Dan
14.45.1 (p. 494,22 )
[1] Vere reddito, Christophoro, solis
praefecturae suae viribus succincto, prospera adversum Bramnesios expeditio
fuit.
[2] Qua peracta, alia protinus regalibus iussis instruitur.
[3] Hanc Absalon et Christophorus ducum nomine prosecuturi primi Masnetam
venere.
[4] Qui cum, rege tardius agente, rursum Bramnesios aggredi stauissent,
advehitur Eskillus insigni Scaniensium classe stipatus.
[5] Hic nuper Hierosolyma regressus barbam admodum immissam longinquae
peregrinationis testem gerebat.
[6] Igitur Absalon, si quid clam tanto viro experiretur, vitio sibi
vertendum existimans, per Esbernum ei, quid cupiat, indicat.
[7] Ille, studio Absalonis impensius laudato, orat, socium se propositi
habeat canitiemque suam iuvenilia quandoque experiri permittat.
[8] Nec segniter, promptissimis Scaniensium delectis, Absalonem secutus
communi navigatione appulit Lalandiam.
Dan
14.45.2 (p. 494,34 )
[1] Illic nostri obviae septem Rugianorum
rates fuere; unde cum noctu solvissent, erroris metu peritum navigationis
ex Absalone deposcit.
[2] Quo recepto, prospero cursu destinati portus compendium assecutus est.
[3] Absalonem vero noctis opacitas aliquantis navigationis excessibus
errabundum effecit; sed nec Sialandenses erroris prorsus expertes reliquit.
[4] Par ignorantia Rugiana quoque navigia fefellit, et forte in eum locum
inciderunt, prope quem Bramnesiorum classis piraticam actura coierat.
[5] Cuius rei inscii Rugiani, cum primum lux affuit, nostrorum se copiis
inserunt paremque cum ipsis militiam auspicantur, paucis ad navium
praesidia relictis.
[6] Quas Bramnesii conspectui subiectas, dilapsis metu custodibus,
populantur, nec praeda spoliisque contenti, bina ex iis navigia,
praestantioris fabricae visa, secum abducunt.
[7] Quae cum, prohibentibus Sialandicae classis custodibus, ulterius
amovere non possent, ferro pertusa merserunt.
Dan
14.45.3 (p. 495,7 )
[1] Unicam haec provincia urbem habebat,
quae a Danis rebus vacua reperta est, incolis eidem defensionem suam
credere non audentibus.
[2] Cuius desertioni partim defensorum, partim valli inopia causam
praebuit.
[3] Antiquam incolae vocitabant.
[4] Qui moenium suorum diffidentia cum coniugibus ac liberis ad ecclesiam
extra vallum sitam certatim se contulerant, religionis quam belli praesidio
tutiores futuri pacisque domicilio periculum vitaturi.
[5] Sed nec quisquam e nostris ad eorum bona manus porrigere ausus est, ne
praedandi libido sacrilegio implicaretur, quamquam in sacra aede iniquas
opes attentare nefas non esset; neque enim religionis auctoritas eius
detractoribus auxilio obtentuique fore debuerat.
[6] Iamque militante Absalone, Eskillus, ne quid consuetae religionis
omitteret, primam sacris operam exhibebat.
[7] Cuius animo tantus hostium contemptus incesserat, ut in exercitu toga,
non armis uteretur.
Dan
14.45.4 (p. 495,19 )
[1] Interea Hurna quidam et Marcradus, quem
Adulfus Holsatiae praefectus filio moriens tutorem reliquerat, Danorum
copiis superbo sermone contemptis, ingentem Sclavorum Saxonumque manum
contraxerant.
[2] Forte autem nostris, intermisso obequitandi labore, respirandi gratia
aliquantisper humi cubantibus, Eskillus adeo se aestatis magnitudine
contusum confractumque asseverabat, ut ne equum quidem sine adiutore
conscendere posset.
[3] At ubi hostes in conspectum venere, quovis iuvene ocior equum insiluit,
ita ut corporis eius robur nulla ex parte quassatum putares; adeo virtus
aetati imperat.
[4] Itaque, qui dictis senectutem causatus fuerat, hanc postmodum factis
iuventam redolentibus decorabat; quem in hanc virtutis dissimulationem
nihil praeter virtutem adduxit.
Dan
14.45.5 (p. 495,30 )
[1] Eodem forte tempore ex nostris manus
parvula praedae dulcedine a ceteris digressa, cum hostes militum numero
superiores et fuga vitare deforme duceret et pugna aggredi non auderet,
inter metum pudoremque defixa, sociorum praestolabatur adventum.
[2] Inter quam et reliquas nostri exercitus copias palustribus aquis medius
fluebat uno tantum vado meabilis rivus.
[3] Quem Absalon, cunctante primipilo, primus equo transgressus,
sequentibus superandae difficultatis compendium praemonstravit.
[4] Cuius rei ignari, hostes securius quam cautius opperiebantur, Danicorum
equitum adventum editi montis interiectu celante.
[5] Igitur, qui prius a nostris divulsi fuerant, non exspectato sociorum
auxilio, quod sibi tam propinquum cernebant, avide in hostem procurrunt, ne
bellum proprio metu dilatum aliena virtute expetere viderentur.
[6] Quorum Sclavi paucitate contempta, postquam maiorem hac aciem,
humilioribus locis relictis, montis iuga superare conspiciunt, terga
vertentes, ab iis, quorum vires summa animi dictique petulantia
lacessiverant, nullo negotio funduntur.
[7] Tantum semper ludibrii insolentiae exitus afferre consuevit.
Dan
14.45.6 (p. 496,5 )
[1] Tunc quidam ex nostris, quos ex
fugientibus occupabant, nuda hastarum parte equis detrudere contenti, ob
communem religionem ferro prosternere passi non sunt, ne peremptorum caedes
plus percussoris animae noceret quam gloriae prodesset.
[2] Quam iniuriam beneficii loco a passis acceptam crediderim.
[3] Ingenti deinde praeda acta, tam diu in litore perstatum est, quoad
Rugianorum navigia, quae Bramnesii violaverant, reficerentur.