Dan
16.1.1 (p. 537,2 )
[1] Peractis inferiis corporeque regio
honoratissime funerato, Kanutus, monentibus arbitris, festinatione, qua
regnum peti firmarique oportuit, in Iutiam seccessit, paternos sibi milites
obligaturus.
[2] Neque enim illi nomen regium ambiendum restabat, quod unctionis suae
tempore sollemniter adeptus fuerat.
[3] In contione Wibergensi benevolos civium animos expertus, apud Urnensem,
tacita quorundam simultate compressa, pari ceterorum favore excipitur.
[4] Atque ita patriae consensu regni heres efficitur.
Dan
16.1.2 (p. 537,9 )
[1] Interea Scanorum populus, laxata sibi
pristinae petulantiae frena regis morte gavisus, cladis apud Disiam pontem
peractae piacula a principibus exigere constituit, per quos carissimis
necessitudinum solatiis orbatus fuerit.
[2] Sed et Acho quidam, Tubbonis filius, plenis temeritatis eloquiis
flagrantissimam civilibus malis facem subiciebat, exstinctae et iam paene
sepultae Scanicae seditionis reliquias suscitando.
[3] Cuius mali impediendi gratia Absalon in Scaniam transgressus, apud
plenam malignitatis contionem oratione liberius quam efficacius habita, a
plebe deseritur, factionis principes alium contionandi locum complexos
petente.
[4] Quorum tam petulans ac praeceps audacia erat, ut equis insidentes
cunctam Scaniae plebem ad eundem locum, semestri spatio exacto, quasi
tuendae libertatis gratia armatam redire sub edicto iuberent.
[5] Quae res Absaloni Sialandiam repetendi causam praebuit.
Dan
16.1.3 (p. 537,21 )
[1] Ob cuius secessum popularis saevitiae
procursus, temeritatis incrementis evectus inque Thordonis et Esberni
penates effusus, eosdem prius rapinae, deinde incendio subiecit.
[2] Complures quoque Scanicae nobilitatis sequentibus diebus aedes
crematae.
[3] Siquidem factionis duces, quo promptiore plebis audacia uterentur,
petulantiam eius principum bonis pascendam curabant, dulcedine praedae et
assiduis fatigationis praemiis iucundiorem atque alacriorem eius operam
reddituri.
[4] Igitur nobilium complures, aequalium exemplo vim penatibus suis
inferendam timentes, bona omnia amicorum custodiae mandabant.
[5] Pars fretum navibus complexa, se et opes undis quam aedibus credere
praeoptabat, pars apud Absalonem exsulare solatii et lenimenti loco duxit.
[6] Cuius atque Kanuti equites, suam aeque ac dominorum fortunam afflictari
cernentes, cum iniuriam armis propulsandam duxissent, seditionis principes,
frustra a se sine duce res novari superiore tumultu experti, Haraldum
quendam, regii sanguinis, sed obtusi cordis impeditique sermonis, e Suetia
asciscunt, hominem prorsus regno imparem, cum in eo nihil praeter generis
nobilitatem natura aut fortuna commendabile reddidisset.
[7] Igitur maiore cum opprobrio talem virum Suetia miserit an Scania
receperit, incertum est.
Dan
16.1.4 (p. 538,1 )
[1] Quo rumore attoniti perculsique magnates,
prout se hostium adventus fama variabat, dubiis Absalonem legationibus
fatigant, nunc opem eius transitumque poscentes, nunc eundem cum tota manu
supersedere iubentes.
[2] Nondum enim Scaniae partes Haraldus irruperat.
[3] Quas cum Kanuti, Suetiae regis, eiusdemque satrapae Byrgeri praesidiis
irrupisset, ad novi principis opinionem cupide congestum vulgus
incredibiles ei copias sociabat.
[4] Quibus fretus Lundensi urbi portas sibi claudenti excidium minatus est.
Dan
16.1.5 (p. 538,8 )
[1] Igitur ex magnatibus complures, alternis
internuntiis contracti fortique invicem cohortatione firmati, propter
Lummam amnem castra constituunt, aliis regiorum militum per ignorantiae
simulationem venire supersedentibus.
[2] Quos tantus pugnandi ardor ceperat, ut per summum non solum
periculorum, sed etiam popularium contemptum absque paucitatis suae
respectu, ut quemque equi pernicitas adiuvabat, sine imperio aut ordine
effusis habenis in hostem contenderent.
[3] In quo quidem impetu maiorem venti, quem forte adversum habebant, quam
hostium, quos impetebant, saevitiam experti sunt.
[4] Ille enim magnitudine sua clipeos cursitantibus decussit, hi ne pectora
quidem irrumpentibus obvertere ausi fuere.
[5] Ita popularium acies, numero hominum quam animis praestantior,
incruentam de se victoriam dando, plus periculi an ignominiae senserit,
dubietati subiecit.
[6] Enimvero quo expeditius fugam, qua pugnam praecurrebat, intenderet, se
ipsam scutis exuere non erubuit, armorum onus abiciendo, quorum usus
experiri confisa non fuerat.
[7] Hac igitur partim caesa, partim capta, Haraldus cum Akone, quem
affectati regni auctorem habuerat, Suetiam refugus petebat.
Dan
16.1.6 (p. 538,24 )
[1] At Lundenses, suspensis ad belli eventum
animis, in neutram partem auxilia commodabant, favorem victoribus
erogaturi.
[2] Qui rei successu conspecto perinde ac victores victis insultare
coeperunt, cupiditate laudis et praedae alienis se virtutibus inserentes.
Dan
16.1.7 (p. 538,28 )
[1] Nec contenti popularium spiritus bis
bellum potentibus intulisse, collecta contione, tertium adversum eosdem
indicere gravati non sunt, suscepti vulneris dolorem consternationis furori
permixtum communi nobilitatis exitio pensaturi tantamque provocandi
perseverantiam sive pudore cladis sive cupidine ultionis animis insitam
gestantes.
[2] Neque enim illos aut illustrium virorum respectus aut vulnerum suorum
memoria, quo minus seditionis studia sectarentur, domare potuit.
Dan
16.1.8 (p. 538,35 )
[1] Quod periculum, cunctorum Scaniae
magnatum capitibus contiguum, praeproperus Absalonis cum Syalandensibus
adventus dispulit.
[2] Siquidem sublatis vexillis deputatum contioni locum ingressus, non
solum turbulentissimo plebis proposito obstitit, sed etiam leges, quae
iniquissimis eiusdem suffragiis convulsae fuerant, piissimo iudicii decreto
ad pristinae auctoritatis habitum reduxit.
[3] Sed neque Haraldum quo minus a magnatibus damnaretur, absentiae
patrocinium protegere potuit.
[4] Hunc certe bis a Scaniensibus multatum dixerim, semel armis, iterum
sententiis.
[5] De quo quidem discernere arduum est, ferro an suffragiis punitior
fuerit.
[6] Plebs quoque nihil hostile ausa, armis summa cum propositi
dissimulatione depositis, Absalonis se turmis tranquillo contionandi more
iungebat, singulis iudiciorum suffragiis alacrius quam libentius
succlamando.
[7] Ita terribilis illa ac diutina seditio simul cum contione finem habuit,
funesto plebis conatu ulterius adversum principum collegium insolescere non
audente.