link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.11.1 (p. 135,11 )
[1] Eodem tempore regnabat Alf in Hethmarchia, filium habens Asmundum, Biorno vero in Wik provincia, cui Asuithus filius erat. [2] Accidit autem Asmundum parum prospere venationi intentum, dum feras aut canibus occupare aut cassibus excipere pergeret, irruente forte caligine, longius a retiariis avio fuisse calle divulsum vastaque pererrantem iuga tandem equo et vestibus destitutum fungos et tubera peredisse, ad ultimum in Biornonis regis penetralia fortuito devenisse progressu. [3] Praeterea ipse filiusque regis, convictu paulisper habito, ad confirmandum inter se amicitiae cultum omnibus coniuravere votis, quemcumque eorum vita prolixior excepisset, mortuo contumulandum fore. [4] Tantus enim societatis eorum atque amicitiae vigor exstabat, ut neuter, altero fatis absumpto, lucem prorogare statueret.

Dan  5.11.2 (p. 135,22 )
[1] Post haec Frotho, omnium subiectarum sibi gentium manu contracta, classe Norvagiam petit, Erico terrenum agmen ductare iusso. [2] Humanae siquidem cupiditatis more, quo plura possederat, plus affectans, etiam vastissimam atque horridissimam orbis terrarum partem ab hoc iniuriae genere intentatem exsistere passus non est. [3] Adeo opum accessio aviditati incrementum afferre consuevit. [4] Igitur Norvagienses, abiecta defensionis spe, rebellandi fiducia defecti in Halogiae fines maiore ex parte profugere coeperunt. [5] Stikla quoque virgo servandae castitatis causa patriae se subduxit, bellis quam nuptiis exerceri praeoptans.

Dan  5.11.3 (p. 135,30 )
[1] Inter haec Asuithus morbo consumptus cum cane ac equo terreno mandatur antro. [2] Cum quo Asmundus ob amicitiae iusiurandum vivus contumulari sustinuit, cibo quo vesceretur illato. [3] Iamque Ericus cum exercitu superiora permensus Asuithi forte tumulum appetebat; cui Sueones thesauros inesse rati ligonibus perfregere collem. [4] Itaque maioris quam credebatur altitudinis specum aperiri conspiciunt. [5] Ad quem perlustrandum opus erat eo, qui se in illum pendulo circumligatum fune demitteret. [6] Delectus est sorte ex promptissimis iuvenibus unus; quem cum Asmundus sporta restim sequente intromissum aspiceret, protinus, eiecto eo, corbem conscendit. [7] Deinde superne astantibus ac moderantibus funem abstrahendi signum porrexit. [8] Qui ingentis pecuniae spe reducto corbe, cum ignotam extracti speciem animadverterent, inusitata facie territi defunctumque redisse rati, proiecta reste, in diversa fugere. [9] Quippe Asmundus taetro oris habitu ac veluti funebri quodam tabo obsitus videbatur. [10] Qui fugientes revocare conatus, vociferari coepit falso eos formidare vivum. [11] Quem videns Ericus praecipue cruentati oris eius imaginem mirabatur: in vultu siquidem profluus emicabat sanguis. [12] Quippe Asuithus noctibus redivivus crebra colluctatione laevam illi aurem abruperat, foedumque indigestae ac crudae cicatricis spectaculum apparebat. [13] Igitur a circumstantibus accepti vulneris causam referre iussus sic orsus est fari:

Dan  5.11.4 (p. 136,10 )
                     [1] Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?
                     [2] Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
                     Mala soli, gravis uni manet omnis domus orbis;
                     [3] miseri quos hominum subsidiis destituit fors.
                     Mihi specus et iners nox tenebraeque et vetus antrum
                     oculis delicias eripuerunt animoque;
                     humus horrens, tumulus putris et immunditiarum
                     gravis aestus minuerunt iuvenilis decus oris
                     habitumque et validi roboris usum vitiarunt.
                     [4] Super haec omnia contra exanimem conserui vim,
                     Grave luctae subiens pondus et immane periclum.
                     [5] Laceris unguibus in me redivivus ruit Asuith
                     Stygia vi reparans post cineres horrida bella.
                     [6] Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?
                     Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
                     [7] Nescio quo Stygii numinis ausu
                     missus ab infernis spiritus Asuith
                     saevis alipedem dentibus edit
                     infandoque canem praebuit ori.
                     [8] Nec contentus equi vel canis esu
                     mox in me rapidos transtulit ungues
                     discissaque gena sustulit aurem.
                     [9] Hinc laceri vultus horret imago,
                     emicat inque fero vulnere sanguis.
                     [10] Haud impune tamen monstrifer egit;
                     nam ferro secui mox caput eius
                     perfodique nocens stipite corpus.
                     [11] Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?
                     Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.

Dan  5.11.5 (p. 137,1 )
[1] Iamque Frotho in Halogiae fines emoverat classem, ubi ad cognoscendam multitudinis suae speciem, quae numeri mensuram capacitatemque transscendere videbatur, collem a militibus congeri iubet,viritim lapide in acervum misso. [2] Eundem quoque hostis numerandi agminis modum secutus est. [3] Conspicui adhuc colles fidem visentibus praebent. [4] Hic Frotho, conserta cum Norvagiensibus pugna, gravem caedibus diem egit. [5] Noctu utrimque receptui consultum est. [6] Appetente diluculo, terrestria permensus supervenit Ericus; hic regi certamen suggerit iterandum. [7] Quo bello tanta de Danis strages accepta est, ut e ternis navium millibus solae centum septuaginta superstites fuisse credantur. [8] Normanni vero tam vasta clade deleti sunt, ut fama sit ne quintae quidem vicorum parti remansisse cultorem.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek