri posse, plurimum
praecipites obesse nisus; ad ultimum multitudine paucos incessere non
decere.
[5] Ceterum sollertem esse, qui furenti animo frenos iniciat saevientemque
ad tempus impetum interpellet.
[6] Taliter rex praecipitem iuvenis iram consilio cedere coegit.
[7] Nec tamen concitati animi rabiem adeo penitus ad modestiam revocavit,
quin altercationum athleta parum prospera disceptatione confusus, negata
armorum vindicta, saltem ultionis loco veneficia sibi patere deposceret.
Dan
5.3.7 (p. 114,17 )
[1] Quo impetrato, cum exquisita magorum
turba litus repetere parat.
[2] Primum itaque immolati diis equi abscisum caput conto excipiens
subiectis stipitibus distentos faucium rictus aperuit, sperans se primos
Erici conatus atrocis spectaculi formidine frustraturum.
[3] Arbitrabatur enim ineptas barbarorum mentes oblatae cervicis
terriculamento cessuras.
[4] Et iam Ericus obvium illis iter agebat; qui, prospecto eminus capite,
obscenitatis apparatum intellegens silere socios cautiusque se gerere iubet
nec quemquam temere praecipitare sermonem, ne incauto effamine ullum
maleficiis instruerent locum, adiciens, si sermone opus incideret, verba se
pro omnibus habiturum.
[5] Iamque medius illos amnis secreverat, cum magi, ut Ericum pontis aditu
deturbarent, contum, quo equi caput refixerant, fluvio citimum locant.
[6] Ille nihilo minus intrepide pontem aggressus: 'In latorem,' inquit,
'gestaminis sui fortuna recidat; nos melior consequatur eventus! Male
maleficis cedat, infaustae molis gerulum onus obruat; nobis potiora
tribuant omina sospitatem!' Nec secus quam optabatur evenit.
[7] Continuo namque excussa cervice ruens ferentem stipes oppressit.
[8] Ita omnis ille maleficiorum paratus ad unius exsecrationis imperium spe
sua vacuus exspiravit.
Dan
5.3.8 (p. 114,34 )
[1] Deinde procedentem paulisper Ericum subit
destinanda regi esse ab advenis dona.
[2] Igitur repertum forte glaciale frustum veste diligenter obvolvens
muneris loco regi deferendum curavit.
[3] At ubi ad regiam perventum est, prior introitum petens fratrem pone
consequi iubet.
[4] Et iam vernae regis, ut ludibrio venientem exciperent, lubricam limini
substravere pellem; quam, ingrediente Erico, celeri funis tractu
corripientes lapsum insistenti fecissent, ni Rollerus pone subiens pectore
nutabundum exciperet fratrem.
[5] Ericus itaque semifusus nudum habere tergum fraternitatis inopem
referebat.
[6] Cumque Gunwara talia regi permittenda negaret, ille stoliditatis
legatum damnabat, apud quem insidiarum cautela non esset.
[7] Itaque ludibrii excusationem ludificati incuriam fecit.
Dan
5.3.9 (p. 115,5 )
[1] Ardebat intra aedem ignis vultui temporis
haud indebitus, quippe iam medium hiemis fluxerat.
[2] Huic distinctis consessibus hinc rex, inde pugiles assedere.
[3] Qui, applicante se ipsis Erico, ululantium more luporum horrisonas
dedere voces.
[4] Rex strepitum inhibere coepit, docens non debere pectoribus humanis
ferinos inesse sonos.
[5] Subiunxit Ericus canum hunc esse morem, ut uno inchoante ceteri
latratum edant, quod propriam cuncti moribus originem prodant ac suum
quisque genus fateatur.
[6] Interrogatus autem a Colone, qui delatorum regi munerum custos erat, an
ulla secum dona vexisset, glaciem, quam sinu occultaverat, promit.
[7] Quam cum illi trans foculum porrexisset, tamquam manu recipientis
elapsam flammis de industria tradidit.
[8] Cunctis, qui aderant, conspicuum nitore frustum cernentibus, visum est
igni liquidum incidisse metallum.
[9] Quod cum Ericus receptoris incuria excussum esse contenderet, quid
supplicii muneris amissori debeatur, inquirit.
[10] Rex reginae sententiam contulit.
[11] Quae suadere coepit, ne ipse legis a se latae statutum solveret, qua
transmissorum sibi munerum perditores morte multandos cavisset.
[12] Ceteri quoque decretam lege poenam remittendam esse negabant.
[13] Itaque rex supplicii necessitatem admittere monitus Colonem laqueo
consumi permisit.
Dan
5.3.10 (p. 115,22 )
[1] Deinde Frotho Ericum alloqui sic orsus
est: 'Tu, qui verborum fastu ac phaleratae vocis ostentatione lascivis,
unde huc te aut cur adventasse commemoras?'
[2] Ad haec Ericus: 'a Rennesø prodii sedemque apud lapidem cepi.'
[3] Contra Frotho: 'Quo deinde concesseris, rogo.'
[4] Cui Ericus: 'Deverti a lapide trabe vectus identidemque apud lapidem
locum cepi.'
[5] Ad haec Frotho: 'Quorsum inde cursum direxeris, aut ubi te vesper
exceperit, quaeso.'
[6] Tum Ericus: 'Profectus a petra ad saxum perveni itemque apud lapidem
cubui.'
[7] Cui Frotho: 'Creber illic cautium numerus erat.'
[8] Ad haec Ericus: 'Crebrior arena patenter conspicitur.'
[9] Contra Frotho: 'Quid tibi negotii fuerit, aut quorsum illinc
declinaveris, refer.'
[10] Tum Ericus: 'Profectus a petra delphinum cursitante navigio reperi.'
[11] Cui Frotho: 'Iam nova prompsisti, quamquam utrumque horum in mari
frequens sit; sed velim, quis te deinde trames abduxerit, nosse.'
[12] Ad haec Ericus: 'A delphino delphinum petivi.'
[13] Contra Frotho: 'Frequens illic delphinorum est agmen.'
[14] Tum Ericus: 'Frequentius undis innatat.'
[15] Cui Frotho: 'Libet scire, quo te a delphinis proficiscentem viae
raptaverit labor.'
[16] Ad haec Ericus: 'Arboreum mox truncum offendi.'
[17] Contra Frotho: 'Quorsum post haec iter emetiri coepisti?'
[18] Tum Ericus: 'A trunco ad stipitem concessi.'
[19] Cui Frotho: 'Frequens illic arboribus locus exsistit, cum hospitum
tuorum sedes tam crebro truncorum nomine complectaris.'
[20] Ad haec Ericus: 'Frequentior nemoribus inest.'
[21] Contra Frotho: 'Quo deinde vestigium pertuleris, ede.'
[22] Tum Ericus: 'Identidem ad trunca silvarum robora penetravi; me autem
illic acquiescente, exsatiati humanis cadaveribus lupi suprema telorum
acumina collambebant.
[23] Ibi cuspis a robore regis excussa est, Fridlevi nepos.'
[24] Cui Frotho: 'Haereo altercationis anceps, cum intellectum meum obscura
admodum ambage fefelleris.'
[25] Ad haec Ericus: 'Praemium a te peracti certaminis merui, cui sub
involucro quaedam haud satis intellecta deprompsi.
[26] Caedem enim Oddonis mea gestam manu superiori cuspidis appellatione
signavi.'
Dan
5.3.11 (p. 116,8 )
[1] Cui cum regina quoque eloquentiae palmam
ac victricis facundiae praemium adiudicasset, continuo rex armillam brachio
suo detractam decretae mercedis loco tradidit atque subiunxit: 'Velim ex
temet habitam tibi cum Greppo disceptationem cognoscere, qua illum palam se
victum protestari non puduit.'
[2] Tunc Ericus: 'Rubor illum exprobrati adulterii perculit, cui cum
defensionem afferre non posset, cum tua se fassus est uxore moechatum.'
[3] At rex ad Hanundam conversus, qua mente criminationem exciperet,
percontatur.
[4] Quae non solum voce crimen confessa, sed etiam vultu testem reatus
ruborem exserens, evidens culpae indicium praebuit.
[5] Rex non verba modo, verum etiam oris signa conspiciens, sed qua lege in
reum animadverteret haesitans, debitam crimini poenam reginae contulit
arbitrio decernendam.
[6] Quae cum creditum sibi iudicium reatui suo affine cognosceret ideoque
aestimationem criminis aliquamdiu sententiae dubia volutaret, dissiliens
Greppus, ut Ericum telo traiceret, procurrit, criminantis caede suam
redimere cupiens.
[7] Quem Rollerus destricto ense occupans molitionis suae praedamnavit
exemplo.
[8] Aitque Ericus: 'Optima est affinium opera opis indigo.'
[9] Et Rollerus: 'Inter asperos casus officiose asciscendi sunt boni.'
[10] Tum Frotho: 'Credo eventurum vobis, quod vulgo dici assolet, ferienti
interdum breve percussionis gaudium fore nec diu manum ictu exhilarari
solere.'
[11] Et Ericus: 'Non est arguendus, cuius operi excusamentum iustitia
tribuit.
[12] Tantum enim inter nostram atque Greppi operam distat, quantum inter
defendentis se atque alium impetentis interest actionem.'
Dan
5.3.12 (p. 116,30 )
[1] Deinde fratres Greppi fremebundi
dissilire coeperunt, iurantes se aut in totam Erici classem ultum ituros
aut pugnam ei denisque cum ipso pugilibus illaturos.
[2] Quibus Ericus: 'Aegris iter arte providendum est; hebetem tenenti aciem
mollia ac tenera lustrare convenit; retusum habenti cultrum artuatim
sectionis perquirenda est via.
[3] Quoniam ergo laboranti optima est mali mora nec quicquam in adversis
necessitatis dilatione felicius, triduum apparatui peto, dummodo assequi
possim a rege recens mactatae pecudis tergus.'
[4] Cui Frotho: 'Corium meretur qui corio concidit,' aperte superiorem
petitori exprobrans casum.
[5] At ille exhibita pelle crepidas creat, quas abietino gummi interfusis
mixtim arenis oblinens, quo firmius vestigia ponerent, suis suorumque
pedibus adaptavit.
[6] Considerato tandem, quem certamini locum legeret, terrestris pugnae et
totius militaris operae rudem se referens campum gelati maris exposcit.
[7] In hunc utrisque consensum est.
[8] Rex apparatibus indutias tribuens Westmari filios secedere iubet,
incongruum asserens etiam male meritum hospitio advenam pelli.
Dan
5.3.13 (p. 117,7 )
[1] Deinde ad investigandum supplicii modum,
cuius exigendi arbitrium reginae mandaverat, redit.
[2] Quae cum, omissa censura, veniam lapsui precaretur, adiecit Ericus,
muliebriter erratis saepius ignoscendum nec poenam infligendam esse, nisi
correctio culpam nequivisset avertere.
[3] Ignovitque Hanundae rex.
Dan
5.3.14 (p. 117,11 )
[1] Appetente crepusculo: 'Apud
Gøtarum,' inquit Ericus, 'epulaturi in convivio militis non solum
cenacula procurantur, sed etiam per ascriptos consessus certi distinguuntur
accubitus.'
[2] Rex loca, quibus athletae sui insederant, occupanda concedit.
[3] Deinde verna epulum affert.
[4] At Ericus comitatis regiae non ignarus, qua prandiorum uti reliquiis
vetabatur, frustum, cuius particulam delibasset, abiecit, integras escas
lacera ciborum fragmenta nominans.
[5] Ita rarescentibus epulis, ministri alias inopiae verecundia suggerunt,
parvulae cenae impendentes, quod grandi convivio sufficere potuisset.
[6] Ait ergo rex: 'Assoletne Gøtari miles tactam semel dapem tamquam
amolita ciborum frusta disperdere primaque fercula ultimorum ritu fragminum
aspernari?'
[7] Ad haec Ericus: 'Nihil sibi de Gøtari moribus incondita
vindicavit affectio, nihil assuetudo incomposita possidet.'
[8] At Frotho: 'Ergo domini tui moribus discors non omnem argueris
prudentiam attendisse.
[9] Qui enim maiorum exemplis obviat, transfugam ac defectorem se probat.'
[10] Tum Ericus: 'Sapiens a sapientiori erudiri debet.
[11] Discendo enim doctrina proficit, dogmate disciplina provehitur.'
[12] Contra Frotho: 'Quid mihi exemplaris documenti haec tua superfluitatis
imitatio dabit?'
[13] Ad haec Ericus: 'Tutius regem fides parvula quam ingens vallat
perfidia.'
[14] Cui Frotho: 'Ergo tu nos accuratiore ceteris obsequio complecteris?'
[15] Tum Ericus: 'Nemo non natum stabulo aut ingenitum praesepio applicat.
[16] Necdum omnium experientiam accepisti.
[17] Praeterea apud Gøtarum potionis usus epulo permixtus esse
solet; liquor cibo coniunctim superadditus comissabundos iuvat.'
[18] Contra Frotho: 'Impudentiorem potus aut epuli petitorem non reperi.'
[19] Ad haec Ericus: 'Pauci tacentis egestatem aestimant aut silentis
necessitudinem metiuntur.'
Dan
5.3.15 (p. 117,35 )
[1] Tum soror regis ingenti patera potionem
proferre iussa.
[2] Cuius Ericus dexteram cum oblato simul cratere corripiens: 'An hoc,'
inquit, 'regum optime, munus tua mihi delegavit humanitas?
[3] Num mihi, quod teneo, irrevocabilis doni loco cessurum esse confirmas?'
[4] Rex pateram tantum postulari ratus pronuntiat donum.
[5] At Ericus virginem sibi veluti cum patera datam applicat.
[6] Quo viso rex: 'Fatuum,' inquit, 'opera prodit.
[7] Apud nos intacta virginum libertas haberi solet.'
[8] Tunc Ericus puellae manum perinde ac poculi nomine traditam ferro
desecturum se simulans: 'Si,' inquit, 'plura quam dederis ceperim, aut si
totum temere teneo, saltem parte potiri liceat.'
[9] Rex, promissi errore recognito, puellam tradidit, nolens incuriae
vitium levitate rescindere, quo gravior pollicentis videretur auctoritas;
quamquam inania pacta revocare maturitati potius quam inconstantiae
deputetur.
Dan
5.3.16 (p. 118,8 )
[1] Deinde illum ad naves, accepta revertendi
sponsione, dimittit.
[2] Tempore quod pugnae debebatur instante, Ericus cum suis crustatum
glacie aequor ingressus lubricum instabilemque gradu hostem solearum nixus
firmitate prostravit.
[3] Statuerat enim Frotho, ne quis inclinatis aut laborantibus auxilio
foret.
[4] Deinde victor repetit regem.
[5] Igitur Gøtwara, consumptae infeliciter subolis exitio maesta
simulque eam ulcisci avida, pronuntiat adversus Ericum altercandi
collibitum sibi fore certamen, ita ut ipsa torquem magni ponderis, ille
vitam in pignore poneret, aut aurum vincendo aut letum succumbendo laturus.
[6] Comprobante certamen Erico, penes Gunwaram pignus deponitur.
Dan
5.3.17 (p. 118,17 )
[1] Igitur Gøtwara prior sic orsa:
[2] Quando tuam limas admissa cote bipennem,
nonne terit tremulas mentula quassa nates?
[3] Ericus sic contra:
[4] Ut cuivis natura pilos in corpore sevit,
omnis nempe suo barba ferenda loco est.
[5] Re Veneris homines artus agitare necesse est;
motus quippe suos nam labor omnis habet.
[6] Cum natis excipitur nate vel cum subdita penem
vulva capit, quid ad haec addere mas renuit?
Dan
5.3.18 (p. 118,27 )
[1] Ad haec illa tamquam elocutionis inops,
cui necem destinaverat, aurum tradere coacta est, filiorum interfectori
poenae loco eximium erogans munus.
[2] Cumulata siquidem infelicitas est, non vindicata malignitas.
[3] Primum enim orbitati adacta ac deinde verborum violentia confutata, cum
opibus simul eloquentiae pretium perdidit; beavit liberorum sublatorem,
auctorem orbitatis suae praemio munerata, nihil pro repensanda filiorum
clade praeter inscitiae probrum ac rerum inopiam referens.
[4] Quo viso Westmarus verbis superiorem viribus incessere statuit,
vincentis praemium in victi nece constituens, ut utriusque salus in pignore
posita videretur.
[5] Nec Ericus condicione uti abnuit, ne lingua quam manu promptior
existimari posset.
[6] Erat autem tale certaminis genus: circulus vimine vel fune contextus
magno pedum manuumque conatu decertaturis raptim distrahendus exhiberi
solebat, fortiori tribuens palmam; quem colluctantium si quis alteri
detraxisset, victoria donabatur.
[7] In quem modum agonizans Ericus correptam acrius restem manibus
concertantis excussit.
[8] Quod Frotho videns: 'Arduum,' inquit, 'reor contra fortem fune
contendere.'
[9] Et Ericus: 'Arduum utique, cum corpori struma insidet aut tergum
occupat gibbus.'
[10] Statimque propulsum pede senem colli simul ac dorsi fractione
contrivit.
[11] Ita Westmarus inefficax ultionis molitor, dum vindicem agere studuit,
in ulciscendorum sortem incidit, quorum ulcisci cupierat caedem, imagine
profligatus.
Dan
5.3.19 (p. 119,9 )
[1] At Frothone Ericum iactu sicae traicere
meditante, conscia fraternae mentis Gunwara, sponsum periculi praemonitura,
neminem inquit sapientem fore, qui sui provisor non sit.
[2] Quo dicto Ericus propulsandae fraudis admonitus suggestam sibi cautelam
argutus excepit.
[3] Continuo namque exsiliens triumphalem ait fore gloriam sapientis, dolum
suimet ultorem exsistere, modesto vocationis genere insidiantis ingenium
lacerans.
[4] Quem cum rex repentino cultri iactu declinantem occupare non posset,
adverso parieti errabundum incidit ferrum.
[5] Tunc sic Ericus: 'Porrigenda sunt amicis munera, non iactanda;
probabile fecisses donum, si comitem ferro vaginam dedisses.'
[6] Quam rex continuo cingulo detractam petenti tradidit, moderatione
hostis odium deponere coactus.
[7] Ita alienae simulationis industria delenitus emissum maligne telum
benigne possidendum concessit.
[8] Sic Ericus exceptam dissimulanter iniuriam ad beneficium transtulit,
destinatum cladi suae ferrum eximii muneris loco complexus.
[9] Quod enim Frotho nocendi studio gesserat, hic liberalitatis nomine
colorabat. Deinde corporum curae indultum est.
Dan
5.3.20 (p. 119,24 )
[1] Noctu Gunwara, tacite excitato eo, fuga
opus esse proponit, perquam utile referens rebus integris incolumi redire
curru.
[2] Qua comite litus ingressus classem regiam illic forte subductam,
diffissa laterum parte, navigationi inhabilem reddidit insertisque rursum
asserculis sarsit, quo minus ab intuentibus laesio nosceretur.
[3] Deinde navigium, quo se comitesque receperat, haud procul litore
depelli curat.
[4] Quem rex laceratis insequi navibus parans, mox fluctu foros aequante,
quamquam armis admodum onustus exsisteret, enare inter alios coepit,
propriae salutis servandae quam alienae lacessendae cupidior effectus.
[5] Praecipitatis in altum proris, sedibus suis remiges stagnans introrsum
aestus excussit.
[6] Quo Rollerus Ericusque conspecto cum contemptu periculi incunctanter se
profundo dedere natabundique fluctuantem excepere regem.
[7] Iamque eum superfusa ter unda subruerat, cum Ericus caesarie
comprehensum pelago levat.
[8] Cetera naufragorum turba aut aquis obruta aut aegre litori restituta
est.
[9] Rex humido nudatus cultu sicca circumactus veste contegitur.
[10] Multus illi ab ore liquor crebra pectoris ructatione manabat.
[11] Vox quoque eum continuis lassata singultibus deficere videbatur.
[12] Tandem redditus calor frigore hebetatos artus spiritu vegetiore
firmabat.
[13] Residere siquidem nec assurgere poterat, haud iuste virium compos.
[14] Paulatim pristini roboris potentia subiit.
[15] Interrogatus tandem, an vitam pacemque deposceret, admota oculis manu
deiectam luminum aciem attollere nitebatur.
Dan
5.3.21 (p. 120,3 )
[1] At ubi sensim corpori virtus reddita est
et voci fiducia maior incessit: 'Per hanc,' inquit, 'lucem, quam invitus
excipio, per caelum, quod parum libenter haurio suspicioque, obsecro vos
obtestorque, ne mihi ulteriorem eius usum praestare animum inducatis.
[2] Frustra volentem perire servastis.
[3] Aquis mihi interire negatum est, ferri saltem officio moriar.
[4] A nemine victus tuo primum, Erice, ingenio cessi, hoc infelicior, quod,
qui illustribus viris invictus exstiti, plebeio de me victoriam praebui.
[5] Ingens hoc regii pudoris irritamentum est.
[6] Sufficit haec sola duci ad moriendum causa, cui nihil gloria magis
placere convenit; qua si careat, ceterorum inopem putes.
[7] Nihil enim in rege celebrius fama.
[8] Credita mihi erat rationis atque eloquentiae summa; sed quorum utroque
pollere videbar, utroque destitutus sum, eo calamitosior, quod regum victor
ab agresti victus videor.
[9] Quid vita donas, quem gloria spoliasti?
[10] Sororem, regnum, gazam, supellectilem et, quod iis maius est,
claritudinem perdidi, tot infelix casibus, quot tu fortunatus agnosceris.
[11] Quid tanto superstes dedecori reservabor? Quae mihi libertas tam felix
erit, ut captivitatis ignominiam demat?
[12] Quid mihi sequentia conferent tempora, quae nihil nisi praeteritorum
miseriam redolentia longam animo paenitentiam generabunt?
[13] Quid vitae productio proderit, solam tristitiae memoriam relatura?
Nihil calamitosis iucundius morte.
[14] Felix est obitus, qui succedit optatus; hic non temporum dulcedinem
tollit, sed rerum fastidium consumit.
[15] In prosperis salus, in adversis melius fatum petitur.
[16] Nulla me meliorum spes ad vivendi cupiditatem adducit.
[17] Quis ad solidum laceratam fortunae meae sortem resarciet casus?
[18] Et iam horum, nisi periclitantem excepissetis, immemor essem.
[19] Reddideris regnum, sororem reduxeris, instauraveris gazam: claritatem
reparare non poteris.
[20] Nihil, quod resartum est, integri splendorem habebit.
[21] Captivum fuisse Frothonem longaeva recensebit fama.
[22] Ceterum si inflictas vobis ex me calumnias numeratis, vestris occidere
manibus merui; si damna recolitis, beneficii paenitebit.
[23] Pudebit subventum fuisse hosti, si atrocitatis eius in vos magnitudo
taxetur.
[24] Quid reo parcitis? quid manum a persecutoris vestri iugulo cohibetis?
[25] Par est, ut in me sors, quam vobis paraveram, recidat.
[26] Fateor, si mihi in vos ea, quam in me geritis, potestas incideret,
nihil a me pietati deferendum esse.
[27] Quod si vobis facto innocens sum, voluntate saltem reus teneor.
[28] Redundet in me, quaeso, nocentis animi culpa, qui interdum operis loco
censeri solet.
[29] Si fato ferrum negatis, propria mihi manu cladem consciscendam
curabo.'
Dan
5.3.22 (p. 120,37 )
[1] Contra sic Ericus: 'Dii a te, quaeso,
avertant stolidam mentem; avertant, inquam, ne clarissimae vitae finem
flagitio quaeras.
[2] Sane quidem ab ipsis prohibitum est benignum in alios in se parricidam
fore.
[3] Tentatus es a fortuna, quo mentis habitu adversa exciperes, explorante.
[4] Probamentum tibi dedere fata, non casum.
[5] Nihil tibi maeroris inflictum est, quod sors melior abolere non possit.
[6] Cautela etenim praebita est, non mutata felicitas.
[7] Nemo modeste se in prosperis agit, qui adversa tolerare non didicit.
[8] Praeterea omnis bonorum usus post agnita gratius mala percipitur;
iucundior est voluptas, quae rerum amaritudini succedit.
[9] Salutem tuam aversaberis, si superfuso semel aequore maduisti?
[10] Quod si aquis frangeris, quando ferrum aequanimiter tolerabis?
[11] Enasse armatum quis non gloriae magis tribuat quam rubori?
[12] Quot se felices reputarent, si tua sorte infelices essent?
[13] Summa te rerum manet; floret animus, pubescit aetas, plura spe
complecti poteris, quam gesseris rebus.
[14] Numquam hoc tibi levitatis inesse vellem, ut non modo fugere aspera,
sed etiam ob eorum impatientiam vitam abicere cupias.
[15] Quovis effeminatior est, qui adversorum metu vivendi fiduciam perdit.
[16] Nemo sapientum morte res adversas redimere solet.
[17] Stulta est in alium indignatio, temeraria in se.
[18] Ignavus est furor, qui suum condemnat auctorem.
[19] Quod si ultro ob iniuriam aut levem animi commotionem fatum appetis,
quem tui vindicem derelinquis?
[20] Quis tam amens, ut dubium fortunae habitum proprio ulcisci interitu
velit?
[21] Quis adeo felix vixit, quin tristior illum quandoque fortuna pulsaret?
[22] Inconcussa duxisti tempora, continua felicitate usus, et nunc ad
modicam tristitiae salebram, ut dolori parcas, vitam deserere paras?
[23] Quomodo leviorum impatiens graviora deinde supercilia ferre poteris?
[24] Insipidus est, qui numquam maeroris poculum degustavit; nemo dura non
passus temperanter facilibus utitur.
[25] Qui fortitudinis columen esse debueras, enervis animi specimen
exhibebis?
[26] Fortissimo parente editus ultimae imbecillitatis spectaculum dabis?
[27] Sic a maioribus discrepabis, ut feminis mollior fias?
[28] Necdum adolescere coepisti, et iam te vitae satietas cepit? Quis hanc
prior imaginem praebuit?
[29] Clarissimi avi nepos, invicto patre editus, levem contrariorum auram
perpeti non valebis?
[30] Indoles tua avitae virtutis habitum repraesentat.
[31] A nemine victus es; tua tibi solum incuria nocuit.
[32] Periculo per nos erutus es, non subactus.
[33] Amicitiam iniuriae deputabis, odium pro gratia relaturus? Obsequio
placari debueras, non moveri.
[34] Numquam te dii eo furoris excedere velint, ut servatorem insidiatoris
loco notare sustineas.
[35] An eo tibi rei erimus, quo benefici sumus, indignationem officiis
contracturi?
[36] Reputabis hostem, cui salutis tuae praemium debes?
[37] Neque enim te liberum captivavimus, sed ope praevenimus laborantem.
[38] Et ecce gazam, opes, supellectilem reddo.
[39] Soror tua si mihi temere desponsata creditur, cui decreveris, nubat;
enimvero intacta illi pudicitia manet.
[40] Ceterum militare tibi, si acceptaveris, volo.
[41] Cave, ne ab re ira animum obstines.
[42] Nulla te rerum iactura concussit, nihil libertati tuae detractum est.
[43] Obsequentem me tibi, non imperantem agnosces; qualemcumque de capite
meo sententiam decreveris, comprobo.
[44] Idem te hic quod in regia posse confide.
[45] Eandem hic quam in aula imperitandi potentiam tenes.
[46] Hoc de nobis in loco, quicquid apud regiam placuisset, institue; proni
ad parendum sumus.' Hactenus Ericus.
Dan
5.3.23 (p. 122,1 )
[1] At regem haec tam in se quam in hostem
mansuefecit oratio.
[2] Deinde, compositis pacatisque omnibus, reditur in litus.
[3] Rex Ericum ac nauticos vehiculis excipi iubet.
[4] At ubi in regiam est ventum, contionem advocari facit, in quam
accersito Erico sub sponsalium fide sororem ac centurionatum dedit.
[5] Adiecit deinde fastidio sibi fore reginam, filiam placuisse
Gøtari.
[6] Ideoque novum illi legationis opus deberi; optime ab ipso negotium
expleri posse, cuius nihil arduum conatui videretur fore.
[7] Praeterea se Gøtwaram ut celati criminis consciam silicibus
obruturum; Hanundam vero redditurum patri, ne in Dania conversantem capitis
sui insidiatricem haberet.
Dan
5.3.24 (p. 122,10 )
[1] Ericus consilium probat, suam imperatis
operam pollicens, excepto quod reginam repudio actam Rollero melius
maritandam astrueret, a quo nulla maiestatis suspicio foret.
[2] Quam sententiam Frotho perinde ac divinitus datum documentum
venerabundus excepit.
[3] Regina quoque, ne violentia astringi videretur, muliebriter
obtemperavit, affirmans a natura dolendi necessitatem non esse, omnemque
animi aegritudinem ab opinione proficisci solere.
[4] Ceterum plangendam non esse poenam, quae meritis accidisset.
[5] Ita ergo fratres coniunctas egere nuptias, altero sororem regis, altero
repudiatam reginam ducente.
Dan
5.3.25 (p. 122,18 )
[1] Deinde, sumptis secum coniugibus,
navigationem in Norvagiam referunt; neque enim illas a virorum latere aut
viae longinquitas aut futuri periculi metus divellere poterat, affirmantes,
ut plumam hirto, sic se maritis cohaesuras fore.
[2] Et iam Cracam, demortuo Regnero, Brac cuidam nupsisse comperiunt;
deinde paternae gazae memores egestam humo pecuniam tollunt.
[3] At Gøtarus omnem Erici fortunam, fama virum praeeunte,
didicerat.
[4] Ut autem ipsum advenisse cognovit, veritus ultima quaeque in
Norvagienses eximia sui fiducia moliturum, uxore privare suamque illi
filiam ademptae coniugis loco copulare studebat.
[5] Regina namque nuper demortua, nullas magis quam germanae Frothonis
nuptias affectabat.
Dan
5.3.26 (p. 122,28 )
[1] Cuius Ericus intentione comperta
convocatis sociis refert suam necdum cautibus abstitisse fortunam.
[2] Ceterum spectare se fascem labilem esse, qui vinculo non firmetur,
perindeque omne poenae pondus repente decidere, quod culpae catena non
fixerit.
[3] Id eos apud Frothonem nuper expertos esse, cernentes innocentiam suam
inter aegerrimos casus diis opitulantibus fuisse defensam, eademque
ulterius conservata consimilem in adversis opem sperare debere.
[4] Deinde fugam eos paulisper fingere oportere, si primum a Gøtaro
lacessiti forent, iustiorem belli titulum habituros.
[5] Manum siquidem capitis periculo obici omni iure permissum esse.
[6] Raro autem quemquam commissam cum innoxiis pugnam feliciter exsequi
posse.
[7] Prius ergo hostem adversum se provocandum esse, quo iustior eundem
impetendi causa succederet.
[8] Nec plura elocutus domum Bracum invisere pergit.
Dan
5.3.27 (p. 123,1 )
[1] Deinde ad Gunwaram conversus experiendae
eius fidei gratia percontatur, an Gøtarum cordi haberet, indignum
docens regiae stirpis puellam toro popularis astringi.
[2] Quem illa per deorum numina impensius obtestari aggressa, fictimne an
veraciter excogitata haberet.
[3] Eo per serium se locutum dicente: 'Ergo,' inquit, 'extremum mihi
ruborem inicere paras, quam virginem adamasti, viduam relicturus.
[4] Saepe rebus contrarium fama praedicat popularis; me de te fefellit
opinio.
[5] Constanti nupsisse putabam, et nunc ventis leviorem experior, quem
indubitatae fidei fuisse sperabam.'
[6] Haec fata abunde lacrimas dedit.
[7] Grata Erico uxoris indignatio fuit, cui mox amplexum iniciens: 'Scire,'
ait, 'volebam, quantum tibi in me fidei esset; mors sola diremptionis
nostrae ius possidet.
[8] Te tamen Gøtarus raptui destinat, amorem latrocinio quaesiturus.
[9] Quam cum peregerit, tua gestum simula voluntate, nihilo minus nuptias
dilatura, quousque filiam mihi tui loco tradiderit.
[10] Qua impetrata, uno ego ac Gøtarus die nuptias acturi sumus.
[11] Itaque disparata nobis ad convivandum triclinia, sed medium parietem
communicantia praeberi curato, ne, me forte coram oculis habito,
languidiore regem contemplatione perstringas.
[12] Hoc enim ad eludendum raptoris studium perquam efficax commentum
erit.'
[13] Deinde Bracum cum delecta promptissimorum manu haud procul regia
delitere praecepit, sibi, cum res posceret, auxilio futurum.
Dan
5.3.28 (p. 123,20 )
[1] Post haec, accito Rollero, provocandi
regis gratia cum nupta ac supellectile simulato metu fugam navigio petivit.
[2] Igitur Gøtari sibi classem instare conspiciens: 'En,' ait,
'arcus doli insidiarum spiculum iacit,' statimque, concitatis clamore
nautis, clavo puppim convertit.
[3] Quem Gøtarus propemodum advectus, quis rector esset navigii,
percontatur; Ericum esse cognoscit.
[4] Item exclamans, an ipse sit, qui mirifico verborum habitu ceterorum
facundiam frustraretur, inquirit.
[5] Quibus auditis, Ericus olim ab ipso se Diserti cognomine donatum esse
nec frustra appellationis augurium excepisse subiunxit.
[6] Dehinc ab utrisque proximum in litus concessum est, ubi Gøtarus,
Erici legatione cognita, Frothonis se refert sororem cupere, legato vero
filiam exhibere malle, quo minus eum alii suam cessisse coniugem
paeniteret.
[7] Itaque non incongruum fore, si legationis fructus in suum recidisset
latorem.
[8] Ericum igitur sibi generum complacere, dummodo per Gunwaram Frothonis
affinitatem impetrare potuisset.
Dan
5.3.29 (p. 123,34 )
[1] Ericus regis benevolentiam exosculatus
sententiam probat, ultro sibi offerri asserens, quo maius a diis
immortalibus exoptare non posset.
[2] Ab ipso tamen Gunwarae mentem arbitriumque praenosci debere.
[3] Illa adulantem se regem simulato favore excepit petentique promptum
deferre videbatur assensum, obsecrans, ut Erici nuptiis suas praecurri
pateretur, quibus primum admissis, aptior regalibus suppeteret locus, ob
hoc quidem maxime, ne denuo nuptura novum connubii pactum reducta veteris
memoria fastidiret.
[4] Praeterea non expedire firmabat binos paratus una celebratione
confundi.
Dan
5.3.30 (p. 123,42 )
[1] Rex responsis evictus affatim postulata
collaudat.
[2] Qui cum ex crebris Erici colloquiis clarissima sententiarum schemata,
quibus animo delectari ac refici possit, hausisset, non contentus ei filiam
in matrimonium dedisse, Litharfulki quoque provinciam tradit, beneficium
affinitati impertiendum existimans.
[3] Craca vero, quae Erico ob incantationum sollertiam itineris comes
accita fuerat, adversam oculorum valetudinem simulans ita faciem peplo
obstrinxerat, ut ne sola quidem cognoscendi capitis particula promineret;
rogata, quaenam esset, Gunwarae se sororem perhibuit, eadem matre, diverso
vero patre progenitam.
Dan
5.3.31 (p. 124,9 )
[1] At ubi in Gøtari penates
perventum, taedarum Alvildae (id filiae eius nomen erat) convivium
exhibetur.
[2] Diversis Ericus ac rex aedibus accumbebant, quarum tecta paries
communis exceperat.
[3] Eaedem deintus pensilibus per totum obductae aulaeis erant.
[4] Assedit Gøtaro Gunwara, sed Ericum altrinsecus Craca cum Alvilda
stipabat.
[5] Qui inter iocandum subducto sensim e pariete assere, quantum loci
humanum corpus transmittere posset, aperuit ignarisque convivis spatium
meatui pervium fecit.
[6] Deinde sponsam, Frothoni an sibi nubere mallet, curiosius percontari
inter epulas coepit, maxime cum, observato copularum respectu, regia proles
consentaneae nobilitatis amplexui debeatur, ne unius coniugum dignitas
alterius indignitate depereat.
[7] Qua se inconcessis a patre nuptiis usuram negante, reginam eam fore
ceterasque opibus excessuram promittens, ex repugnante obsequentem effecit,
non minus opum spe quam gloria captam.
[8] Cracam quoque traditum est exhibitae potionis temperamento Frothonis
amori virgineam adegisse cupidinem.
Dan
5.3.32 (p. 124,23 )
[1] At Gøtarus Erici post epulas
convivium petit, nuptialis ioci licentiam adaucturus.
[2] Quo exeunte, Gunwara, sicut ante iussa fuerat, subducti asseris loco
pervium transgressa parietem, proximum Erico discubitum occupat.
[3] Cui Gøtarus eam consessu iunctam miratus, qualiter et quare eo
venerit, percontari impensius coepit.
[4] Illa sororem se Gunwarae regemque formarum falli similitudine
memorabat.
[5] Cuius cum rex cognoscendi causa subito regiam repetivisset, Gunwara
postico se, quo venerat, referens pristino in loco cunctis spectanda
consedit.
[6] Qua visa Gøtarus parum luminibus credulus maxima cum agnitionis
diffidentia ad Ericum iter remensus relatam suo more Gunwaram prae oculis
habuit.
[7] Ita quoties aularum aditus permutavit, toties utrobique, quam
quaerebat, offendit.
[8] Et iam non consimilis, sed eadem hinc inde facies ingenti regem
admiratione torquebat; impossibile enim ad omnem videbatur modum absque
notabili discrimine eundem diversis habitum inesse formarum.
[9] Soluto tandem convivio, filiam et Ericum nuptiali in cubiculum usque
comitatu prosequitur. Ipse alias cubitum redit.
Dan
5.3.33 (p. 124,38 )
[1] At Ericus Alvildam Frothoni destinatam
seorsum cubare permittit, Gunwaram ut ante, deluso rege, complexus.
[2] Itaque Gøtarus insomnem agens noctem stupido errantique animo
ludificationis suae speciem agitabat; neque enim paritas specierum, sed
identitas videbatur.
[3] Unde incerta adeo atque anceps illum aestimatio subiit, ut errori
tribueret, quod re vera deprehensum habebat.
[4] Tandem pariete fraudem instrui potuisse animo obversatum est.
[5] Quem cum diligentius inspici lustrarique iussisset, nulla fractionis
vestigia deprehendit; inconcussa siquidem totius aedis integritas
apparebat.
[6] Quippe Ericus nocte concubia, quo minus dolus conspicuus foret, soluti
parietis sarserat laesionem.
Dan
5.3.34 (p. 125,9 )
[1] Deinde duos cognoscendae rei causa tacite
Erici cubiculo intromissos ac post aulaeam consistere iussos cuncta
curiosius attendere iubet.
[2] Iidem Ericum cum Gunwara repertum occidendi quoque praeceptum
acceperant.
[3] Qui, inita latenter aede, velatis cortina angulis praesentiam
occultantes Ericum ac Gunwaram nexis invicem brachiis communi toro fruentes
conspiciunt.
[4] Quos semisopitos rati profundiorem quietis copiam exspectabant,
opperiri volentes, donec exsequendi sceleris occasionem gravior porrigeret
somnus.
[5] Qui cum, stertente sonorius Erico, concepti liberius somni speciem
agnovissent, continuo trucidandi eius gratia destrictis prodiere
mucronibus.
[6] Quorum Ericus insidioso expergefactus accursu, cum imminentes capiti
gladios suspexisset, dicto novercae nomine, quod olim inter pericula
nuncupare iussus fuerat, promptum necessitatis remedium expertus est.
[7] Clipeus enim eius, qui sublimius a trabe pendebat, ilico in eum
collapsus inerme corpus quasi de industria, ne a latronibus confoderetur,
obtexit.
[8] At ille fortuna haud frustra usus proximi latronis utrumque pedem rapto
desecuit ferro.
[9] Alterum Gunwara non impetu minori hasta transfodit, muliebri corpore
virilem animum aequans.
Dan
5.3.35 (p. 125,25 )
[1] Taliter Ericus insidiis liberatus,
repetito mari, nocturnae navigationi se praeparat.
[2] At Rollerus iis, qui comminus excubare iussi fuerant, signum
irrumpendae regiae lituo dedit.
[3] Quo rex audito hostium adventum indicari ratus, praeceps fugam navigio
tenuit.
[4] Interea Bracus et qui cum eo irruperant convulsam regis supellectilem
Erici navibus imponendam curabant.
[5] Medium ferme noctis agendis impensum est praedis.
[6] Quorum mane rex cognita fuga insecutionem molitus, per amicorum
quendam, ne quid subito pararet aut cum impetu exsequeretur, admonitus est.
[7] Persuadebatur quippe maiore instrumento opus esse nec expedire cum
paucis in Daniam consequi fugientes.
[8] Sed ne sic quidem impatiens animus damni impetum pressit; nihil enim
magis moverat regem, quam quod alienae cladis paratus recidisset in suos.
[9] Enavigans autem rex pervenit in portum, qui nunc ab Ømi
vocabulum tenet.
[10] Ubi, adversa tempestate oborta, alimentis defectus satius arbitratus
est moriendi necessitatem ferro subire quam fame.
[11] Itaque nautici, manu in se ipsos versa, alternis vulneribus
acceleravere fatum.
[12] Rex cum paucis montium praerupta secutus elabitur.
[13] Indicium cladis colles editi praebent.
[14] Interea Erico prospere navigationem emenso, Frothoni cum Alvilda
nuptiae actae sunt.