link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  16.4.1 (p. 540,31 )
[1] Cuius hortatui Bugyszlavus pronius quam prudentius obsecutus, sed bellum adversum Daniam palam atque aperte profiteri non ausus, primum avunculi sui Iarimari, Rugiae praefecti, quaesitis simultatum causis, hostem agere coepit, Caesarianae militiae respectum artissimis affinitatis vinculis praeferendo. [2] Qua de re Kanutus per Iarimarum certior factus, mitti curavit, qui causam a Bugiszlavo tam subitae laesionis inquirerent. [3] Ille non regem, non Daniam a se laedi, sed iniuriam a Iarimaro illatam repelli testatus, communem controversiam per utriusque legatos, armis interim depositis, ad regis cognitionem referri deposcit eundemque pacis inter se faciendae auctorem flagitat, verbis benevolentiam simulantibus simplicitatis fidem praetendere cupiens.

Dan  16.4.2 (p. 540,41 )
[1] Igitur rege nihil insidiarum aut perfidiae metuente, causae dictionis dies locusque decernitur. [2] Apud insulam deinde Samsam non solum huius negotii explicandi, sed etiam iuris civilis emendandi gratia ingenti nobilitate contracta, amborum legatos excepit. [3] Quorum altercatione sollemniter audita, cum in Iarimarum complura loquacius quam verius obiectarentur, ac propter principalium personarum absentiam sententia impediretur, a Bugiszlavi legatis ultro iureiurando promissum est eum, cum primum regi placitum foret, in rem praesentem venturum. [4] Ita in eludendo rege non minor legatorum quam eius, a quo missi erant, calliditas versabatur.

Dan  16.4.3 (p. 541,9 )
[1] Quorum promissis Kanutus securius quam cautius aestimatis, concilio ocius dimisso, in Iutiam secessit, fortissimis quibusque Scanorum ac Sialandensium tantam otii tranquillitatem causantibus seque nimia iam quiete in desidiam provolvi querentibus; longo deliciarum usu enerves animos gerere, qui sub rege Waldemaro totius ferme anni tempus multiplici rerum agitatione varioque militiae genere deducere consueverint. [2] Nam militaris roboris nervos, sicut otio hebetari ac remitti, ita negotio intendi excitarique. [3] Igitur acuendae virtutis gratia piraticam adversum Estones in commune decerni placuit.

Dan  16.4.4 (p. 541,17 )
[1] Inter haec Bugiszlavus, hortante Caesare, non solum patriis ac domesticis viribus instructus, sed etiam a finitimis late praesidia mutuatus, adversum Rugiam quingentarum navium classem ingenti belli apparatu refertam contraxerat. [2] Quibus copiis nihil hostilium virium obstaturum ratus, Bugiszlavum quendam legati nomine Caesarem petere iubet, qui tantum a se exercitum adversum Daniam contractum nuntiaret, ut dubitari non posset, quin Kanutus, resistendi fiducia defectus, quam citissime Romano se foret imperio traditurus. [3] Delectatus promisso Caesar, laudato Bugiszlavo, legatum imperatoriis donis prosequitur.

Dan  16.4.5 (p. 541,26 )
[1] Iarimarus, tam subiti inopinatique belli fama perculsus, Absaloni in Sialandia se continenti magnitudinem periculi Rugianae genti imminentis propinquitatemque denuntiat. [2] Qui protinus festinatione, quanta sociorum expugnationem praecurri oportebat, accinctus, missis per Sialandiam epistolis, omnem aetatem armis habilem in classem confluere iussit. [3] Minores rates maioribus, onerarias piraticis sociavit plebique demum ac nobilitati promiscuum corripiendarum navium usum concessit. [4] Eodem edicti genere coniunctis Sialandiae insulis imperatum. [5] At Fioniensibus Scanisque sextum intra diem praefixum portum petere, alioqui supersedere iussum; neque enim ulteriores apparatui indutias convenire. [6] Adeo autem in iis, quibus expeditionis societas mandata fuerat, obsequendi sollicitudo flagrabat, ut egregio alacritatis certamine constitutum sibi tempus aut implerent aut praecurrerent.

Dan  16.4.6 (p. 541,38 )
[1] Kanutum vero, tametsi nuntium in Iutia recepisset, ingens locorum distantia, denuntiati temporis angustiis permixta, Absalonici operis consortem exsistere non patiebatur. [2] Sex solas naves Fionia, quattuordecim Scania, ceteris tarditate impeditis, transmisit. [3] Quarum insignis paucitas culpae obnoxia videri potuisset, si non longinquitatis patrocinio defenderetur. [4] Pentecostalis festi pervigilium erat, quando praenominatum sinum Absalonica classis inierat. [5] Eadem die, ne quid segnius aut cunctantius gereretur, Hythini insulam adnavigari curatur. [6] Illic obvii Rugianorum nuntii praestolandum docent, quoad sciri possit, in quam Rugiani soli partem hostilis irruptio tenderet. [7] Iam enim Bugiszlavo ad insulam Coztam Rugiae praetentam esse perventum. [8] Qui quamquam hostilia iam paene rura pulsaret, non temperavit sibi, quo minus sobrietatem effusa crapulae licentia violaret. [9] Tanta siquidem epularum indulgentia exercitum aluit ac corrupit, ut convivium magis quam bellum amplexus videretur.

Dan  16.4.7 (p. 542,13 )
[1] Verum Absalon nuntiorum monitis obsecutus, iisdem postera luce regressis bugiszlavumque ex adverso Strelae insulae copias expositurum docentibus, quamquam crepusculum appetebat, correpto signo, ocissime litus scapha petivit. [2] Gubernatorum deinde collegio per praeconem vocato nuntioque quam brevissime militibus edito, ingenti cohortationis cura alacritate exercitum replevit, quietem suam certis victoriae imaginibus adumbratam praefatus. [3] Nec alia militum responsio fuit quam pugnam se optare; quam si accipiant, non dubitare, quin vincant. [4] Quem animorum calorem tum a longa vincendi consuetudine, tum etiam ab ingenita Danico sanguini virtute traxerunt, digni, qui vocis suae augurio non fallerentur.

Dan  16.4.8 (p. 542,23 )
[1] Igitur Absalon incertae navigationis metu, quod fretum dubiae profunditatis esset, diluculum praestolatus, cum inde soluturus esset, aliquamdiu retentus est, arenis ancora altius insidente. [2] Quo evenit, ut ab universis infinitum procedendi ardorem gerentibus relinqueretur. [3] Sed neque se ab exercitu praecedi indecens existimabat, a quo plus hortationi suae quam cunctationi tributum cernebat. [4] Quem merito his gratulatum crediderim, qui iustae celeritatis compotes quam violentae morae consortes exsistere maluerunt. [5] Quam tarditatis iacturam impedimento solutus tanta remigii velocitate pensavit, ut paene prima navigia occupaverit, dispendium casu invectum proeliandi cupidine redimendo.

Dan  16.4.9 (p. 542,33 )
[1] Hunc publicae festinationis procursum missa a Rugianis ratis excepit, quae aliquanto remissiore navigatione utendum doceret, quod, Bugiszlavo adhuc insulam Coztam tenente, incertus irruptionis locus exsisteret. [2] Sed et Iarimarus secessum hostium, domestico milite succinctus, opperiebatur. [3] Igitur cessata impetus cura, ad litus Dreccense devertitur. [4] Illic affertur hostes domum petisse, nuntiis incidentis forte nebulae errore deceptis. [5] Iidem, nostris portum Darsinum petere iussis, Iarimari cum iis consiliaturi Rugiano exercitu vallatum pollicentur occursum. [6] Quo loci adnavigato, cum nec Iarimarus nec quisquam ex eius satellitibus repertus fuisset, placuit. [7] Nicolaum Falstricum, quod Sclavicae gentis linguam calleret, explorandi hostium secessus gratia ad Iarimarum dimitti.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek