Dan
14.52.0 (p. 502,15 )
[1] Per idem tempus Henricus, compositis in
Bavaria rebus, quia Sclavis adversum Danos adesse non poterat, amicitiam
Waldemari, prius per internuntios petitam, mox apud Eidoram colloquio
obtentam, callidius quam verius amplexatus est.
[2] Nam pervicaci eius ingenio nulla boni stabilitas serviebat; cum gente
nostra numquam diutinas ac constantes amicitias gerere sustinuit.
[3] Mentiri virtutem ducebat, bonarum artium loco fallaciam amplectebatur,
fidem simulatione colebat, honesto utile anteferendo, assidue nostros rupta
turpiter societate laedebat.
[4] E contrario regem conspicua animi integritas perpetuaque in cunctis
constantia decorabat.
[5] Quid ergo miremur, quod inter eius virtutes et Saxonicam levitatem
firma societatis copula aut solidum concordiae vinculum contexi non
poterat?