link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.1.0 (p. 304,2 )
[1] Post haec Daniae status variis rerum casibus fluctuatus est. [2] Quippe Sueno summam successu magis quam viribus capit; sed neque ad restituendam Danici nominis fortunam quicquam eius susceptione profecit. [3] Nam adeo nec favore felix nec imperio efficax fuit, ut subiectorum animos, veteris offensae acerbitatem redolentes, ad sincerum sui cultum adduceret aut ira abstractos ad placidiorem mentis habitum inclinaret. [4] Tanta siquidem mole in Danorum praecordiis prioris odii reliquiae consederunt, ut privatos motus reipublicae usibus anteferrent honoremque patriae sua deperire socordia quam suscepti ducis auspiciis restitui praeoptarent. [5] Neque enim facile propagata odiorum sementis stirpitus interit; quippe ut gratiae in odium deflexus facilis, ita odii ad gratiam difficilis esse transitus consuevit, raroque animus, quem semel graviter fastidivit, sincerae fidei stipendiis excolit, aut cum quo vehementes primum inimicitias gessit, affectuose postmodum in gratiam redit. [6] Cuius impotentiae vis, a simultatis ardore profecta arcanisque aemulationis flammis alita, non solum gerendarum praeclare rerum spem sustulit, sed etiam magnifice gestarum gloriam corrupit. [7] Verum ea res, ut novae maiestatis contemptae, ita prioris fideliter cultae indicium edidit simulque recentis iniuriae crimen et pristinae fidei perfectionem exhibuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek