link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.14.1 (p. 285,23 )
[1] Mortuo Suenone, Angli ac Norvagienses, ne rerum summam alieno imperio subiectam haberent, reges ex suis legere quam a finitimis mutuari satius rati, abrogato Danici nominis respectu, Eduardum atque Olavum in maiestatis fastigio locaverunt. [2] Quorum praevalidum robur Kanutus, Danorum solio functus, inter rerum initia aggredi veritus, ne tamen regnandi usum intra patriae metas clausum haberet, dissimulata magis quam omissa paterni imperii recuperatione, primum Sclaviae ac Sembiae perinde ac debilioribus regnis ferrum inicere statuit. [3] Quarum alteram Sueno, tametsi graves iniurias passus, obstante religionis vinculo, concutere formidabat, altera ab Haquino oppressa, absumpto eo, rebelles Danis manus exercuit. [4] Sollerter igitur a Danici regiminis successore provisum est, ut in hac paterni gravaminis, in illa defectionis noxam puniret. [5] Neque enim ignorabat bonae indolis habitum ad maiorem virtutem capessendam leviori rerum conamine roborari, ideoque in ipso militiae tirocinio adolescentiam suam aliquo praeclaro opere auspicari cupivit. [6] Nec eo quidem segniores desertoribus manus intulit, sed nescio an ideo promptiores, quia strenua ingenia, quo plus experimenti sumunt, hoc ad insignem operam edendam maiore ausu proficiunt.

Dan  10.14.2 (p. 286,5 )
[1] Cuius propositi compos spes suas, duabus splendidissimis victoriis alitas, tertiam ab Anglis expetere docuit. [2] Quod ut promptius expediretur, Olavum Norvagiae potitorem cum fratre Haraldo, tectis dissimulatione odiis, adversum defectionis suae consortem armavit. [3] Enimvero, ut prudenter, ita periculose hoste in hostem usus, ambitione coniunctos armis dividuos fecit.

Dan  10.14.3 (p. 286,10 )
[1] Igitur Danorum Anglorumque exercitibus acerrima pugna consertis, Tymmo, genere Syalandicus, cum hostili impetu sociae partis aquilas admodum inclinatas videret, levem et quem fors obtulerat ramulum hasta sustulit, eoque vexilli loco usus atque in eum vociferatus modum, quo Kanuti milites mutuae adhortationis gratia acclamare consueverant, adversas in fugam turmas felix antesignanus avertit. [2] Itaque non tam signi quam animi virtute salutarem suis aquiliferum gessit nutantemque Danorum fortunam ad victoriam usque, ne laberetur, erexit. [3] Nec solum fortitudinem ipse plenissimam praebuit, sed etiam ex sociorum animis paene profugam revocavit. [4] Cuius facti decus postmodum cognomine usurpavit insuperque virtutis titulo honore primipili a rege donari meruit. [5] Nec puduit Danorum partes, splendidissimo aquilifero defectas, plebeii hominis ductum, ut obscurum specie, ita praeclarum eventu, recreatis animis salutis praevium consectari.

Dan  10.14.4 (p. 286,23 )
[1] Igitur Eduardus, contusis suorum animis intolerabilem Danici exercitus spiritum animadvertens, quia manum non poterat, pactum cum hoste conseruit, ut, quoad ipse viveret, Kanutum dimidii regni consortem haberet, exstinctus omnium bonorum heredem relinqueret. [2] Ita victor a victo extudit, ut is sibi consortionem imperii vivens cederet, totum moriens testamento legaret.

Dan  10.14.5 (p. 286,28 )
[1] Eodem tempore Alvivam ab Olavo adamatam Kanutus, eximia matronae specie delectatus, stupro petiit. [2] Igitur Olavus, sive quia concubinae facibus spoliatus, sive quia promissa Angliae parte per Kanutum fraudatus fuerat, privatam offensam publicae militiae praetulit, peractisque stipendiis, ira pariter ac dolore instinctus Norvagiam rediit, non incongruum eius desertorem agere ratus, a quo plena turpitudinis iniuria vexatus fuerat.

Dan  10.14.6 (p. 286,34 )
[1] Septenis postmodum interiectis annis, quidam triclinium, in quo Kanutus epulabatur, ingressi, totius Angliae regem salutare coeperunt. [2] A quibus rex sibi ictum cum Eduardo foedus per involucrum exprobrari ratus, nihil eius se pudere respondit. [3] Sed neque ab ira animum neque vultum a rubore continuit, profectas a scelere voces ludibrio propinquas existimans. [4] Tum illi, funestum ministerium incauto confessionis officio prosecuti, Eduardum sua interemptum opera iactitabant, eo se regi placituros rati, quo summam ipsius offensam accenderant. [5] In quos rex, perinde ac maiestatis insidiatores, sperati praemii loco suspendio protinus animadvertendum curavit, deterrimum opus deformi vindictae specie puniens. [6] Quamquam enim se acri aemulo liberatum cognosceret, sceleri tamen poenam quam utilitati gratiam referre maluit. [7] Memorant alii Eduardum clandestino Kanuti imperio occisum eiusdemque iussu poenam a maleficis demendae suspicionis gratia exactam. [8] Ut enim innocentiae suae fidem astrueret seque ei culpae affinem fuisse negaret, gravius in sceleratos consulendum putavit. [9] Ea tamen res primum regis apud domesticos favorem quassavit.

Dan  10.14.7 (p. 287,14 )
[1] Qui cum, Anglorum rebus obtentis, nectendam cum finitimis amicitiam decrevisset, Normanniae praefecti Roberti filiam Immam matrimonio duxit eiusque fratri Rykardo sororem Estritham coniugio potiendam permisit. [2] Igitur ex Imma Kanuto Gunnildaque suscepta, duorum populorum concordiam communis sanguinis vinculo stabilivit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek