Dan
5.1.1 (p. 104,2 )
[1] Defuncto Fridlevo, filius Frotho septem
annos natus concordi Danorum arbitrio subrogatur.
[2] Tantum siquidem ab universis Fridlevi memoriae ac nomini tributum, ut
tam tenero eius sanguini regnum daretur.
[3] Iidem, contione praehabita, infantiam regis a tutoribus excipiendam
duxerunt, ne ob principis puerilitatem rerum excideret summa.
[4] Habito ergo delectu, Westmarus et Colo fratres in educationis regiae
ministerium arcessuntur.
[5] Isulfo quoque et Aggoni octoque aliis illustribus viris non modo regis
tutela credita, verum etiam gerendi sub ipso regni potestas indulta.
[6] Abunde iis vires animique suppetebant, crebra non corporis tantum, sed
etiam ingenii dote pollentibus.
[7] Ita Danorum rem publicam, exspectato regis robore, vicaria tutabantur
officia.
Dan
5.1.2 (p. 104,12 )
[1] Uxor Colonis erat Gøtwara, quae
eximiae procacitate facundiae quantumlibet disertos ac loquaces enervare
solebat.
[2] Altercando quippe efficax erat et in omni disceptationum genere
copiosa.
[3] Pugnabat siquidem verbis, non modo quaestionibus freta, verum etiam
pervicacibus armata responsis.
[4] Imbellem nemo feminam debellare poterat, a lingua spicula mutuantem.
[5] Quosdam verbositatis petulantia refellebat, alios veluti quibusdam
cavillationum nexibus implicatos fallaciarum laqueis strangulabat.
[6] Adeo vegetum mulieri ingenium fuit.
[7] Ceterum condere pacta aut rescindere praepotens erat, utriusque horum
efficaciam oris aculeo gestans.
[8] Quippe disicere foedera ac sociare callebat.
[9] Ita ad utrumlibet anceps linguae commercium fuit.
Dan
5.1.3 (p. 104,22 )
[1] Duodecim Westmaro filii erant, ex quorum
numero tribus commune Grep nomen incessit.
[2] Hos simul conceptos idem partus absolvit, ortus aequalitatem vocabuli
societate testantes.
[3] His summa caestibus aut ferro dimicandi peritia exstitit.
[4] Colo terna filiorum sorte gaudebat.
[5] Soror regis Gunwara erat, cui ob eximiam formae pulchritudinem
Speciosae cognomen exstabat.
[6] Filii Westmari Colonisque, cum et aetate iam puberes et animis acres
essent, fiducia in temeritatem versa, ad obscenos ac degeneres ritus
inquinatam flagitiis indolem contulerunt.
[7] Adeo enim insolenter se indomiteque gesserunt, ut, constupratis aliorum
nuptis ac filiabus, proscripsisse pudicitiam atque in prostibulum relegasse
viderentur.
[8] Corruptis quoque matronarum fulcris, ne toris quidem virginalibus
abstinebant.
[9] Suus nullum thalamus securitate donabat, nec quisquam fere patriae
locus luxuriae eorum vestigiis vacuus erat.
[10] Mariti metu, coniuges corporum suorum ludibrio vexabantur.
[11] Iniuriis obtemperatum est: cessit copularum respectus, violensque
amplexuum usus exstabat; publicata est Venus, coniugiorum reverentia
pereunte; raptim luxuria petebatur.
[12] In causa otium erat, quod expertia agitationis corpora amica vitiis
quiete diffluerent.
Dan
5.1.4 (p. 105,6 )
[1] Tandem Grep, hoc nomen participantium
maximus, ut diffusum libidinis motum certa sponte sisteret, errabundae
Veneris portum in germanae regis amore petere ausus exstitit.
[2] Nec apte quidem; nam sicut vagabundam atque erroneam voluptatem
verecundiae frenis coerceri oportuit, ita a populari prolem regiam
concupisci temerarium fuit.
[3] Illa proci petulantiam pertimescens, quo tutior ab iniuria foret,
saeptum vallo conclave petivit.
[4] Adhibiti sunt ei triginta vernaculi, qui iugem corporis eius custodiam
excubando praestarent.
Dan
5.1.5 (p. 105,13 )
[1] Igitur contubernales Frothonis circa
indumentorum usum feminea admodum ope defecti, cum non haberent, unde nova
assuere aut lacera reficere possent, regem celebrandi coniugii monitis
adhortantur.
[2] Ille primum excusationis verba ab aetatis teneritudine mutuatus, ad
postremum perseverantiori suorum rogatui cessit.
[3] Quo curiosius a monitoribus habilem connubio suo feminam perquirente,
praecipue regis Hunorum filia collaudatur.
[4] Ad haec Frotho, repugnandi ratione pertinacius quaesita, a patre
didicisse se refert non expedire regibus e longinquo copulam peti nec
Venerem nisi a finitimis posci.
Dan
5.1.6 (p. 105,21 )
[1] Quod audiens Gøtwara cavilla regem
amicis reluctari cognovit.
[2] Cuius ut vacillantem firmaret animum fiduciamque pusillae mentis
erigeret: 'Iunioribus,' inquit, 'nuptiae competunt; senes sepulcrum manet.
[3] Adolescentiae gressus votis fortunaque proficiunt; inops ad bustum
senecta devergit.
[4] Spes iuventam consequitur; senium exspes inclinat occasus.
[5] Adolescit sors puberum, numquam infectum omissura quod coepit.'
[6] Ob cuius dicti venerationem postulationis officium suscipere rogata,
refragandi rationem senii praetentione componit nec se tam ardui mandati
gerulam ob infirmum aetatis habitum fore posse testatur.
[7] Rex pretio opus agnoscens, aureo torque prolato, legationis praemium
pollicetur.
[8] Habebat namque torques nexilia bullarum caelamina intersitaque regum
simulacra, quae ad interioris fili ductum nunc contrahi, nunc dirimi
possent, ornamentum luxui potius quam usui praeparatum.
[9] Westmarum quoque et Colonem cum eorum filiis in idem legationis opus
accersiri placuit, quod eorum sollertiam Frotho repulsae rubore carituram
putaret.
Dan
5.1.7 (p. 105,35 )
[1] Ii simul cum Gøtwara profecti
prius triduano ab Hunorum rege convivio excepti sunt, quam legationis suae
consultum expromerent.
[2] Is enim antiquitus recipiendorum hospitum usus exstabat.
[3] Extracto in triduum epulo, virgo regia pleno comitatis alloquio legatis
blanditura progreditur.
[4] Nec parum convivalibus hospitum gaudiis praesentiae eius iucunditas
attulit.
[5] Cui Westmarus, crebrescentibus poculis, propositi seriem iocosa admodum
assertione detexit, puellae mentem familiari collocutionis genere
tentaturus.
[6] Itaque quo minus sibi repulsam conscisceret, compositis in risum verbis
legationis negotium praecurrebat, inter convivales plausus ludicrum ausus
sociare sermonem.
[7] Illa se Frothonem tamquam famae et claritudinis inopem fastidire
dicebat.
[8] Nulli etenim quondam illustrium feminarum connubiis idonei censebantur,
nisi qui sibi ingens famae pretium gestarum insigniter rerum fulgore
struxissent.
[9] Summum in proco vitium desidia fuit.
[10] Nihil magis in nuptiarum petitore quam claritatis inopia damnabatur.
[11] Sola gloriae ubertas ceterarum rerum opulentiam exhibebat.
[12] Puellae quoque non tam procantium se formas quam edita speciose
facinora mirabantur.
Dan
5.1.8 (p. 106,11 )
[1] Igitur legati voti desperatione torpentes
ulteriorem rei conatum Gøtwarae prudentiae tradunt.
[2] Illa non verbis modo, sed etiam sucis in Venerem mixtis virginem
enervare conata, asserere coepit Frothonem laeva tamquam dextra uti, item
nandi dimicandique promptissimam habere peritiam.
[3] Oblata quoque potione rigorem puellae cupidine permutavit Veneremque et
voluptatem abolitae indignationis loco constituit.
[4] Deinde Westmarum Colonemque cum eorum liberis de industria adire regem
iterandaeque legationi insistere iubet; postremo si difficilem accepissent,
pugnae provocatione praevenire repulsam.
Dan
5.1.9 (p. 106,19 )
[1] Igitur Westmarus regiam cum armatis
ingressus: 'Iam aut precibus obsequi,' inquit, 'aut pugna precantes aggredi
necesse erit.
[2] Elegimus speciose defungi quam infecta legatione reverti, ne repulsa
foedi propositoque vacui, unde gloriam impetrare speravimus, eius
contrarium referamus.
[3] Si natam negas, admitte pugnam; alterum necesse est praestes.
[4] Mori aut exaudiri volumus; apud te si non laeta, saltem tristia
percepturi sumus.
[5] Gratius nostram Frotho cladem quam repulsam excipiet.'
[6] Nec plura elocutus iugulum regis ferro se petiturum minatur.
[7] Contra rex non decere ait amplitudinem regiam, quem honore
praecelleret, aequare conflictu, nec oportere dignitate impares pugnae
paritate conferri.
[8] At Westmarus nihil de certaminis exhortatione remittens ad ultimum
ipsam virginis mentem explorare iubetur, quod antiqui in matrimoniorum
delectu libera nupturas optione donassent.
[9] Haerebat siquidem animo rex inter metum pugnae pudoremque trepida
fluctuatione suspensus.
[10] Ita Westmarus ad praecordialem puellae sententiam relegatus, sciens
feminam omnem ut volubilis animi, ita versilis esse propositi, tanto rem
fidentius exsequi coepit, quanto virginum votis plus varietatis inesse
compertum habuit.
[11] Auxit curae eius fiduciam adiecitque studio spem simplicitas virginis
proprio permissa consilio libertasque feminae politioribus blanditiarum
delenimentis palpanda, non modo abduci facilis, verum etiam obsequi
praeceps.
[12] Pater vero, quo certius filiae mentem inspiceret, legatos subsequi
coepit.
Dan
5.1.10 (p. 106,39 )
[1] Illa prius in amorem proci latenti
potionis operatione perducta, plura se de Frothonis indole referebat spe
praesumpsisse quam fama, quippe cum is ab illustri genus parente duxerit,
naturaque omnis suae soleat origini respondere.
[2] Quamobrem iuvenem sibi non tam praesentis quam futuri splendoris
intuitu placuisse.
[3] Quibus auditis mirabundus pater, sed ne permissam quidem puellae
licentiam rescindere passus, Frothonis eam coniugio pollicetur.
[4] Quam postmodum, provisis abunde commeatibus, tollens magnifico rerum
apparatu, consequentibus se legatis, Daniam adire deproperat, sciens
neminem patre melius filiam nuptiis oblaturum.
[5] Frotho sicut iucundissime sponsam excepit, ita futuri quoque soceri
maiestatem amplissimis honoribus celebravit, quem, peractis taedis, magna
auri argentique summa donatum dimisit.
Dan
5.1.11 (p. 107,10 )
[1] Igitur Hanunda usus (Hunorum haec regis
filia erat) florentissima pace triennium duxit.
[2] Cuius contubernales, otio petulantiam nacti, partam quiete lasciviam
improbissimis extulere sceleribus.
[3] Quosdam enim restibus in sublime pertractos more agitabilis pilae
pendula corporum impulsione vexabant; aliis haedinum incedentibus corium
substernentes lubrici tergoris offendiculo per occultum funis raptum
incautos subegere gressus; alios veste nudatos variis verberum suppliciis
lacerabant; alios clavis affixos laquei more suspensionis multavere
ludibrio; quorundam barbae et verticis pilos faculis torruerunt; aliis
pubem atque inguina subiecto torre cremabant.
[4] Advenas ossibus converberabant; alios ad intemperantiam compulsos
immoderata potione rumpebant.
[5] Virginibus nubere non licebat, nisi quarum castitas iis ante delibata
fuisset.
[6] Nemini filiam nuptum dare licebat nisi gratiam ipsorum favoremque
mercato.
[7] Nulli matrimonium contrahendi fas erat, si eorum non pretio praeemisset
assensum.
[8] Praeterea non in virgines modo, verum etiam in matronarum turbam passim
dissolutissimae libidinis suae flagitia porrexerunt.
[9] Mixtam petulantiae rabiem duplex furoris species agitabat.
[10] Convenis hospitibusque receptuum loco convicia praebebantur.
[11] Tot ludibriorum irritamenta a petulantibus et lascivis reperta sunt.
[12] Adeo sub rege puero temeritas libertate nutrita est.
[13] Nihil enim tantum peccandi licentiam protrahit quantum ultionis
poenaeque dilatio.
Dan
5.1.12 (p. 107,30 )
[1] Tam effrenata militum procacitas non
exteris tantum, sed etiam patriae invisum fecerat regem.
[2] Dolenter siquidem ferebant Dani superbe sibi ac crudeliter imperari.
[3] Grep vero haud humili contentus Venere eo se temeritatis effudit, ut
cum regina commercio libidinis habito tam regi perfidus quam ceteris
violentus exsisteret.
[4] Adolevit deinde paulatim infamia, tacitoque gradu criminis suspicio
serpsit, ante vulgo comperta quam regi.
[5] Grep enim in omnes, qui vel modicam huius rei mentionem egissent,
animadvertere solitus accusationem sui formidabilem fecerat.
[6] Opinio tamen sceleris primum susurris alita est, dehinc excepta
rumoribus; difficilis siquidem apud conscios alieni criminis occultatio
est.
Dan
5.1.13 (p. 108,1 )
[1] Procus Gunwarae creber exstabat.
[2] Igitur Grep, repulsae ultionem clandestinis artibus impetrare conatus,
aestimandi procos arbitrium flagitat, exquisitissimis puellam nuptiis
deberi testando.
[3] Obscurabat autem iram, ne virginis odio quaesitum videretur officium.
[4] Oranti rex merita iuvenum inspectanda permittit.
[5] Primum itaque cunctos Gunwarae petitores convivii simulatione contraxit
ac deinde conclave, cui puella assueverat, desectis eorum capitibus cingens
crudele ceteris spectaculum praebuit.
Dan
5.1.14 (p. 108,8 )
[1] Nihil tamen eius apud Frothonem gratiae
detractum est, quo minus consueto familiaritatis officio fungeretur.
[2] Conveniendi siquidem regis copiam pretio peti debere constituit,
neminem alloquio eius usurum pronuntians, ni munera detulisset.
[3] Neque enim tanti ducis aditum trito consuetudinis genere, sed plenis
ambitionis studiis impetrandum edixit, regiae caritatis simulatione
crudelitatis infamiam levaturus.
[4] Taliter lacessitum vulgus afflictationis suae querelam tacitis
gemitibus agitabat.
[5] Nulli miseriam temporum culpandi palam animus erat, nemini ingruentem
calumniam apertis efferendi querimoniis ausus incesserat; internus omnium
praecordia dolor hoc acrius quo occultius lacerabat.