Dan
5.11.1 (p. 135,11 )
[1] Eodem tempore regnabat Alf in
Hethmarchia, filium habens Asmundum, Biorno vero in Wik provincia, cui
Asuithus filius erat.
[2] Accidit autem Asmundum parum prospere venationi intentum, dum feras aut
canibus occupare aut cassibus excipere pergeret, irruente forte caligine,
longius a retiariis avio fuisse calle divulsum vastaque pererrantem iuga
tandem equo et vestibus destitutum fungos et tubera peredisse, ad ultimum
in Biornonis regis penetralia fortuito devenisse progressu.
[3] Praeterea ipse filiusque regis, convictu paulisper habito, ad
confirmandum inter se amicitiae cultum omnibus coniuravere votis,
quemcumque eorum vita prolixior excepisset, mortuo contumulandum fore.
[4] Tantus enim societatis eorum atque amicitiae vigor exstabat, ut neuter,
altero fatis absumpto, lucem prorogare statueret.
Dan
5.11.2 (p. 135,22 )
[1] Post haec Frotho, omnium subiectarum
sibi gentium manu contracta, classe Norvagiam petit, Erico terrenum agmen
ductare iusso.
[2] Humanae siquidem cupiditatis more, quo plura possederat, plus
affectans, etiam vastissimam atque horridissimam orbis terrarum partem ab
hoc iniuriae genere intentatem exsistere passus non est.
[3] Adeo opum accessio aviditati incrementum afferre consuevit.
[4] Igitur Norvagienses, abiecta defensionis spe, rebellandi fiducia
defecti in Halogiae fines maiore ex parte profugere coeperunt.
[5] Stikla quoque virgo servandae castitatis causa patriae se subduxit,
bellis quam nuptiis exerceri praeoptans.
Dan
5.11.3 (p. 135,30 )
[1] Inter haec Asuithus morbo consumptus cum
cane ac equo terreno mandatur antro.
[2] Cum quo Asmundus ob amicitiae iusiurandum vivus contumulari sustinuit,
cibo quo vesceretur illato.
[3] Iamque Ericus cum exercitu superiora permensus Asuithi forte tumulum
appetebat; cui Sueones thesauros inesse rati ligonibus perfregere collem.
[4] Itaque maioris quam credebatur altitudinis specum aperiri conspiciunt.
[5] Ad quem perlustrandum opus erat eo, qui se in illum pendulo
circumligatum fune demitteret.
[6] Delectus est sorte ex promptissimis iuvenibus unus; quem cum Asmundus
sporta restim sequente intromissum aspiceret, protinus, eiecto eo, corbem
conscendit.
[7] Deinde superne astantibus ac moderantibus funem abstrahendi signum
porrexit.
[8] Qui ingentis pecuniae spe reducto corbe, cum ignotam extracti speciem
animadverterent, inusitata facie territi defunctumque redisse rati,
proiecta reste, in diversa fugere.
[9] Quippe Asmundus taetro oris habitu ac veluti funebri quodam tabo
obsitus videbatur.
[10] Qui fugientes revocare conatus, vociferari coepit falso eos formidare
vivum.
[11] Quem videns Ericus praecipue cruentati oris eius imaginem mirabatur:
in vultu siquidem profluus emicabat sanguis.
[12] Quippe Asuithus noctibus redivivus crebra colluctatione laevam illi
aurem abruperat, foedumque indigestae ac crudae cicatricis spectaculum
apparebat.
[13] Igitur a circumstantibus accepti vulneris causam referre iussus sic
orsus est fari:
Dan
5.11.4 (p. 136,10 )
[1] Quid stupetis, qui relictum me colore
cernitis?
[2] Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
Mala soli, gravis uni manet omnis domus orbis;
[3] miseri quos hominum subsidiis destituit fors.
Mihi specus et iners nox tenebraeque et vetus
antrum
oculis delicias eripuerunt animoque;
humus horrens, tumulus putris et immunditiarum
gravis aestus minuerunt iuvenilis decus oris
habitumque et validi roboris usum vitiarunt.
[4] Super haec omnia contra exanimem conserui vim,
Grave luctae subiens pondus et immane periclum.
[5] Laceris unguibus in me redivivus ruit Asuith
Stygia vi reparans post cineres horrida bella.
[6] Quid stupetis, qui relictum me colore
cernitis?
Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
[7] Nescio quo Stygii numinis ausu
missus ab infernis spiritus Asuith
saevis alipedem dentibus edit
infandoque canem praebuit ori.
[8] Nec contentus equi vel canis esu
mox in me rapidos transtulit ungues
discissaque gena sustulit aurem.
[9] Hinc laceri vultus horret imago,
emicat inque fero vulnere sanguis.
[10] Haud impune tamen monstrifer egit;
nam ferro secui mox caput eius
perfodique nocens stipite corpus.
[11] Quid stupetis, qui relictum me colore
cernitis?
Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.
Dan
5.11.5 (p. 137,1 )
[1] Iamque Frotho in Halogiae fines emoverat
classem, ubi ad cognoscendam multitudinis suae speciem, quae numeri
mensuram capacitatemque transscendere videbatur, collem a militibus congeri
iubet,viritim lapide in acervum misso.
[2] Eundem quoque hostis numerandi agminis modum secutus est.
[3] Conspicui adhuc colles fidem visentibus praebent.
[4] Hic Frotho, conserta cum Norvagiensibus pugna, gravem caedibus diem
egit.
[5] Noctu utrimque receptui consultum est.
[6] Appetente diluculo, terrestria permensus supervenit Ericus; hic regi
certamen suggerit iterandum.
[7] Quo bello tanta de Danis strages accepta est, ut e ternis navium
millibus solae centum septuaginta superstites fuisse credantur.
[8] Normanni vero tam vasta clade deleti sunt, ut fama sit ne quintae
quidem vicorum parti remansisse cultorem.