link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  13.3.1 (p. 345,28 )
[1] Ea tempestate missi a Kanuto, qui pecuniam, quam educator eius depositi nomine conservaverat, in Fioniam e Sialandia transferrent, cum, ab utroque litore aeque distante navigio, procul piratas imminere conspicerent, expensam fune crumenam undis occultavere. [2] Postremo, cum se parum potentes remigii animadverterent, fugae diffidentia implicati, reciso tenaculo, vetustas regum opes arenis quam hostibus relinquere maluerunt. [3] Quam rem Nicolaus, in Sialandiam ex Fionia traiciens, tametsi eminus specularetur, periclitantibus praesidio fore nequivit, quod exiguis et inhabilibus ad remigium navigiis uteretur. [4] Postea cum Kanutum iucundum prae se vultum ferentem conspiceret, oris hilaritatem increpans, ob recentem aviti paternique aeris iacturam dolere ei admodum expedire dicebat. [5] Ille nihil hac se moveri fortuna dicebat, sed eius beneficio summam liberalitatis occasionem accepisse respondit. [6] Ut enim ante hinil ex paternarum opum cumulo decerpere ausum, ita deinceps accessuras abunde erogaturum; maximum quippe avaritiae nutrimentum divitias esse, quas quisquis asservare intenderit, humanitati vacare non possit. [7] Qua voce se pecuniae, sed eam regi imperare monstrabat. [8] Cuius rei praecipuum exstitit documentum quod sequitur.

Dan  13.3.2 (p. 346,4 )
[1] Cum, ob creberrimas acerrimasque finitimorum excursationes nemine Sleswicensis praefecturae beneficium etiam oblatum recipere audente, Kanutus tam periculosum a patruo honorem non opum cupiditate, sed fiducia virtutis expeteret neque gratis eum impetrare quivisset, vendita patrimonii parte, formidolosum aliis munus pretio assecutus est, eam demum quaestuosam esse militiam ratus, qua gloriae et claritatis stipendium potuisset acquiri. [2] Ita rex extimescendum ignaviae decus virtuti venale fecit, emptor vero plus lucri in militiae quam opum agitatione reposuit.

Dan  13.3.3 (p. 346,12 )
[1] Principio siquidem perceptae potestatis Henrico per legatos mandat libenter se cum eo de pace acturum, si primum et damna Iutiae emendatione pensata et spolia ab ipso restituta fuissent. [2] Quibus profectis, ipse interim, perinde ac responsi praescius, non solum suorum, sed etiam eorum, quos ex finitimis amicos habebat, manu contracta, legatorum reditum armis subsequi statuit. [3] Henricus se neque cum Danis amicitias gesturum neque a maternae hereditatis petitione cessaturum respondit. [4] Quo accepto, Kanutus rursum ad eum legatos mittit, omnem sequestrae pacis communionem publice rescissuros. [5] Quorum Henricus irrisa legatione, Kanutum impatienti sessoris equo persimilem ait; se vero petulantiae eius frenos inicere curaturum.

Dan  13.3.4 (p. 346,22 )
[1] His auditis, Kanutus, ut magno impetu, ita minimo tumultu noctu iter ingressus ferrique et praedae abstinens, quo minus adventus eius provideretur, diluculo ad Henrici munitionem pervenit. [2] Ille tam subitae irruptionis incautus nec arma capere nec se praesidio tueri parat, sed protinus vicinum moenibus flumen equo attentans, unico aquae interstitio hostem fefellit laetatusque est, quod salutem suam amni quam oppido credere maluisset. [3] Quem cum Kanutus ulteriore iam ripa potitum aspiceret, an maderet, per ludibrium percontatus est. [4] A quo e contrario, quid ita incederet, interrogatus, venisse se inquit, ut promissa ab eo lora recipiat. [5] Ille minas sibi, quas nuper intenderat, responsi urbanitate exprobratas intellegens, ignominiam ioco prosecutus: 'Adeo mihi', inquit, 'calcium viribus obniti videris, ut ne tangi quidem continerive queas.' [6] Tunc Kanutus prius castrum, deinde ceterae regionis culta vastavit.

Dan  13.3.5 (p. 346,34 )
[1] Secundo quoque novatis copiis omnem Sclaviam strage atque incendio implicavit nec solum patriam hoste, sed etiam hostem robore vacuefecit, adeo ut prius provocare solitum ne propriae quidem tutelae sufficientem relinqueret. [2] Postremo, cum totas Henrici vires prudentia sua ac fortitudine debilitasset, sanguinis, quo illum proxime contingebat, natura actus, ut publice hostem, ita privatim amicum egit. [3] Semel namque, dimisso exercitu, viginti dumtaxat equitibus comitatus, ad locum, in quo Henricum deversari didicerat, cursum direxit, praemissis, qui suae ei salutationis mandata perferrent. [4] Henricus falso hostem sibi blandiri inquiens, protinus, ubinam esset, perquirere institit. [5] Quibus eum in porta adesse referentibus, ipse nuntio attonitus mensam, ad quam forte prandendi gratia discumbebat, vi manus discutere parat. [6] Tunc legati, praesentiam ducis a pace profectam iurantes, conceptum falso metum affirmationum suarum perseverantia discusserunt. [7] Quibus ut Henricus fidem habuit, fugae meditationem amoris indicio castigavit. [8] Enimvero tabulae innixus, suffuso lacrimis ore, infelicem Daniam futuram, dum tali viro caruerit, aiebat; se vero amicitiam eius sincera amodo fide culturum. [9] Hunc nimirum consanguineus amor et suae infelicitatis oblivisci et hostis virtutem fateri coegit, utque propriae fortunae immemorem, ita alienae laudatorem effecit. [10] Deinde praesentem amplexatus, haud parcius lacrimas quam epulum praebuit. [11] Quippe praesentem eius mansuetudinem quam praeteritas noxas attentius intuens, frequentiae damnorum unius beneficii indulgentiam anteposuit.

Dan  13.3.6 (p. 347,14 )
[1] Sed neque Kanutus profectum a pietate maerorem ingratus excepit. [2] Quin etiam plus in creanda pace quam fruenda dape voluptatis reponens et quasi mediatoris partes agere exorsus, Henricum avunculi gratiam expetere iussit ac demum consensum eius perseverantia admonitionis obtinuit. [3] Siquidem Henricus rem maternam, cuius repetendae causa adversa Danis arma tulerat, pretii pactione interposita, Kanuto in possessionem ascripsit, eandemque Kanutus ad regem condicione, qua acceperat, transtulit ac deinde receptam ab eo pecuniam Henrico numeravit. [4] A quo etiam postmodum ad convivandum accersitus excipitur, affirmante priori eius adventui minus quam decuit impense servitum.

Dan  13.3.7 (p. 347,24 )
[1] A quo etiam Henricus nuper se vita atque incolumitate donatum iudicans, Sclaviam ei iurisiurandi firmitate legavit. [2] Huic accessit, quod ad gerenda cum Theutonicis bella, quibus praecipue Sclavia vexabatur, filiorum virtutibus diffidebat maluitque maturum fortitudine heredem circumspecta arbitrii sui libertate consciscere quam sub naturali, sed invalido patrimonium exteris pervadendum relinquere. [3] Haec offerentem Kanutus impietatis sibi notam immerentium liberorum contemptu pariturum affirmat seque tam iniustis eius promissis usurum negat. [4] Postremo perseverantissimis Henrici precibus superatur, propositi rationem a natorum socordia mutuantis.

Dan  13.3.8 (p. 347,33 )
[1] A quo etiam imperatoris gratia, quod Sclavia in eius beneficio reponi videretur, admodum egere permonitus, equum ei calces auro confixum muneris loco transmisit, donumque per se habile inusitatis ungularum ornamentis accipienti venerabilius reddidit. [2] Crediderim tunc imperatorem plus laudis in dantis industria quam dono reposuisse, cum primi pretii metallum, quo contemptibilius habitum, hoc gloriosius videretur oblatum. [3] Absumpto Henrico, legatam sibi provinciam nullo refragante possedit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek